Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: habent

Your search found 1139 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 341-355:


341. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 251 | Paragraph | Section]

historiae suae prooemium ad quingentos versus protraxisse, ut, quae ante hoc bellum gesta a Graecis fuerant, non magnum habuisse momentum, neque eiusmodi fuisse illa, ut conferri cum hoc debeant, ostenderet. Nam praeterquam quod haec veritatem non habent, ut ex multis rebus ostendi potest; non haec est ratio ineunda iis qui ex arte rem aliquam exaggerare volunt. non enim, quae res inter minimas excellit, sed quae magnas exsuperat, vere magna est iudicanda. ipsius vero prooemium ita est comparatum,


342. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 260 | Paragraph | Section]

essent principes, Athenienses; optimates vero, Lacedaemonios accerserent . Quae vero his adiungit, perplexa sunt, atque eiusmodi quae non facile percipi possint, quaeque figurarum nexus quosdam, soloecismis similes, aliaque eius generis non pauca habent: quorum nec illa aetate, neque vero post, cum maxime civilis floreret eloquentia et dicendi vis, ullus erat usus. atque ea nunc ostendam.


343. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 261 | Paragraph | Section]

μέλλησις δὲ προμηθὴς δειλία εὐπρεπής. Hoc est; Nam audacia inconsiderata, fortitudo amicorum amans vocabatur; et considerata cunctatio, speciosa formido . Haec utraque eas figuras habent quae paria paribus, similia similibus referunt; quibus epitheta fuci caussa accedunt. talis autem fuisset necessaria, minimeque theatrica figura:


344. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 263 | Paragraph | Section]

Hoc est; Facilius improbi, quorum magnus est numerus, industrii, quam imperiti boni vocantur: et in hoc quidem homines erubescunt, illo vero etiam gaudent . Hac, contorte ac breviter dicta cum sint in obscuro latentem habent sententiam. non enim facile est intelligere, quos indoctos, quosque bonos esse significet. nam si imperitos malis opponit, certe, qui probi non sunt, minime erunt imperiti. Quodsi pro amentibus atque insipientibus indoctos ponit, quaenam est


345. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 264 | Paragraph | Section]

qui mihi sane iis persimiles videntur esse, qui incredibili alicuius rei aspiciendae cupiditate flagrant; quae quidem cupiditas videtur a furore non multum abesse. Illi enim rei, cuius amore capti sunt, eas pulchritudines, quas egregiae habent formae, omnes inesse arbitrantur: ac, si quis est qui aliquod in ea vitium reprehendere conetur, ab eo, tamquam ab invido et calumniatore, sibi cavent. Atque hi quidem, hac una orationis virtute decepti, omnia etiam ea quibus caret, huic scriptori


346. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 269 | Paragraph | Section]

receptum est, sentimus de hominibus autem ita naturae necessitate comparatum, ut haud dubie is semper victo dominetur, qui vicerit . Horum quidem verborum sententia perdifficilis; quam ne ii quidem, qui non mediocrem in huius viri scriptis usum habent, coniectura assequuntur. huc tamen eius oratio videtur spectare; numen quidem ipsum opinione omnes cognoscere; quae vero inter homines iusta sint, communi naturae lege iudicari; quae quidem lex eam vim habeat, ut iis aliquis imperet, quos


347. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 272 | Paragraph | Section]

qua iracundiam deprecaretur, humilem adiungere. Hoc sane facere decebat eum historicum, qui veritatem imitari vellet. illa vero permolesta sunt, quae puerilia dictionis ornamenta, et nomina quaedam in sententiis valde perplexa et intricata habent: ἰέναι δὲ τοῖς ἐχθροῖς ὁμόσε καὶ ἀμύνεσθαι μὴ φρονήματι μόνον, ἀλλὰ καὶ καταφρονήματι. φρόνημα μὲν γὰρ καὶ ὑπὸ ἀμαθίας


348. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 274 | Paragraph | Section]

siquidem imperium iam veluti tyrannidem administratis: quam sumere quidem, videtur iniurium esse; relinquere vero, periculosum. atque alia his similia, quaecumque et nominum et figurarum mediocres immutationes, neque affectatas neque difficiles, habent . In Hermocratis vero concione illa praeclara, videntur laudanda, in quibus hic noster se praeclare gessit: ἀλλ' οὐ γὰρ δὴ τὴν ᾿Αθηναίων εὐκατηγόρητον οὖσαν πόλιν νῦν


349. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 274 | Paragraph | Section]

quoad omnes oppidatim capiamur; cum sciamus hac una nos ratione in potestatem venire posse? Haec cum in perspicuo et puro orationis genere sint prolata, fulmina quaedam verborum, et pulchritudinem, et vim, et magnificentiam, et acrimoniam habent; suntque affectibus ad concertationes accommodatis referta; quibus quidem et in foro, et in concionibus, et in amicorum collocutionibus, locus esse potest. Praeterea ad haec quoque accedunt: εἴ τέ τις φθονεῖ


350. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 275 | Paragraph | Section]

quidem videtur, non ob eam caussam, ut Leontinos in sedem suam reducant, sed ut nos potius e sede nostra abducant . Frigida haec adnominatio est, neque ullum movet affectum, sed affectationem potius ostendit. Haec praeterea perplexa; quae figuras habent intricatas: καὶ οὐ περὶ τῆς ἐλευθερίας ἄρα οὔτε οἵδε τῶν ῾Ελλήνων οὔτε οἱ ῞Ελληνες τῆς ἑαυτῶν τῷ Μήδῳ ἀντέστησαν, περὶ δὲ τοῦ, οἳ μὲν


351. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 276 | Paragraph | Section]

quidem se congressus parantibus, et de rebus iustis disserere volentibus, minime accommodatam esse hanc dicendi formam; sed iis qui ad historicas res tractandas accedunt, quae magnifico quodam ac sublimi dicendi genere, quod admirabilitatem faciat, opus habent, omnino aptum esse dicant: quibus quidem maxime omnium convenire, ut in hoc se dictionis genere exerceant, in quam non usitata, et obsoleta vocabula, et tropi, ac figurae a communi consuetudine abhorrentes, et peregrinae, et magnificum quiddam


352. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 278 | Paragraph | Section]

quas neque Antipho habuit, neque Lysias, neque Isocrates, oratorum sui temporis principes: illa, inquam, quae veluti fulmina quaedam sunt in oratione, et maximam quandam vim obtinent; atque illa quae acerbum quiddam, et austerum, et acrimoniam illam habent; quae ad motus animi concitandos plurimum valent. Illam autem obscuram, quae unius alicuius gentis est peculiaris, et peregrinam, ac poeticam dictionem, veris certaminibus minime aptam ratus, omisit. neque, quod in figuris vagum est, et a


353. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 278 | Paragraph | Section]

commutationibus ac varietate eam exornans, cum nullam sententiam simpliciter ac sine aliqua figura proferat. perplexas vero et intricatas illas sententias, quae brevibus multa significant, quaeque in longum protenduntur, atque admirabilia enthymemata habent, et imitatus est, et in forensem ac civilem orationem intulit. quae quidem parcius in privatis, copiosius in publicis ac popularibus orationibus adhibuit. Ex multis autem pauca quaedam exempla proferam; quae tamen iis qui in eius scriptis versati


354. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 280 | Paragraph | Section]

et vis, et robur, et magnificentia, aliaeque his affines virtutes omnibus perspectae insunt: aenigmatica autem illa, et intellectu difficilia, ac grammaticis enarrationibus indigentia, quaeque figuras nimis curiose conquisitas et soloecismi similes habent, neque admirentur, neque imitanda sibi proponant. atque (ut paucis dicam) si quis et ea quae obscuritatem habent, et quae cum aliis virtutibus etiam perspicuitate sunt praedita, pariter imitanda statuat; id rectum non est. necesse est enim fateri,


355. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 280 | Paragraph | Section]

intellectu difficilia, ac grammaticis enarrationibus indigentia, quaeque figuras nimis curiose conquisitas et soloecismi similes habent, neque admirentur, neque imitanda sibi proponant. atque (ut paucis dicam) si quis et ea quae obscuritatem habent, et quae cum aliis virtutibus etiam perspicuitate sunt praedita, pariter imitanda statuat; id rectum non est. necesse est enim fateri, perfectiora imperfectis, clariora obscuris esse meliora. Quo igitur argumento Thucydidis universam dicendi


Bibliographia locorum inventorum

Dudić, Andrija; Dionysius Halicarnassensis (1533-1589) [1560], De Thucydidis historia iudicium... A. Duditio interprete (), Verborum 18906, Ed. Petra Šoštarić [genre: prosa - epistula; prosa - versio] [word count] [dudicathucydid].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.