Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: pene

Your search found 520 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 155-210:


155. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 4 | Paragraph | Section]

immigrauit, regna collabuntur, ac ueluti ingentia in montibus robora, quae nulla uis uentorum conuellere potest, carie ipsa proprio uitio imis radicibus innata, nullo impellente ad terram concidunt. Quod profecto regno Hungariae pene euenire uidimus, dum singuli ferme principum regem, cui quisque studebat, creari contendunt. Sed iam inde narrationem auspicemur, unde eius perturbationis, de qua seruato temporum ordine primum scripturus sum, non modo origo, sed etiam causa manauit.


156. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 7 | Paragraph | SubSect | Section]

fit, splendore suo inuidiam superante, statim in animum induxit cum omnibus aetatis suae principibus magnificentia ac liberalitate certare, nec minus his quam armis caeteros reges anteire. Adeo enim Hungariam ędificiis exornauit, ut Alemaniam his rebus cultissimam hac tempestate pene adaequet. Tam uero hospitaliter ac benigne eos maxime, qui ad eum publico nomine accessissent, excipiebat, ut praeter elegantem lautitiam, quam largiter praebere solebat, neminem ab se unquam dimiserit, cui aut uestem pretiosam, aut equos phaleratos,


157. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 9 | Paragraph | SubSect | Section]

re diuina episcopus Nuceranus, qui nomine Ferdinandi regis Neapolitani orator ad Matthiam aliquot ante mensibus uenerat, uir non ineruditus, pauca admodum in regis funere uerba fecit, magisque ritum funeris ea oratione seruauit quam quicquam dignum illo rege disseruit, propterea quod omni pene laudatione omissa tantum modo de eius exitu locutus est, affirmans nullum genus mortis, quantumcunque id horrendum eueniat, hominem fato functum infęlicem reddere, quem praeterita satis commendet uita. Atque haec oratio eo pertinere uisa est, ne scilicet regi dedecori tribueretur, quod usu


158. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 11 | Paragraph | SubSect | Section]

Illyricum inuasere, atque, ut fit, una cum iugo linguam quoque uictos accipere coegerunt. Itaque bona pars eorum in nomen Sclauenorum abiit, quod profecto ipsius linguae, qua nunc Illirici utuntur, sonus facile indicat, nihil pene rerum uocabulis a Rhaxanorum differens sermone, nisi quod presertim Dalmatae sub mitiori sane positi coelo uerba lenius proferunt, retinentes adhuc quaedam Latinę linguae habitus ac morum uestigia. Sane


159. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 13 | Paragraph | SubSect | Section]

gentes, belli gloria nobis haud quaquam pares, aliis quam suae linguae principibus parent. An Alemanus suae nationi non imperat, num Poloni unquam alium regem quam Polonum habuere? Nonne Boemi nostra memoria Matthiam Chugniadem, quem Italorum assentatio Coruinum uocauit, pene in solio collocatum aspernati sunt, ei puero Vuladislauo, Andreae Casimiri filio, cuius aetas alienae tutellę quam regno aptior erat, quod eiusdem linguae esset, antelato? At profanis duntaxat exemplis ista agimus, quasi eorum, qui religioni addicti sunt, consuetudine, apud quos


160. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 18 | Paragraph | SubSect | Section]

amisisse, neque unquam cum praefectis Francorum regis parem in acie fuisse. Alberthi quoque legatio supprimitur. Alberthi legatio eadem fere, quae fratris fuit. Qui quamquam uirtutis suae fama non paruam procerum partem cum tota pene humilioris fortunae nobilitate ad se traxerat ― hi enim studiis atque aperta acclamatione in ipsum inclinabant ― uicit tamen illa pars, quę Vuladislauo fauebat, cui scilicet regnum a Deo erat destinatum, quo regis segnitia Hungarorum in gentes adiacentes superbia


161. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 26 | Paragraph | SubSect | Section]

clamitans aequum esse Hungaros pro sacro diademate, quod non priuatus quispiam ui detinere, uerum in senatus potestate more maiorum esse debet, pro thesauris publicis, quos ut Matthias congereret maximos, regnum et communem patriam crebris, ac iisdem asperrimis exactionibus pene spoliauit, acriter pugnare, nec ullo pacto sinere pueri inductores ac reipublicae hostes impunitos abire; omni poena dignos ducerent, qui aduersus senatus consensionem scelerata consilia inissent. At reguli factio, multitudo magna ex parte incondita atque ad dimicandum


162. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 26 | Paragraph | SubSect | Section]

maiestatem nominis maxime confert, testes essent. Ac ne uictor hostis eos fugientes assequi posset, Bartholomeum Varanensem priorem, iuuenem impigrum, quendam Dalmatam, cui Paruo cognomen erat, et Iacobum Scytham cum parte exercitus instantibus opponunt. Qui quidem pene soli, de quibus rex Matthias benemeritus erat, beneficii memores reguli partes pro uiribus tutati sunt, si modo gratitudo est rege amisso senatus auctoritati repugnare, atque nefariae conspirationi priuatisque simultatibus ius amicitiae praetendere. Nam acie


163. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 29 | Paragraph | SubSect | Section]

cui Hungari admodum dediti sunt, eam facilius pelliceret. Non desunt tamen, qui affirment priorem contra ius gentium fuisse captum, utpote qui cum paucis equitibus progressus a suis, uti, prius quam manus inter se consererent, publice aliqua de pace cum aduersariis ageret, oppressus fuit ac pene mortiferis affectus uulneribus. Quod sane propius uero esse uel ex eo conici potest, quia in uincula quoque coniectus id inimicis propalam obicere non dubitauit. Lodouici


164. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 46 | Paragraph | SubSect | Section]

sollicitudine, intenderatque eis non mediocrem curam Alemanici belli suspicio, quum praesertim nullae publicae essent pecuniae, quibus miles conduceretur. Hostilibus tamen assueti incursionibus, bellumque et inferre et propulsare semper fere parati, multis in locis parua manu, ac pene incondita, utpote quos non tam autoramentum, aut magistratus iussio, quam casus et communis fortuna una congregabat, magno animo Polonis occurrebant, ac saepius graues praeda, atque sub sarcinis deprehensos in fugam praeda


165. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 57 | Paragraph | SubSect | Section]

militibus atque operibus satis munitam, et ob id oppugnanti haud promptam, spe regni potiundi lapsus modum quoque secundis statuit rebus, ac sese uehementer accusauit, quod Alba Regia capta Budam, inopinata hostium uictoria perculsam, exercitum protinus non duxisset, regnumque pene e manibus emisisset, cursu rerum prospero importuna mora corrupto, ratus id quod nunquam, opinor, euenisset, expugnata uidelicet Buda, quae caput regni est, totam etiam Hungariam subiectum iri, propterea quod regni Hungarici uires non in urbibus castellisque, caeterisue


166. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 62 | Paragraph | SubSect | Section]

Albertus uero Hungaros ad se, uelut ad regem in Pestanis comitiis dictum populique clamoribus fere confirmatum, transituros existimans, lacessere hostem nolebat. In quam quidem opinionem ubi frustra se coniectum animaduertit, ad haec suorum paucitati diffisus, sub ipsum pene concursum uelamento, quod inducias prae se ferret, de more sublato, utroque exercitu uehementer admirante, inermis ad fratrem accessit, haud sane tam sua causa quam fraterno confisus ingenio, utpote ad pacem et concordiam promptissimo. Itaque, ut sunt temporalia pleraque mortalium ingenia,


167. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 63 | Paragraph | SubSect | Section]

illud reppellunt. Nec sinunt in scutum, quod per se operis leuitate ac duritia ictum uix recipit, ferrum adigi, quippe illę gentes clypeos neruis decussatim concisis atque in fila redactis, addito uitro contuso ac glutino, corio insuper iniecto, ita muniunt, ut pene ferro impenetrabiles reddant. Circumactis itaque equis consultoque lanceis proiectis gladios stringunt. Rhassianus prior in ictum consurgens Turcaico ense uulnere caesim illato caput Tathari collumque


168. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 66 | Paragraph | SubSect | Section]

Itaque quosdam interficiunt, nonnullos uiuos capiunt, reliquos fugientes Albam usque persequuntur. Huius haud satis digni dictu certaminis euentus adeo et hosticorum tormentorum Hungaris metum dempsit, et Alemanos formidinis impleuit, ut posthac agrestes etiam pene inermes manum cum Alemanis conserere auderent. Et profecto facile loco cedunt, fugamque arripiunt, qui solis missilibus fraeti rem gladio gerere totamque uim in hostem cominus effundere non sunt assueti. Per idem tempus, iam enim Hungaris


169. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 74 | Paragraph | SubSect | Section]

magna Hungarici nominis iactura ac dedecore eripuit, pro qua sane ingens auri uis hominumque belligerando amissa est. Huius furor Hungariam, omnibus bonis affluentem, ferro ignique uastauit. Huius furor denique patriam nostram, bellica praecipue gloria nobilem, in tantum discrimen adduxit, ut pene ignauissimo hosti, uectigalique ac paulo ante stipendiario nostro, quod quidem non sine rubore fateri possum, praeda inuicem simus. Atque quum tantorum malorum sit causa Alberthus, nunc iterum, inter tempus pacis per fraudem petitae, regisque nostri


170. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 76 | Paragraph | SubSect | Section]

atque ambitum, omnium fontem corruptionum, publicis praeualere decretis. Si uicerimus, opulentissimi regni fortunae praemium uictoriae erunt. Haec est enim illa regio, fortissimi uiri, quam mediam Danubius, tot fluuiorum confluxu incolis percommodus, intersecat, quaeque uniuersi pene orbis felicitatem complectitur. Est enim optimis feracissima fructibus, uinetis ― quae profecto nostris regionibus coeli intemperie natura omnino negauit ― et quorum fructu nihil suauius, speciosissima equis, et caetero omnis prope generis pecore affatim abundans, auri atque argenti,


171. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 88 | Paragraph | SubSect | Section]

tunc abfuerant, aut fuga inter tumultum elapsi hostiles uitauerant manus, ad instaurandam patriam sese conuertunt. Verum a Slouinis, regionum accolis, Transistrana gente, non solum id facere prohibiti, sed etiam in seruitutem pene redacti sunt, dum barbari et per se Epidauriis infesti tantae cladis reliquias, ueluti naufragia quaedam a fortuna obiecta, sibi uendicare nituntur. Tandem cum sacerdotis cuiusdam Epidaurii, cuius nomen non traditur,


172. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 89 | Paragraph | SubSect | Section]

delatus. Verum natura munitior locus uisus, licet urbi amplificandae haud satis esset commodus, ubi nunc Rhacusa sita est, quoniam, praeter quam quod aeditus esset atque magna ex parte praeruptus, a circunfuso insuper mari pene undique ea tempestate in peninsulae modum alluebatur. Campum enim illum, qui nunc publicis frequens tabernis rerum uenalium forum est, post conditam urbem deducto inde humore constratum esse constat.


173. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 90 | Paragraph | SubSect | Section]

ac Pancratii martyrum, Petronillaeque ac Domitillae uirginum argento inclusas, secumque Roma asportatas ibi condit, attributa templi cura quibusdam clientibus suis e familia a cruce denominata, quae iam maiorum ignauia pene extincta est. Nomen urbis quidam a Rhacusa, Siciliae oppido, eius insulae putantes coloniam deducunt, nonnulli a quodam Rhadacaso, Slouinorum seu Gothorum rege, a quo Polimirus ipse uetustam ducebat originem. Alii, ut


174. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 98 | Paragraph | SubSect | Section]

capitis pecunia percussori promissa. Quod quidem certamen imprimis Turcis aditum in Dalmatiam aperuit, et Cossiciam familiam extinxit, Rhacusanamque ciuitatem non modo tributariam fecit, sed etiam in Turcaicam seruitutem pene redegit. Cumque usu uenire solet, ut qui hostem alienis armis uincere nititur, iisdem et ipse superetur, nec multo peius uictori quam uicto accidat. Atqui haec seruitus quamquam Rhacusanorum animos infregit, attamen


175. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 99 | Paragraph | SubSect | Section]

casu insignis fuit, morte Ioannis Fregepanis Zethinensium principis, Georgii Vulatcouii nobilis adolescentis e Narisio agro oriundi interitu, captiuitate ipsius praefecti. E quibus Ioannes Fregepanis, animaduertens equos suos (quod sane roboris fuit in nostro exercitu) pene omnes cecidisse, paucosque labore ac uulneribus fessos, adhuc in acie locum suum magis tenere quam pugnare, malleque mori quam hosti terga dare, ne tantae cladi superesset, quum fuga periculum uitare posset, pugnans interficitur. Georgius uero primam tunc fere iuuentam attingens, dum


176. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 100 | Paragraph | SubSect | Section]

statim praelium ineuntium clamorem perterritis ac perturbatis, quamquam ad duodecim fere millia peditum Slauinorum in acie tunc fuerunt. Caeterum quum ex agris nuper collecti essent, feroces illi quidem erant, sed pene inermes, nec signa sequi, nec ordines seruare, nec demum in acie hosti oppositi stare assueti. Qui profecto, si in montibus praelium fuisset commissum, eminus fundis hostem confecturi fuissent. Sed quoniam, si agrestes uictores extitissent, praeda


177. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 111 | Paragraph | SubSect | Section]

absque ullo dolo implorare, partem fere tertiam copiarum traiecit, duas reliquas in iisdem castris reliquit, ne sociorum agris multitudine hominum oneri esset, quum praesertim expeditio haud magnis copiis indigeret, propterea quod graue Moldouiae, ut arbitror, Polonis coelum omnem pene exercitum cum ipso duce ualetudine tentauerat, magnaque pars Polonorum, quae maxime laborum insueta rerum necessariarum inopiam longinquamque militiam molestius tolerauerat, morbo absumpta erat. Valachi, Turcarum auxiliis fraeti, confestim e montibus, ad quos cum


178. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 116 | Paragraph | SubSect | Section]

quam cum rege Carolo habebant, ingentis pecuniae pactione ad hoc scelus a Bazethe esse inductum, qui quidem in securitatem suam, ut dictum est, fratrem e medio tolli magnopere optabat. Atque in hunc maxime modum Christiani, Turcis praesertim finitimi, a quibus minime oportuit, pene proditi sunt. Nam Bazethes, domestico metu liberatus, statim animo consilia uolutare coepit Christianos aperte oppugnandi, atque opportunitate rerum gerendarum, quae ad illam diem haudquaquam patuerat, uti.


179. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 118 | Paragraph | SubSect | Section]

ad Istrum reduxisset, eo regius quaestor, qui mancipia recenseret, regique quintum quodque mancipiorum caput de more acciperet, a Constantinopoli accessit. Is dum inter recensendum quemque praestantiorem forma captiuum, regi eum attributurus, seligit, pene a quodam Marconii milite interfectus est. Nam caeteris tenui tantum murmure indignationem prae se ferentibus, eo quod regis desidia aequale prope emolumentum cum his acciperet, qui acerbissimos labores ac erumnas in expeditione passi fuissent, ille collectam iram haudquaquam uerbis


180. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 129 | Paragraph | SubSect | Section]

tanquam a fonte deducunt. Caeterum nec aemulis meis Othomani prole Dei munere florentissima unquam deerit uirtutis ostendendae occasio, modo his satis animi adsit pro regis sui et Turcaici nominis gloria labores et pericula, ut uiros decet, subeundi, quandoquidem innumerae pene Christianorum regiones Turcaicis armis adhuc intactae ante oculos expositae iacent, unde sane non minus splendoris quam fructus reportari posse nulli dubium esse debet. Cognoscant non solum Poloni, sed etiam caeterae nationes, Bazethem uiris fortissimis abundare. Vicina est nobis


181. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 130 | Paragraph | SubSect | Section]

inopiam addunt. Nam quo essent in itinere expeditiores, ueste tantum, qua per aestatem uti consueuerunt, sese muniuerant, rati si eos forte saeuior hyems deprehendisset, spoliis hostium se a frigore defensuros. Verum his longe secus quam sperauerant res cecidit. Regressi enim pene seminudi e Polonia circa Istrum, ut diximus, adeo atroci uexati sunt tempestate, ut paucis diebus magna ex parte interirent. Nec quisquam ferme ex gregariis superfuisset militibus, insolita ui frigoris saeuiente, nisi propere in Moesiam traiectos mitius coelum et pagi Turcaicae ditionis


182. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 130 | Paragraph | SubSect | Section]

merito a Deo multatam affirmabant, eo quod sibi potius quam Deo, ad quem sane Turcae omnia referunt, Rhoxanam uictoriam per arrogantiam attribuisset. Alii, qui scilicet res mortalium magis consilio quam fato regi censebant, imprudentiam praefecti accusabant, quod in regiones perpetuo pene frigore damnatas alieno rebus gerendis tempore copias induxisset. Nec deerant, ex Christianis maxime, qui hanc Turcarum cladem in Bazethis transferrent crudelitatem, atque ex


183. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 135 | Paragraph | SubSect | Section]

est Turcas adesse, equum, praesto enim erat, confestim ascendit, idem caeteros suorum facere iubet. Coactis itaque in unum suis, paululum deliberabundus haesitauit, utrum ferro decerneret, an praelium fuga uitaret. Verum postea quam paucos Turcarum conspicatus est, fraudis securus pene cum inermi et semisomni ex recenti crapula turba in hostes impetum facit, ratus sibi uel imparato ad pugnam indecorum fore cum paucis hostibus non dimicasse. Tametsi ad conseruandam fortitudinis famam nihil minus faciat quam temeritas: nam sicut pugnare, quum neccessitas cogat,


184. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 142 | Paragraph | SubSect | Section]

in maritimos Dalmatas incursionem fecerunt, qui quum temere in agrum Scardonitanum, natura montibus asperrimis munitum, penetrassent, locorum angustiis, simulque Cossuli ― ex eo genere Illyrici hominis, qui se Romanos putant ― astu pene interclusi uix inde ad quadraginta ex suis amissis praeda nequicquam petita euasere. Id sane tenuis admodum solatii fuit Dalmatis pro tot cladibus per eos dies acceptis. Turcaica classis se in


185. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 145 | Paragraph | SubSect | Section]

uento Gallica nauis usa sese ad suos recepit, octo longis hostium nauibus tormentorum ictibus demersis, suorum uero paucis uulneratis, paucioribus interfectis. Galli enim, ut fere et caeteri Oceani accolae, in nauali bello mira utuntur disciplina, adeoque operibus ac tormentis instruunt naues, ut pene nulla ui expugnari queant. Etenim praelium turritis maxime nauibus inituri quicquid aperti inter proram et puppim est, id totum opere in formam carinae structo atque testudineato obtegunt, quod quidem ex ualidis asseribus unius pedis interuallo inter se uinctis, pluteis superiniectis ad


186. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 146 | Paragraph | SubSect | Section]

Mustapham, Naupactum iam obsidentem, qui cum eo de deditione agerent, confestim mittunt, Venetis quoque, qui urbi atque arci praeerant, proditionis metu assentientibus. Non enim ausi sunt Graecis, qui Romani ritus hominibus ualde infensi sunt, aduersari, hoste praesertim uictore pene in urbem admisso. Et quoniam Mustapha Graecis parentibus ortus erat, eo deprecatore apud regem dedititii usi nihil fere priuatae rei urbe in Turcarum potestate redacta amisere. Iussi insuper sunt omnes urbem incolere per quinquennium ab omni immunes tributo, post quinquennium


187. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 148 | Paragraph | SubSect | Section]

Caeterum Turcae sub hyemis initium domum cum praeda reuertentes, praeterquam quod difficili admodum fluuiorum transitu uexati sunt, qui iam, ut saepe fit, Vergiliarum occasu imbribus ualde excreuerant, etiam fame ad ultimum pene inopiae sunt adducti. Carni enim, Istri, ac Liburni omne frumentum et caetera usu idonea, quum Turcarum metu ex uicis demigrassent, in oppida ac castella, ne ea communibus hostibus per ea loca


188. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 158 | Paragraph | SubSect | Section]

post fugam mensibus, cum magno conductorum militum exercitu ex Alemanis confecto, ab exilio reuersus, quum iam haud paruam imperii partem recuperasset, externi militis fraude ac proditione uiuus in potestatem hostium pertractus est, cum et copiis Gallo praestaret, et omnes pene Italiae principes ei perinde ac procul dubio uictori futuro partim sese propalam aggregarent, partim clam auxilia submitterent. Quin etiam hac ex parte hi duo principes comparem exitum habuisse dicuntur, propterea quod quemadmodum Lodouicus in expellendo e regno


189. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 161 | Paragraph | SubSect | Section]

accensibilis, quo ad pilas e tormentis emittendas militantes utuntur, apparatuque caetero urbium oppugnandarum Methone aduecto, cum tota classe ad Cephaleniam contendit, oppidumque ibi eiusdem nominis oppugnare adortus est. In qua quidem oppugnatione, tametsi totum pene oppidum muris dirutis nudasset munimentis, summa tamen uirtute a Turcis, qui in praesidio erant, defensum est. Quum itaque totam fere hyemem Venetus ad Cephaleniam, eo quod remige tantum classem instructam, milite uero inopem habebat, nequicquam absumpsisset, amissis duobus circiter


190. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 165 | Paragraph | Section]

implorant, cum Vladislauo rege foedus ineunt. Veneti animaduertentes ingentem tum terrestrem, tum naualem Turcarum apparatum, seque non terra modo, qua sane parte nullas prorsus uires habebant, sed et mari hosti per se impares esse, aerarium continuis tot annorum bellis pene exhaustum, in Italia nihil amici, uerum omnia aduersa atque hostilia, Gallorum regis societatem ob animum non satis amicum specie amplam quam re utilem esse, ad tentandam spem pacis sese conferunt. At ubi Turcam a pace quidem haud abhorrentem, uerum non satis aequas pacis


191. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 168 | Paragraph | SubSect | Section]

haud imparati, posteaquam se ferreis teneri harpagonibus nec fugae uiam patere uident, dimissis in aquam ab utroque nauis latere remis, quo remige quoque cum classiariis militibus rem gererent, adeo pertinaciter desperata salute decertarunt, ut non nisi paucissimi uiui, et hi quidem uulneribus pene confecti in hostium deuenerint potestatem. Igitur Iacobus nihil non regiae fortunae simulque Turcarum uirtuti patere ratus, securus propter Peloponnesiacum litus Methonem uersus nauigabat. Iamque Cyparissiam


192. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 172 | Paragraph | SubSect | Section]

nefandae atque detestabili uictimae reseruati sunt, mox foedum caeteris, regi uero triste etiam spectaculum exhibituri. Hos enim rex, alioqui minime sanguinarius natura et mancipiorum cupidus, ad se pertractos in conspectu suo pene inuitus interfici iussit, quo, ut quidam existimant, caeteros Christianos eo terrore segniores in repugnando redderet. Tametsi sunt, qui credant Turcas id manibus ciuium in praelio caesorum tribuere solere, atque eo ritu uita functis parentare. Caeterum siue ad terrorem hostibus


193. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 178 | Paragraph | SubSect | Section]

cum uocabuli similitudine, tum quia apud ueteres scriptores Boianae nomen nusquam extat. Et Plinius forsan, quia de Drinone nullam mentionem facit, hos duos procul dubio amnes unum esse putauit, hac maxime, ni fallor, causa lapsus, quod hi duo amnes non procul a Scodra oppido inter se coire pene uidentur, utpote qui ibi haud magno terrae spatio, dum Drinon Scodrensem agrum praeterfluit, dirimantur, atque inde, uelut ex eodem fonte bifariam effusi, mox magno interuallo disiuncti Adriatico mari uterque accipitur. Vnde diuersos esse amneis, nec usquam


194. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 179 | Paragraph | SubSect | Section]

tradunt, dum ualidior terrae concussio aquarum ultro etiam emanantium laxiores efficit uenas. Ipsum insuper montem Adrium, qui dorso mediam secat Dalmatiam, multis in locis ingenti proruisse lapsu arbitrantur, et largiores e radicibus effudisse riuos, e quibus sane Maracius in iustum pene auctus fluuium eo ipso accipitur lacu, qua Docleae (quam et ipsam erumpentibus subito aquis absortam esse credunt) uestigia ac ruinae, marmoreaque monimenta sub aquis uisuntur. Ego autem Docleae excidium in aquas terrae motu exortas haud quaquam contulerim, sed


195. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 184 | Paragraph | SubSect | Section]

Consaluus occupato a suis ponte, quem Gallis pauore attonitis ne rescindere quidem, nedum hosti repugnare in mentem uenerat, legiones traducit, acieque instructa ad hostem pergit. Galli e castellis, quae ponti superimposuerant, deturbati, ponteque ammisso ac hoste in castra pene accaepto, a ducibus destituti, morbo, fameque magna ex parte confecti, et ob id certaminis studio auersi, ne tentato praelio dissipantur. Qui uero per ualetudinem effugere nequiuerunt, positis armis hosti sese dediderunt. Dux Hispanus arbitratus


196. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 191 | Paragraph | SubSect | Section]

febri extincto, quem diximus ab Hispanis principibus regem designatum in Ulteriorem Hispaniam accessisse, Ferdinandus re, quae ad Apuliae urbes Venetis oppignoratas spectabat, infecta, Hispanias repetiit, reuocantibus eum his ipsis, qui paucis ante mensibus, dum genero fauent, pene expulerant. Fama est satis constans hunc regem, dum in Hispaniam reuertitur, inter nauigandum Ostiam (ita uocant oppidum ab Anco rege Romano conditum, qua Tyberis in Tuscum mare influit) primum diuertisse, atque cum Iulio


197. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 199 | Paragraph | SubSect | Section]

regem misere, qui significarent se, quae rex imperasset, facturos. Ille eas urbes ad imperatorem Romanum pertinere fassus iussit Maximiliani de se arbitrium expectare. Quo facto Francorum rex non minorem modestiae laudem quam uictoriae tulit, tametsi hac animi moderatione totum uictoriae fructum pene effuderit. Nam tunc haec ferebatur opinio: si cum uictore exercitu Mestrim progressus esset, respublica Veneta ultimum fuisset passura, propterea quod illius ciuitatis plebs, quae magna ex parte ex conuenis et


198. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 200 | Paragraph | SubSect | Section]

quandoquidem dignitate domini minus turpis uideatur esse seruitus. Hoc igitur exorto seu fortuito tumultu, seu Venetorum consilio ― neque enim id pro comperto habeo ― Phariae insulae, quam et Lesinam uocant, nobilitas pene deleta est, ea partim interfecta, partim domo sedibusque patriis extorri. Illius enim insulae plebs, auctore quodam eiusdem corporis sacerdote, adiunctis sibi agricultoribus, prima omnium Dalmatarum arma in optimates sumpsit. Hoc morbo in reliquos Venetae ditionis Dalmatas


199. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 201 | Paragraph | SubSect | Section]

completae sunt. Vnde non solum militum praesidio, sed etiam opere Patauium egregie emunitum erat. Itaque Maximilianus, quum duos menses oppugnanda urbe frustra absumpsisset ― nihil enim dignum dictu egit ― dato documento nomen caesareum sine uiribus inane esse, a militibus inopia stipendii pene desertus in Alemaniam est reuersus. Iulius pontifex de Gallis Italia eliminandis uoluit consilia, cum Venetis reconciliatur, Ferrariae duci bellum indicit; irritum in Gallia celebratur concilium; pontifex a Mirandula repellitur,


200. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 224 | Paragraph | SubSect | Section]

magnis itineribus in Bythiniam proficiscitur. Inde transmisso Sangario amne, quem ponte raptim iunxerat, in Paphlagoniam Gallatiamque pergens Angiram petit, mox Amysum usque peruenit. Sed nusquam hoste inuento ― Achimathes enim, non ausus aequo loco sese committere, altissimos et pene inuios montes subierat ― Prusam, circa ea loca hybernaturus, exercitum reduxit, relicta copiarum parte, quae hosti opposita ex illius conatibus consilia caperet. Achimathes, ratus Selynis discessu occasionem sibi rei bene gerendę oblatam, iubet suos e montibus descendere ac


201. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 249 | Paragraph | SubSect | Section]

ipse haud procul a Sinone cum reliquo exercitu abesset, auxilio futurus, si res postulasset. Alaudola accępto hostium aduentu haud cunctatus est his obuiam ire. Caeterum uix conserto praelio Alaudolani seu dolo, seu metu terga uertunt. Regulus inter tumultum elapsus cum paucis in montes Ciliciae pene inaccessos profugit, quamquam a suorum perfidia ac parricidio sese loco tutari nequiuit. Nam nobilitas, quae sub Alaudolae imperio degebat, ubi sensit reguli morte aut deditione Selynis iram mitigari ac expleri posse, magis periculi quam fidei memores, scelerato inter se


202. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 258 | Paragraph | SubSect | Section]

increpuit oratione. Qui terror , inquit, hic inconsultus est, hostem toties uictum atque intra moenia urbis compulsum formidatis, quae sola totius regni Cercassorum reliqua est, quam nondum coepimus? Integris uiribus Cercassi uos non sustinuerunt, nunc fractos, ac pene deletos fugitis, uultus errumpentium aspicere non audentes. Quare nemo uestrum speret se unquam Europam uisurum, aut in patriam reuersurum, nisi hostium sede expugnata. Itaque crastina die, quum praelium inibitis, memineritis non modo ferociam hostium contundere, sed


203. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 259 | Paragraph | SubSect | Section]

ac ferrum ruentes. Itaque commisso pro portis certamine atrox caedes utrinque aedebatur. Stabant obnixi Cercassi haud pauciora inferentes quam accipientes uulnera: tandem Turcarum multitudine circumfusi, telisque pene obruti ac confixi, relictis portis in domos ac tecta refugientes lapidibus telisque aliis, et imprimis plumbo igni colliquato hostes incessere. Adeo autem Turcae plumbo liquefacto afflicti sunt, ut Selynes statim ab hoc praelio edictum Constantinopolim miserit, ne liceret cuiquam e regionibus


204. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 270 | Paragraph | SubSect | Section]

otio tantum et luxui indulsere, omnique fere cura militiae administrationisque regni abiecta. Quo fit, ut ne iustus quidem exercitus noster, sed manus praedatoria fines Hungarici regni nostro imperio adiunctos non modo impune continenter incurset, sed etiam ita iam deuastarit, ut pene cultoribus desertos reddiderit. Magna pars nobilitatis Inferioris Dalmatiae, quam Choruatiam appellant, fessa populationibus aedes suas et castella colonis abactis uacua reliquit, permisitque imperium nostrum sine ullo certamine usque ad Valdanum amnem proferri. Transistranae uero


205. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 271 | Paragraph | SubSect | Section]

premi, nec debere eum armis et legionibus succinctum esse, si tyrannidem exercere nolit, nobilitatem uero diuitiis abundare, ut scilicet commodius militiae onera, quum opus fuerit, subire et operam reipublicae praebere possit. Qua quidem re improbi homines regnum uiribus florentissimum omnibus pene accolis contemnendum reddidere, quandoquidem rex egestate laborans, praeterquam quod scelestos et dicto minime audientes principes ad officium cogere nequeat, neque pacis neque belli munia e regia dignitate satis obire potest, sed dempta sibi regis


206. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 272 | Paragraph | SubSect | Section]

Interim lustrato exercitu in agro Hadrianopolitano, magnis itineribus per Thraciam Nessum in Dardanos, hinc in Moesiam contendit, inde ad Sauum amnem, qua is Danubium influit Moesosque a Pannoniis dirimit, ingentibus cum copiis Taurunum ac Sabactium oppida, ut dictum est, oppugnaturus pene cursim atque incredibili celeritate peruenit, praemisso ultra Sauum Balyde Iachino, eius partis Dalmatiae, quam Bossinam uocant, praefecto, qui scilicet et ex tuto exploraret, an ullae Hungarorum copiae in Syrmium conuenissent, simul et daret operam, ne quid inde subsidii


207. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 277 | Paragraph | SubSect | Section]

et hi haud tenuis fortunae uiri, auaritia deprauati, ut sumptibus in expeditionem faciendis parcerent, paucis in spetiem militibus ad regem missis, ne dicto non audientes uiderentur, et ob id proditionis notati aliquando poenas luerent, domi latitarunt. Itaque rex a suis pene desertus, ne omnino Taurunum indefensum relinqueretur, obsessisque animus perinde ac a rege destitutis concideret, repertis quibusdam Turcaicae linguae peritis, eos Turcaica item ueste indutos iubet, si forte custodias hostium fallere possent, cum naui onusta puluere accensibili per Danubium


208. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 285 | Paragraph | SubSect | Section]

fuisse affirmauit, sed tantum eum tentoriorum ac camelorum, et hominum incondita multitudine conspicuum extitisse. Quae uerba ubi ab ipsis purpuratis, qui sermoni interfuerant, ad Salomonem delata sunt, suadendo ne talem uirum hostibus adiungi pateretur, pene coegerunt regem fidem frangere, atque auctores fuere per scelus eius occidendi, cui iureiurando incolumitatem promiserat. Hunc in modum urbs celeberrima in Salomonis potestatem peruenit Hungarorum principum imprudentia atque inconsulta quadam superbia ― neque enim Turcam


209. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 288 | Paragraph | SubSect | Section]

morte ex neruorum resolutione, seu, ut alii tradunt, ueneno interiit magna Romanorum laetitia, tum quia Florentinum nomen Romanis inuisum erat, quod gens illa, nullae magnae rei gerendae idonea, utpote opificio tantum et mercaturae incumbens, omnia insuper sacerdotia sibi, caeteris pene nationibus praeteritis, uendicauerat, pontifice suis ciuibus impudentissime suffragante, tum quia pontifex ipse uenatui, musicae et gulae deditus, pontificatum flagitiosi hominis consilio atque arbitrio, Iuliani, fratris patruelis ex concubina orti et cardinalatus dignitate


210. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 290 | Paragraph | Section]

27 * prouincia Kg: prouinciae M ** penes Kg: pene M * fecisset Kg: fecisse M 28


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.