Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: praemia

Your search found 383 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 151-166:


151. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 829 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

luxuriam, crapulam seu ebrietatem, adversus quaevis alia vitia recenter enata, quae iudicat reprehensione publica egere, atque corrigi posse, crebro longa oratione disserit. In his autem omnibus, frequentia adhibet e Scripturis exempla: illustres item sententias: poenas insuper et praemia proponit. interdum congerit similitudines ex quotidianis actionibus: producit deinde diversas comprobationes, nec non firmamenta suasoria. subinde ex disciplinis humilioribus, qualis Dialectica et


152. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 890 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

erudiunt: quippe et angelos diaboli ruina perterruit atque firmavit: licet credendum sit, alio modo angelos, alio homines erudiri. Totius legislationis intentio, est in discretione boni ac mali: quae vel in doctrina, id est fide, vel in actibus agnoscuntur. Quare poenas et praemia praesentia diximus? Quia ipsa sunt, quae ad vicem legis erudiunt. Nam futura et aeterna, nec patientibus nec videntibus proderunt, ubi iam poenitentiae non erit tempus. Haec gubernatio in scripturis legitur facta, nonnunquam per Deum ipsum: ut Adae praecepit, ne tangeret lignum:


153. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 891 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

renovator effectus: et Melchisedech summi sacerdotis exemlum. Sed in istis non divina acceptatio: id est specialis illa familiaritas et favor ostenditur: sed ipsorum iustitia declaratur. Ad Abraham vero Dei frequens allocutio, et quasi convictus, ac per singula dispensatio probationis, promissa praemia, et in posteros recordatio, vim miram divinae acceptationis ostendunt. Similiter et circa caeteros supra dictos, peculiaris quidam divinitatis favor, et quasi per singulos vitas actus palam dispensata gubernatio, praecipuum gratiae declarat auxilium. Haec cum in praesenti gesta


154. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 895 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

rationales creaturae prius discerent, ut exercitarentur in dubiis, ac tunc aeternis postea fruerentur, et merito data viderentur probatis, et gratiora fierent reminiscentibus transacta certamina: et plus glorificarent donatorem, qui pios in hoc seculo iuvat: et ut vincerent, et victoribus aterna praemia concederet. De doctrina rationalium in hoc seculo. Caput XXXVI. Duobus modis in hoc seculo rationalium doctrina peragitur. Aut intelligentia rerum factarum, sicut dicit Apostolus: Quia invisibilia eius a creatura mundi per ea quae facta sunt


155. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 949 | Paragraph | SubSect | Section]

pro poena, et nomina meriti aut virtutis pro praemio ponuntur. Iud. 9, Violentia 70 filiorum Gedeon veniet super Abimelech, id est, poena violentiae. Ephes. 6, Quod quis fecerit, reportabit sive bonum sive malum: id est, praemium suorum operum aut vitae, opera illorum sequentur illos, id est, praemia et poenae operum. Econtra effectus pro causa creberrime ponitur, ut cum dicitur, Deus robur nostrum, salus nostra, fortitudo nostra, Ier. 16, Dominus fortitudo mea, et robur meum, pro, dans robur et fortitudinem, et similia. Psalmo centesimo decimooctavo, Dominus fortitudo


156. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1001 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Causa ambiguitatis est Si, quod etiam Cum notat. Vide plura exempla in explicatione particulae SI. Ioan. 6, Hoc vos offendit, quid si videritis filium hominis eo ascendentem, ubi fuit prius: pro, certo ac indubitanter videbitis. Sic Virgil. Aeneid. 5, Si nona dies venerit, proponam certamina et praemia, pro, cum. Sic Paul. Act. 26, dicit se docuisse tantum ea, quae prophetae praedixerunt, Si Christus esset passurus, si resurrecturus, etc. id est, quod vere esset passurus et resurrecturus. Terent. Nisi si id est, quod suspicor. Ponitur igitur in talibus locutionibus, Si pro


157. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1077 | Paragraph | SubSect | Section]

Quia hoc fecisti, ideo augebo tuum semen et benedicam, Gen. 22. Atqui iam antea haec omnia certissime ac immote ex mera gratia promiserat, igitur non propter hoc, id est, opera. 3 Alias urgentur bona opera excitandae externae disciplinae gratia in non renatis: ut cum crebro externa praemia tali obedientiae promittuntur, Honora patrem et matrem, ut sis longaevus super terram: cuiusmodi sententiis sunt Proverbia Salomonis plena. 4 Alias celebratur ac pingitur operum aut legis iustitia, ut inde cognoscamus, qualis sit Deus, quales nos olim fuerimus, aut postea in


158. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1077 | Paragraph | SubSect | Section]

non pereuntem cibum, etc. id est fide vitam quaerite. Ibidem: Quid faciemus, ut operemur opera Dei? Hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem misit ipse. Hîc per opera fides proprie notatur. Isa. 4, Accepit duplicia de manu Domini pro omnibus peccatis suis: nec poenas, nec praemia, sed tantum gratuitam remissionem peccatorum indicat, qua maxime indigebant, utpote plurimis peccatis onustissimi. Sic vox Retributio, pro gratuita beneficentia valde crebro usurpatur: Quid reddam Domino pro omnibus retributionibus eius? id est, pro eius gratuitis beneficiis. Sic parabola


159. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1081 | Paragraph | SubSect | Section]

illam nobis Deus nostra peccata remittat. Sic cum legunt illas novem beatitudines Matthaei quinto, quibus Christus suos varie afflictos consolatur, mox indubitanter statuunt, illas miserias piorum vere mereri illa sequentia bona, et proprie propter illa ipsa nobis ea Deum, veluti praemia quaedam exhibere. Porro quia varia opera cum Dei beneficiis connexa reperiuntur, et non in omnibus descriptionibus eadem aut omnia simul: ideo etiam plurima media ac vias esse consequendae salutis aeternae somniarunt, et etiam nunc contendunt. Iesuitas (ut superius indicavi) in suo


160. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1083 | Paragraph | SubSect | Section]

Sic Deus dabit unicuique secundum opera sua. Quid fiet igitur de peccatoribus? Quare Evangelium addit correctionem, inquiens: Ecce agnus Dei, qui tollit peccata mundi. 8 Aliae sententiae sunt aliis universaliores, minusque exceptionem aut correctionem admittunt. Verum est, proponi praemia temporaria et aeterna bonis operibus: et contra, malis aeternum exitium: sed tamen hoc non fit plane absolute, et sine omni exceptione. Nam et mala opera seu peccata ob Christum condonantur, ut non queant damnare: et bona iis quibus desunt, ex thesauro Christi per imputationem supplentur.


161. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1085 | Paragraph | SubSect | Section]

ad Dei gratiam ac misericordiam in filio ipsius propositam confugiamus. 22 Scriptura plurimum utitur communis vitae phrasibus in omnibus materiis, adeo ut etiam Deo membra et plurimas hominum actiones adscribat. At humana vita legibus regitur, praecepta, obedientia, merces et praemia ubique inculcantur. Illi dicuntur in ista vita iusti et omnibus commodis digni, qui suis dominis, eorumque praeceptis recte obediunt. Non admodum curat, ac ferme etiam ignorat ista vita imputativam iustitiam, quae ex gratuito favore ac misericordia proficiscatur. Non possunt homines nullum


162. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1085 | Paragraph | SubSect | Section]

aut iustitiae pro suis praemiis: quinetiam simpliciter malum culpae pro malo poenae, et bonum meriti aut iustitiae pro bono praemii, etiamsi nec illud malum, nec hoc bonum alicui contingat ob aliquam praecedentem vel culpam vel meritum: ut Apocalyp. 14, Opera morientium sequentur illos: id est, praemia aut poenae operum. Ephes. 6, Quod quis fecerit, reportabit sive bonum, sive malum: id est, praemia factorum. Sic Iud. 9, Violentia 70 filiorum Gedeon veniet super Abimelech: id est, poena violentiae. Sic Propheta dicit, Peccata nostra sicut venti dissipaverunt nos: id est, poenae


163. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1085 | Paragraph | SubSect | Section]

aut iustitiae pro bono praemii, etiamsi nec illud malum, nec hoc bonum alicui contingat ob aliquam praecedentem vel culpam vel meritum: ut Apocalyp. 14, Opera morientium sequentur illos: id est, praemia aut poenae operum. Ephes. 6, Quod quis fecerit, reportabit sive bonum, sive malum: id est, praemia factorum. Sic Iud. 9, Violentia 70 filiorum Gedeon veniet super Abimelech: id est, poena violentiae. Sic Propheta dicit, Peccata nostra sicut venti dissipaverunt nos: id est, poenae peccatorum. Sic sanguines saepissime pro poenis ob effusum sanguinem ponuntur: ut, Sanguis eius super nos et


164. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1086 | Paragraph | SubSect | Section]

omnes pios. Sic Iudaei non intelligentes cur et qua ratione Abrahamus celebretur, de suo Abraham superbiebant, Ioan. 8, eiusque paternitatem iactabant. At Christus docet, etiam ipsum Abrahamum a se opem et salutem expectasse et accepisse. 28 Ut vero maxime multa magnaque beneficia ac praemia in hac et altera vita a Deo bonis operibus tribuantur, non tamen mox necesse est eis illam ipsam primariam iustificationem aut reconciliationem cum Deo tribui, quam Scriptura proprie soli Christo eiusque passioni adscribit. Dives est Deus, cui mille modi remunerendi etiam minima nostra


165. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1090 | Paragraph | SubSect | Section]

sanctorum, ut cum Zacharias et Elizabeth dicuntur iusti et irreprehensibiles fuisse coram Deo, ambulantes in omnibus mandatis Dei. Item cum Iosephus dicitur fuisse iustus: cum Moses, David et alii sancti viri nomine integritatis ac sinceritatis praedicantur: et denique quandocumque bonis operibus praemia promitttuntur. Secundum hanc Paulus dicit se expectare coronam gloriae ac iustitiae, et secundum hanc probabit Christus sanctos in extremo iudicio: ex ea tanquam ex veris fructibus illam priorem agnoscens et indicans, in qua proprie salus nostra consistit: Matth. 25.


166. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1112 | Paragraph | SubSect | Section]

leges dari ad hoc ut fiant: utque obediens illis, pro iusto, suo loco et in suo vitae genere habeatur: contra inobediens ut iniustus castigetur. Stulte, aut etiam tyrannice eum facere, qui impossibiles leges proponat: unum quenque suis operibus, suaque culpa, sibi poenas, et vicissim suis meritis praemia sibi accersere. Sic et in Theologia religioneque esse aut fieri, certo nobis persuademus. Sic porro totius communis vitae experientia nos docet, frustra mandari semina arenae: sed oportere, ubi quid boni efficere volumus, subesse nativam quandam bonitatem, quae exculta nostra


Bibliographia locorum inventorum

Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.