Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: manus

Your search found 1905 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 562-595:


562. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 9 | Paragraph | SubSect | Section]

uero huius uasis quasi patulae cuiusdam arboris ramos tenuissimis bracteis imitabatur. Et ne in singulis immorer, nihil ibi deerat quod in usum sacrificii uenire solet, quodque consuetam magnitudinem longe non excederet, ut simul et artificum manus et regiam admireris munificentiam. Caeterum tanta fuit huius regis apud exteras quoque nationes admiratio, ut Ferdinandus, Neapolitanus rex, socer exequias ei rara magnificentia ac splendore persoluerit, cuius regis officium Rhacusa quoque (ea est Dalmatiae ciuitas) imitata funus


563. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 19 | Paragraph | SubSect | Section]

ad credendum deteriora faciles, omnium fere principum animos ab Albertho extemplo auertit atque Vuladislauo conciliauit. Et re uera aliquando Alberthus in quodam concilio, cui pater eius interfuerat, cuidam ex Polonis principibus ob liberiorem uocem in regem emissam ira concitus intenderat manus osque uerberauerat. Quare falso quidam opinati sunt regnum Albertho ablatum tum inconstantia Stephani Botheris, Transistranae Hungariae praefecti, quem ferunt, ut Vuladislauo fautor esset, a regina pecunia corruptum, quando uir ille aetate sua religiosissimus sit habitus,


564. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 28 | Paragraph | SubSect | Section]

uestis preciosa regis Matthiae, omnium circa gentium uictoris, gemmae, codices ueterum authorum magno impendio in membranis exarati, coelatum aurum et argentum, uasa conuiualia, quibus quidem aetatis suae omnes fere reges superauit, caeteraque, quae in manus hostium uenerant, direpta non modo ab hostibus, qui ius belli auaritiae ac crudelitati praeferre solent, sed etiam, ut fere fit, quum fortuna mutatur, ab amicis, ac magna ex parte Matthiae Coruini beneficiariis, auaritia fidem uincente. Ferunt


565. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 29 | Paragraph | SubSect | Section]

credulitatemque, consuetum amoris malum, ei adiungeret; demumque, ad profundendam pecuniam, cui Hungari admodum dediti sunt, eam facilius pelliceret. Non desunt tamen, qui affirment priorem contra ius gentium fuisse captum, utpote qui cum paucis equitibus progressus a suis, uti, prius quam manus inter se consererent, publice aliqua de pace cum aduersariis ageret, oppressus fuit ac pene mortiferis affectus uulneribus. Quod sane propius uero esse uel ex eo conici potest, quia in uincula quoque coniectus id inimicis propalam obicere non dubitauit.


566. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 51 | Paragraph | SubSect | Section]

bellum gesturus es, prebuissem, propterea quod te Hungariam aggredientem tuo quidem agmini instans a latere urgerem, et quantum uiribus possem, tuas copias distinerem, nec ullo pacto paterer, si nequissem omnino retinere, aliqua saltem ex parte non uexatum ad Hungariam penetrare. Nam mihi nec manus fortissimorum militum, quibus haud paruam Norici agri partem a Matthia rege atributam obtinui, nec gens Salensis regionis, quae reliquos Hungaros uirtute antecedit, per quam plane tibi in Hungariam transeundum est, amicitia et cognatione deesset coniuncta. Sed quoniam fides, quam erga


567. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 63 | Paragraph | SubSect | Section]

suae armatur, uerbisque magnificis prius iactatis ingenti alacritate sese Rhassiano opposuit, hasta pro arcu et sagittis ― nempe his usus tunc non erat ― accepta. Nam Tathari, licet sint omnes equites, non tamen hastis, sed gladio duntaxat et arcu, utpote praedatoria manus, non iusti bellatores, in expeditionibus utuntur. Raro alias tantis animis singulare certamen initum est. Itaque effuso ad spectaculum utroque exercitu, in campi medio, qui inter aduersas acies pari spatio utrinque submotas uacuus relictus erat, aduersos concitant equos. Cuspidis


568. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 76 | Paragraph | SubSect | Section]

ut dixi, a Deo destinatum est, pro gloria et fama, qua quidem uiri fortes immortales efficiuntur, pro uita denique et libertate pugnandum sit, multitudo hostium magna ex parte ex agricultoribus militiae ignaris confecta, terrorem uobis incutere non debet. Nam saepe parua manus, cui, ut nobis, aut uincendum, aut moriendum fuit, ingentem exercitum necessitate animum suggerente fudit. Neque enim satis honeste, neque tuto etiam hinc abire licet non tentata pugnae fortuna, propterea quod metu


569. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 78 | Paragraph | SubSect | Section]

ubi uidit effugium inde non patere, nec reparandi belli spem ullam esse, se obsesso, suisque fugatis, atque hinc inde dilapsis, tantum uitam sibi et his, qui cum ipso erant, ab Hungaris paciscitur. Nam de fratris lenitate, utpote satis sibi perspecta, nihil uerebatur. Itaque deditione facta in manus hostium deuenit. Neque enim in certam perniciem, famae iactura aut effugiendae captiuitatis causa, ruere honestum uisum est, quum proprium excelsi et Christiani animi sit non ultro sibi mortem inferre quo quidem nihil neque sceleratius, neque humilius fieri potest ― sed omnia, quae


570. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 87 | Paragraph | SubSect | Section]

imprimis Docleatem authorem, qui incolumi adhuc Doclea, nobili Dalmatiae urbe, Slouinorum res excidiumque Epidauri, et originem Rhacusanae urbis commemorauit. Quae quidem scripta, licet essent uetustissima specie, quum ad manus meas peruenere, non tamen adeo multorum annorum tabe corrupta erant, ut legi non possent. Sed neque hanc digressionem nimis alienam existimari uelim, quum res Rhacusanae cum Hungaris, utpote ueteribus sociis, haud absurde


571. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 88 | Paragraph | SubSect | Section]

multis cladibus reliquae quoque Dalmatiae illatis Hadriaticum relinquente sinum, Epidaurii ciues, qui forte aut mercaturis, ut fit, rem quaerendo a domo tunc abfuerant, aut fuga inter tumultum elapsi hostiles uitauerant manus, ad instaurandam patriam sese conuertunt. Verum a Slouinis, regionum accolis, Transistrana gente, non solum id facere prohibiti, sed etiam in seruitutem pene redacti sunt, dum barbari et per se Epidauriis infesti tantae


572. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 99 | Paragraph | SubSect | Section]

procul ab Albio monte, aduersus Turcas male pugnasse, exercitumque nostrum occisione paene occisum, quum temeritate atque imperitia ipsius prefecti, tum proditione, ut fama est, quorundam Choruatorum principum, quos ferunt Derencinum ad conferendas cum Turcis manus alieno nostris loco per fraudem impulisse, ueritos sane ne banus, quem ob quaedam eorum admissa a se alienatum suspicabantur, superatis Turcis in se arma conuerteret. Quae quidem clades, an dolo ullius Choruati principis accaepta sit tametsi nondum est pro comperto,


573. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 99 | Paragraph | SubSect | Section]

Christiana religione ad Machometani ritus deficeret sacra, quo eo milite aduersus Christianos uti posset. Itaque in custodiam ultra Hellespontum missus, ueneno, ut ferunt, ab hostibus est necatus. Atqui inquirenti mihi, quanam potissimum causa, quaue nostrorum culpa praedatoria Turcarum manus, ab Hungaris fundi facile assueta, tantam ediderit stragem, compertum est praedę maxime auiditatem nostris exitio fuisse. Nam cum Derencino nuntiatum esset Iachïam, Turcarum satrapam, cum sex millibus delectorum equitum Inferiorem Dalmatiam, quam nunc Choruatiam dicunt, ingressum


574. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 102 | Paragraph | SubSect | Section]

putaretur, abrogatam tamen usque ad obitum rege inuito obtinuit praefecturam. Hic sane uir, humili natus loco, per omnes militiae gradus ascendens nulli secundus inter duces militum aetate sua extitit, saepius cum hostibus Turcis maxime conseruit manus, semperque fere uictor discessit, nec profecto uitae finem uotis suis minus respondentem sortitus est. Nempe in expeditione aduersus Turcas, et ipsi immori uictoriae semper exoptauit. Sub idem tempus allatum est ad regem quaestores eius, dum tributum iam diu institutum more consueto a


575. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 108 | Paragraph | SubSect | Section]

tandem magis populationibus quam praeliis fessi tributi pensione finem incursionibus imposuere. Nolebant autem Hungari hanc regionem, utpote ab antiquis regibus in societatem assumptam, a Polonis occupari. Itaque non mediocris militum manus eo confestim missa, quae Valachis subsidio foret, si Poloni uim inferre conarentur. Quod quidem eo promptius ab Hungaris factum est, ne Alberthus superatis Valachis iterum regnum Hungariae bello lacesseret: uix enim unquam suspitio tolli potest, ubi aliquando inter reges maxime offensa


576. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 117 | Paragraph | SubSect | Section]

campos admodum opportuna. At illi inopinato malo exterriti, quum alioquin armorum essent insueti ― tantummodo enim agriculturae student ― neque sese armis defendere, neque diffugere, regionibus undique obsessis ac armato hoste completis, nituntur, sed ueluti pecora in manus hostium una cum omnibus fortunis inciderunt. Clades regioni illatas, caedes hominum, rapinas, pagorum uastitatem, sacrarum aedium incendia, raptus uirginum ac puerorum, caeteraque quae praedones et foeda factu, et relatu haud honesta in captiuos ediderunt, silentio tegam,


577. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 122 | Paragraph | SubSect | Section]

porrectam regis manum deosculatur, educto clanculum pugione, quem sinu abditum attulerat, stomachum Turcae iterato ictu haurit. Atque dum sese e tentorio eicere conatur, a regii corporis custodibus intra tabernaculum confossus interiit. Huius facinoris monumentum adhuc extat Prusae: manus Milonis argento inclusa ac Bazethis tumulo affixa. Principes Turcarum tametsi regis nece uehementer essent commoti, haud tamen in luctum proiecti, satis sagaci consilio eam et ab hostibus simul, et a suis, qui casum regium nondum perceperant, coelant. Et est gens


578. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 136 | Paragraph | SubSect | Section]

Fremebant passim plebs principesque, uoces regia indignae maiestate audiebantur, quippe iam haud dissimulanter, dolore uerecundiam uincente, Vuladislauum segnem, desidem, ignauum appellabant, utpote cuius animum nec gloriae cupiditas tangeret, nec infamiae turpitudo morderet, rursus manus ad coelum tendentes regem Matthiam Chugniadem Coruinum amissum quasi uiuentem impares desiderio implorabant. Hunc unicum regem fuisse praedicabant, qui non modo ciues suos ab externa ui tutari, sed etiam imperium suum augere nosset; Vuladislauum cum perfida


579. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 155 | Paragraph | SubSect | Section]

iubet. Veneti tum suorum multitudine fręti, tum Gallorum paucitatem contemnentes, ac de uictoria per imperitiam artis bellicae fere certi, et ipsi haud inuiti cum Gallo manus conserunt, Francisco Gonzaga, duce Veneti exercitus, pro captu Italorum satis strenuo, consilium ualde improbante, et quod nullam iustam belli causam uideret, et quod suis copiis magna ex parte ex opificibus coactis parum admodum fideret. Sed quum legatis ad arma pertinaciter uocantibus


580. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 159 | Paragraph | SubSect | Section]

Turcis, animaduertentes Christianos segnius prae timore, quem hostium insperata incusserat audacia, decertare, in Venetam transiliunt triremem, funesque, quibus antemnae malo adnectuntur, abscindunt; uela una cum antemnis neccessario collapsa hostium capitibus incidunt, oculosque ac manus eorum obtegunt, simulque implicant. Non desunt occasioni Turcae, itaque occisis aliquot hostium pluribusque grauiter uulneratis, uinculoque ferreae manus, quam hostes iniecerant, abrupto, nauim suam strenuo repetunt saltu, hosteque


581. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 159 | Paragraph | SubSect | Section]

malo adnectuntur, abscindunt; uela una cum antemnis neccessario collapsa hostium capitibus incidunt, oculosque ac manus eorum obtegunt, simulque implicant. Non desunt occasioni Turcae, itaque occisis aliquot hostium pluribusque grauiter uulneratis, uinculoque ferreae manus, quam hostes iniecerant, abrupto, nauim suam strenuo repetunt saltu, hosteque omnibus uerborum probris lacerato in Corinthiacum regrediuntur sinum, suis mox renuntiant Venetorum classem nulla ex


582. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 170 | Paragraph | SubSect | Section]

Dum haec aguntur, nouus Venetae classis imperator, Benedictus Pisauriensis, in Trauisani suffectus locum, ad Strophades insulas cum omnibus nauibus rei exitum opperiebatur. Itaque ueritus ne, si oppidum terra simul et mari, ut accidit, oppugnari coeptum esset, manus oppidanorum tantis hostium copiis undique ingruentibus defensioni parum sufficerent, quindecim longas naueis, proposito classicis praemio si qua forte per hostium custodias Methonem possent irrumpere, proficisci oppidanis subsidio iubet. Consilium, ut ipse sentio, haud


583. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 175 | Paragraph | SubSect | Section]

coniici iussisset, ab hoste in insidiis latente excępti sunt, atque ad unum omnes fere aut caesi, aut capti, praeter paucos unius scaphae nauales socios, qui notitia fluuialis aluei, simulque audacia repugnandi hostibus ripas fluuii obsidentibus magna cum laude effugerunt. Nam huius hostis manus tunc effugisse apud Venetos decus maximum erat, utpote quos Turcae praedam uerius quam hostem existimabant. Reliqui primo Turcarum irruentium aspectu conterriti arma proicientes, seseque supplices dedentes ueluti pecora ab immani hoste trucidati sunt.


584. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 184 | Paragraph | SubSect | Section]

specimen animi magni faciebat, discessu ratus haud parum de Gallorum uiribus detractum, statuit hostem ad certamen ultro prouocare. Sed quia inter Hispanos et Gallos amnis, ut dictum est, intererat pontemque superiniectum Galli tenebant, inuitis ipsis Gallis manus conseri nequibat. Itaque accitum ad se Petrum cognomento Nauarram, spectatae uirtutis uirum, qui in Hispano exercitu ordinem ducebat, hortatur, ut cum sua cohorte praesidium ponti impositum aggrediatur. Exercitum Gallorum sine duce esse, inquit, sine imperio, nec minus seditione


585. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 189 | Paragraph | SubSect | Section]

est. Iulius Secundus, Romanus pontifex, aegre ferens Venetos eo audaciae progressos, ut ne a rebus ad Romanum quidem pontificem spectantibus rapaces continerent manus, saepius eos admonuit, ut urbes Romanae Ecclesiae uectigales deductis inde praesidiis restituerent, nec iniquis augescerent incrementis; uiderent, ne expeditius sit quaedam rapere quam continere, reputarentque nimias opes


586. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 214 | Paragraph | SubSect | Section]

quandoquidem omnes regii serui sumus atque ita instituti, ut perinde ac Deum in terris non solum regem, sed et liberos eius habeamus. Propterea hoc quoque aduertendum est, an Turcaico imperio conducat tutumue in posterum sit futurum milites ciuili bello assuesse, et seruorum manus regio sanguine imbui. Et hoc dico ac si praelii euentum et uictoriam exploratam haberem, quod si quid secus, quod omen Deus auertat, quam speraueras ceciderit, uerendum est, ne uictor malit esse memor fortunae beneficii quam necessitudinis ac paternae charitatis. Quare citra ullum


587. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 226 | Paragraph | SubSect | Section]

natu maximus fuit ― quum ad illum carnifex accessisset, Selynis perfidia accusata dixisse circumstantibus se male credidisse salutem suam illi, qui, dum sibi regnum parat, ne parenti quidem morbo et aetate confecto paucorum dierum usuram ad uiuendum concessisset. Et quum carnifex manus eius, ne obniti posset, loro uincire uellet, auersatus carnificem simulque tam segnem mortem, arrepto acinace, irae quam timori propior, multis uulneribus confectus tanquam acie pugnans cecidit. Selynes enim, simul ac accępit fratris filium non pati ad se carnificem adire, misso


588. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 240 | Paragraph | SubSect | Section]

et ipsi colonos in nobilitatem concitassent ― nempe alter in Agriensi, alter in Varadinensi agro opprimendae nobilitatis consilium coeperant ― aut morte uoluntaria, aut fuga occulta sese e manibus nobilium eripuere. Neque enim ignorabant se crudelissimam mortem manere, si in manus nobilium incidissent. Hi enim perditissimi sacerdotum inter coetera scelera, quae admiserant, uirum illustrem, Nicolaum Solohomium, cum tribus fratribus germanis crudelissime interfecerant, aedibusque eorum, ablatis prius omnibus rebus, quae asportari poterant, ignem


589. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 242 | Paragraph | SubSect | Section]

duce imperatum erat, intromittunt, reliqui partem hostium, qui secreti a coetero exercitu ad tormenta aenea, quibus arx Chaualae deiciebatur, excubabant, adoriuntur, quosdam ex his repugnantes interficiunt, alios uiuos capiunt, plures in fugam conuertunt. Qui refugientes ad suos Turcarum manus euaserant, tanto terrore Hungarorum castra complerunt, ut uix ducis et caeterorum principum auctoritate ad auroram in castris contineri potuerint. Michael Paxius, coelo iam albente, aegre ferens tantum suae gentis dedecus cum his, quibus ipse


590. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 244 | Paragraph | SubSect | Section]

nam exploratum habebant Turcas inopiam rerum necessariarum uix tolerare, multosque hostium una cum iumentis fame enectos esse, et ob id Turcam in hostili terra plures dies haudquaquam mansurum. Ismahel prouocatus suos ad pugnam incitat, et manus feliciter conserit. Igitur Ismahel, ne suorum animos, quos uidebat dimicationis moram amplius non passuros, detrectando certamen ab se alienaret, simul insita superbia, ne fame magis quam armis, si uincere contigisset, hostis uictus esse uideretur, Turcaicis


591. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 245 | Paragraph | SubSect | Section]

Othomanum progenitoribus meis seruitutem seruisse. Sed nec tormenta, quae Turca aduexisse fertur, nimium timueritis: ea maiorem eminus fragorem quam periculum faciunt, quum res comminus geritur, nullius usus sunt. Ad hoc memineritis uos animi et corporis robore uigentes cum his manus conserturos, qui quum itineris labore, tum cibariorum inopia prope absumpti sunt, armatos cum inermibus ac seminudis, peritos militiae cum imbellibus, ac imperitissimis. Turcae enim nullis militaribus institutis student, nihil fere ordinatae disciplinae habent: turba est


592. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 246 | Paragraph | SubSect | Section]

tormento in frontem adacta, cuius casu maior prope pars Sophenorum turbata a castrorum oppugnatione auersa est. Cernere erat in campis, ubi depugnatum est, spectaculum adeo foedum ac horribile, ut Sophenis pariter et Turcis terror quidam pigritiaque posthac inter se manus conserendi incuteretur. Iacebant tot millia hominum caesa, e queis partim gladiis sagittisque, ac lanceis uulnera acceperant, partim tormentis lacerati conspiciebantur: his crura, illis humeri et manus, aliis capita a corpore diuulsa erant, quibusdam per pectus et costas pila


593. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 246 | Paragraph | SubSect | Section]

ut Sophenis pariter et Turcis terror quidam pigritiaque posthac inter se manus conserendi incuteretur. Iacebant tot millia hominum caesa, e queis partim gladiis sagittisque, ac lanceis uulnera acceperant, partim tormentis lacerati conspiciebantur: his crura, illis humeri et manus, aliis capita a corpore diuulsa erant, quibusdam per pectus et costas pila lapidea traiecta effusis ac disiectis uisceribus totum corporis positum ac figuram confuderat. Nec minus foeda equorum caeterorumque iumentorum strages cernebatur. Caeterum, quamquam


594. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 263 | Paragraph | SubSect | Section]

exulceraretur, quidam medicorum, dum id ulcus curationem haud recipere putant, submoto omni medicamento morbum naturae curandum permittebant; alii locum quidem remedio esse censentes, per metum tamen haesitantes manus ulceri admouere non audebant. Itaque carnem per se uehementer exulceratam cancer interim inuasit, qui ad uiscera tendens pulmone celeriter exeso ― et erat illi assiduo opii usu totus fere affectus ― intra quadraginta dies eum absumpsit. Hic uitae exitus fuit Selynis. Qui


595. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 270 | Paragraph | SubSect | Section]

rex ille, ut de maioribus natu accępi bellicosissimus exercitatusque iam ab iuuenta finitimis circa omnium accolarum bellis, naturae concessit, Hungari otio tantum et luxui indulsere, omnique fere cura militiae administrationisque regni abiecta. Quo fit, ut ne iustus quidem exercitus noster, sed manus praedatoria fines Hungarici regni nostro imperio adiunctos non modo impune continenter incurset, sed etiam ita iam deuastarit, ut pene cultoribus desertos reddiderit. Magna pars nobilitatis Inferioris Dalmatiae, quam Choruatiam appellant, fessa populationibus aedes suas et


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.