Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: tanti

Your search found 495 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 192-198:


192. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 473 | Paragraph | SubSect | Section]

nihil tua charitate sublimius. Nos uero non ignari, quanta pro nostra salute sustinueris, quam uicem reddere, quam referre gratiam possumus? Si cuncta, quę possidemus, in pauperum usum distribuerimus, plus est uitam impendere quam opes erogare. Si uitam impenderimus, non est tanti seruorum uita, quanti uita Domini. Mors tua nobis profuit ad uitam. Mors autem nostra, si pro tui nominis gloria est suscepta, nihil tibi confert, qui nullius rei indiges, sed nos tecum coniungit, dum pro inęstimabili** tuo beneficio, non quantum debemus, sed quantum


193. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 555 | Paragraph | SubSect | Section]

est heres — inquiunt — uenite, occidamus eum, et habebimus hereditatem eius. At quia male agendo bonum sperare dementis est, fefellit eos hęc deliberatio. Occiderunt enim, sed hereditatem, quę non nisi credentibus datur, non acceperunt. Quin immo, ut tanti commissi sceleris poenas darent, a Romanis redacti fuere in seruitutem. Dominus igitur uineę malos male perdidit et uineam locauit aliis agricolis, qui ab idolis ad Christum conuersi reddere coeperunt fructum Domino suo iustitię et pietatis. Gentilitas ergo,


194. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 576 | Paragraph | SubSect | Section]

**corr. ex medulatorum ***corr. ex consumationem ****corr. ex snp *****corr. ex uiam ruminabant, et recesserunt a me. Ac ne illis, qui tanti erroris causa et caput fuerint, impune sit, subiungit: Cadent in gladio principes eorum. Gladius iste non corpus interimit, sed quod multo acrius est, animam condemnat. Hic est enim, quem Ioannes in Apocalypsi uidit procedentem de ore Dei. Porro idem propheta de


195. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 593 | Paragraph | SubSect | Section]

nequius quam ei uelle diffidere, qui omnia potest, uel a quo plurima acceperis beneficia, eidem aduersari? Igitur de Iuda impio omniumque scelestissimo dictum est in psalmis: Cum iudicatur, exeat condemnatus, et oratio eius fiat in peccatum. Quare hoc, nisi quia tanti parricidii conscius nullo modo se ueniam consecuturum credidit? Et quoniam de ipsius flagitio superius abunde est dictum, necis eius typus fuisse uidetur Achitophel ille, qui iniquo animo ferens, quod Absalon aduersus patrem Dauid Chusi potius quam ipsius consilium esset


196. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 653 | Paragraph | SubSect | Section]

eorum inspirandum atque insufflandum fuit, per quos uiuificandi erant omnes, qui in mortis poena conclusi fuerant. Sicut enim Christus mortuus est et resurrexit, ita nos in Adam moriebamur, in Christo resurreximus. Cum autem a morte peccati suscitatis opus fuisset cognoscere tanti beneficii autorem, missus est spiritus instruens ac suggerens omnia his ipsis, per quos alii docendi erant. Insufflauit igitur Christus, ut in peccato mortuos a morte liberaret. Misit, ut liberatis se notum faceret et per sui notitiam usque ad Patrem, qui in cęlis est,


197. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 661 | Paragraph | SubSect | Section]

dicente Scriptura: Qui docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti, et qui ad iustitiam erudiunt multos, quasi stellę in perpetuas ęternitates. Petrus ergo traxit rethe plenum magnis piscibus, centum quinquaginta tribus. Et cum tanti essent — inquit — non est scissum rethe. Quanuis enim multi electi in regno cęlesti Domino miserante congregabuntur, rethe tamen pacis ęternę nullam unquam dissensionem patietur. Summa erit omnium concordia, summa quies, summa singulorum in omnes


198. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 681 | Paragraph | SubSect | Section]

nascens toto expulit regno et uirtutis suę cathenis uinxit. Hinc ipse, qui mundi dominus erat, factus est hominum seruus, data sanctis potestate, ut de obsessis corporibus illum expellant pedibusque conculcent, quandiu in eius, qui uicit, uirtute confiderent. Tanti igitur ac talis uictoris triumphum ad cęleste regnum remeantis quis potest aut uerbis exprimere aut cogitatione complecti? Dicamus tamen, quomodo possumus, ne in communi omnium lętitia omnino muti fuisse arguamur et ingrati potius quam infantes uideri


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.