Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: igitur

Your search found 4316 occurrences

More search results (batches of 100)
First 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1451-1471:


1451. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

nemo lectione antiquiorum uel parum delectatus absque tedio legere poterat. At nunc Erasmo autore ipsa ecclesię sanctę structura, quę per istorum simpliciter philosophantium negligentiam pene nuda erat, pristinis reclarescit pigmentis rhetoricisque coloribus linita illustratur. Gaudere igitur et exultare maxime nos decet, quod iam Deo propicio res restitui in integrum coepit. Rursum sacrarum litterarum schola suos habitura est Hieronymos, suos Ambrosios, si modo, qui Erasmum emulari uoluerint, reperientur. Cuius uenustas admodum conscriptiones cum abs Te nuper acceperim, ne


1452. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

te oro, tu quoque huc concędas, ut simul sub umbra platani huius considentes ratiocinemur, donec ęstiuus hic calor mediusque deferuescat dies. THEOLOGVS: Morem tibi geram, non tam uitandi caloris gratia, quam ut de tua te aliquid interrogem poesi. Quando igitur sub arbore hac consederimus, quęro abs te, quos ex mortalibus prisci poetę tui praecipuis extollunt laudibus quosue maxime mirantur? POETA: Viros illos cantatissimos habent, quos heroas appellant. THEOLOGVS:


1453. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

Post hęc cum a diis responsum accepisset, si se Euristei, Argiuorum regis, imperio subiicere uellet, quod post multos labores consecuturus esset immortalitatem, tantę pollicitationis perficiendę desyderio flagrans, facturum se recępit, quicquid rex Euristeus sibi faciundum imperasset. Igitur iubente rege duodecim labores maximos fertur exanclasse, pręter illa, quę interim sua sponte, non istis minora neque minus factu ardua difficiliaque cum sua uirtute tum Iouis fauore peregit. THEOLOGVS: Quo magis memoriter dicta tua teneam, memora,


1454. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

eo quidem lubentius, quod sciam te non nisi de omnibus recte sensurum. Quando quidem illam profiteris doctrinam, quę de rebus pertractat diuinis et cęlestis arcani abdita rimatur, nisi frustra theologum te uocant. Theologi enim proprium est uerum uestigare et, cum inuestigauerit, docere. Hic igitur Ioue natus, haud contentus tantummodo imperata facere, fecit etiam quę non imperabantur, ut magis cęlo dignus appareret. Cęterum, ne tempus terendo iter nostrum remoremur, quę a poetis latissime digeruntur, quam breuius potero, perstringam. (Ludi Olympici)


1455. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

nisi quod Nessi dolis tunicam (Herculis mors) Lerneo ueneno infectam induerit et, cum se moriturum cerneret, Lycam puerum, qui eam mali nescius attulerat, in mare et se ipsum in ardentem rogum iactarit atque ita consumpto corpore ad deos profectus sit. Habes igitur et quod iussus ille et quod iniussus egregie, prudenter, strenue, fortiter, alacriter ac supra quam cuiquam credibile sit, prospere feliciterque gessisse memoratur. Tuę nunc partes sunt docere, ut pollicitus es, ista omnia non tam multi neque magni facienda esse, quanti a me ęstimantur.


1456. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

auditorem. THEOLQGVS: Herculis acta nunc mihi rite atque ordine sunt digerenda et cum nostris conferenda, ut, utra alteris pręstent, cognoscamus. De Sansone autem alias uidebimus, si uidere opus fuerit. (Dracones) Igitur, antequam ad Euristei iussa peruentum est, dixisti duos dracones a Iunone ad Herculem adhuc puerum destinatos fuisse, quos ille ceruicibus pugno constrictis extinxit. Quanuis a poetis plurima fingantur, sub quibus alegoriam latere uolunt siue naturę siue morum siue etiam adumbratę circa


1457. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

mordicus apprehenderat, in ignem excussit neque de hoc gloriatur, tanquam pro eo mercedem accepturus. De illo autem gloriatus est, de quo gestiens et exultans ait se fidem seruasse usque ad pręsentis uitę consumatienem et propterea sibi repositam esse in cęlo iustitię coronam. Cum illo igitur dracone nobis pugnandum est, qui non corpora, sed animas perdere conatur. Neque carnem nobis dominari sinamus, sed spiritum. (Iacobus apostolus) Si pugnam istam uicerimus, promissa nobis a Domino bona capiemus, dicente Iacobo apostolo: Beatus uir, qui suffert


1458. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

Ipse etiam tanquam leo rugiens circuit quęrens, quem deuoret. Cui resistite, inquit apostolus, fortes in fide! Non dixit: fortes in corpore, quia corporeę fortitudinis ui non uincitur diabolus, sed fidei uirtute superatur. Hęc est enim uictoria, quę uincit mundum, fides nostra. Fatere igitur plus esse summi Dei iussis legibusque parendo fidem seruare quam Euristeo imperante leonem interfecisse. Disce tamen leonem, superbissimum animal, deiicere nihil aliud esse quam arrogantiam et mentis elationem humilitate prosternere. Scriptum est autem: Superbis Deus resistit, humilibus


1459. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

Ille aquis pungauit stabuli coenum. Nostri animę maculas poenitentię fletu diluere contendunt, cum sciant non nisi puros mundosque et omni malicię labe defecatos cęlestem aulam ingredi posse. Hęc sunt, quę Deum propiciant quęque immortalitatis beatę pręmio compensantur. Ecce igitur, qualiter iste heros tuus omnium maximus prę illis, qui in Christo credunt, non modo non commendandus appareat uerum etiam contemnendus. Illud autem, quod taurum, cuius amore Pasiphe capta fuerat, a Creta ad Peloponessum aduexerit obtuleritque Euristeo, si rem spectes, nihil est, quod


1460. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

ad fraudis fallacięque autores demonas reuerti cogit. Euristeus uero Diomedis equos Iunoni tunc dedicat, cum misericors Dominus ipsos nequitię spiritus, ne seruis suis tantopere molesti sint, ad caliginosas aeris partes, unde uenerant, remeare iubet. Iunonem quippe pro aere accipimus. Vide igitur, utrum Diomedem interimere et equos cruore eius pastos regi tradere plus habeat laudis, an prauis affectibus refragari et demonum ad uitia trahentium dolos insidiasque superare uirtutisque gloriam non ante homines, sed coram Deo ponere. (Baltheus Hippolites)


1461. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

nunquid tu putas forti uiro conuenire, ut cum foeminis bello decernat? An non uidemus uiros ipso corporis robore foeminis semper pręstitisse? An non plures expugnata urbe ciuibusque cęsis, foeminis atque pueris parcitum fuisse legimus, ut pote sexui ętatique imbecilli et infirmę? Attende igitur, quanto dignius laudabiliusque baltheo isto nostri utantur. Nouam nuptam baltheo Veneris, quem ceston appellant, cingi mos fuit. Ille igitur uictis Amazonibus baltheo spoliat Hippoliten, qui superatis inconcessę libidinis obscenitatibus meretricique amoris uinculo soluto


1462. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

An non plures expugnata urbe ciuibusque cęsis, foeminis atque pueris parcitum fuisse legimus, ut pote sexui ętatique imbecilli et infirmę? Attende igitur, quanto dignius laudabiliusque baltheo isto nostri utantur. Nouam nuptam baltheo Veneris, quem ceston appellant, cingi mos fuit. Ille igitur uictis Amazonibus baltheo spoliat Hippoliten, qui superatis inconcessę libidinis obscenitatibus meretricique amoris uinculo soluto honestis legitimisque nuptiis uxorem sibi copulat et procreandę proli cum pudicicię fide operam impendit. Atque hoc sane non Euristeo, sed Deo


1463. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

tergeminum uicit Hercules in Hiberia. (Boues Geryonis) Quo interfecto boum eius armentis potitus est et in Gręciam rediens prędam donauit regi. At tamen multo magis illi Deo placent, qui se ipsos uincunt quam qui hostes superant. Nostri igitur, qui cęlesti regi gratificari cupiunt, malas de corde cogitationes expellunt, linguam a contumelię iniuria cohibent, manibus neminem offendendo temperant. Et his trium actionum passionibus imperare plus est profecto quam tricorporeum hominem occidere. Plus est etiam a malis abstinendo


1464. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

apud nos crimen est, non uirtus. Iussit, inquies, Euristeus, cui parendum erat. Sed maximum nefas est homini obsequendo Deum offendere. Diuina autem lex est: Ne concupiscas rem proximi tui! Et si iniuste concupiscere culpa est, quanto maius peccatum male concupita per uim eripere? A tanto igitur talique facinore Christi seruus abhorrens, suo contentus est abstinens alieno. Hercules ille tuus dracone perempto Hesperidum hortos auro spoliauit. Hic uero tantum abest, ut aliorum bona tollat, ut etiam iis, qui indigent, sua largiatur. Non enim terrenas opes concupiscit, sed cęlestes.


1465. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

nullius rei nisi laudis cupidum? THEOLOGVS: Quid ais, mi poeta? Non tu existimas iniquum esse facinus alterius rem rapere, ut tradas alteri? Donauit Euristeo, sed iniuriam intulit Hesperidibus. Aliena donare non liberalitas est, sed iniustitia. Audi igitur, quę aurea mala nostri recte sapienterque expetunt. Ad supernas opes, quę non pereunt, possidendas inhiant, terrenas contemnunt. Peruigilem autem draconem, diabolum, ab ęterno bono auertentem studio uirtutis opprimere conantur et eo uicto uoti sui compotes


1466. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

supernas opes, quę non pereunt, possidendas inhiant, terrenas contemnunt. Peruigilem autem draconem, diabolum, ab ęterno bono auertentem studio uirtutis opprimere conantur et eo uicto uoti sui compotes fiunt. Sic ipsi cęlum petunt, sic inter beatos censeri festinant. Fatere igitur a nostris Herculem superatum, quem hactenus prę omnibus commendandum existimabas. Nec ideo beatum putes, quia moriturus, ut aiunt, in rogum se pręcipitauit et ab igne ad cęlum creditus sit ascendisse, in deorum numerum ascribendus. Hoc si uerum est, muscellas etiam illas cęlum petere


1467. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

tum theologo, quem te esse profiteris, dignam, gratissimum mihi erit, si reliqua simili ratione discutere et enucleare pergas. THEOLOGVS: Quando ita persuasum habes, ęquum est me obsequi tibi, eadem breuitate uel magis perstricta in his exponendis utens. Igitur, Herculem ipsum alia quidem iussum, alia sua sponte fecisse ais; illa necessario, hęc uolens ac lubens peregit, quo magis immontalitate se dignum pręstaret. Hoc idem certe Christianis nostris, sed felicius ac beatius contingere scias uolo. Ille Euristei


1468. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

Duas ergo Deus noster Christus nobis ad beatitudinem assequendam monstrauit uias, alteram necessitatis, alteram perfectionis. Si uis, inquit, ad uitam ingredi, serua mandata! Deinde dixit: Si uis perfectus esse, uende omnia quę habes, et da pauperibus, et ueni, sequere me! Necesse est igitur, ut, qui beati et immortales effici uelunt, illa obseruent et agant, quę Deus iussit. Illud autem, quod consulit, noluit esse necessarium, sed liberum, ut, qui consumatioris uitę instituta sequi uoluerint, illis inter beatos plus pręmii accedat. Sperabat itaque Hercules uester plus se


1469. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere. Et galeam salutis assumite, et gladium spiritus, quod est uerbum Dei, per omnem orationem et obsecrationem, orantes omni tempore in spiritu et in ipso uigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis. Hęc sunt igitur Christianonum arma armis Herculis longe potentiora atque solidiora: ueritas, iustitia, pax, fides, spes, charitas, deprecatio. His uincitur diabolus, his tenebrarum principes expugnantur, cum his ad cęlum ascendimus et felicitatis ęternę bona lucramur. His tu utere et poetam te


1470. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

salutis sempiternę. Quid adhuc Hercules? (Chrysauri filii) Tres in Hispania Chrysauri regis filios pręlio uictos interfecit. Quę, rogo, laus est homines interficere et aliena occupare? Scelus est hoc profecto, non uirtus, et uitio fama quęsita, non probitatis officio comparata. Nostri igitur ab hac impietate alieni — de Christi, non de mundi amatoribus loquor — calcant auaritiam, rapinas execrantur, furtum damnant atque hac ratione tres Chrysauri natos interimunt. Chrysaurus enim auri tenet interpretationem. Quid deinde Hercules?


1471. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

conuertuntur et conuersi in fide perpetuo permanent. Post hęc Nelei Pyliis imperantis regnum euertisse fertur et de duodecim fratribus ipsum solum uiuum reliquisse. (Neleus) Nihil, ut equidem reor, causę opponitur, quare Neleus his erumnis afficiendus foret. Nonne igitur iniquum simul et crudele facinus fuit innocenti regnum abstulisse et tot uiros nullius criminis conuictos cęde sustulisse? Sed audi, quam raro proposito Christi serui, quam pia obseruatione et Nelei regnum destruunt et fratres eius interimunt et ipsum Neleum uiuere solum uolunt. Varia


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1519], Dialogvs de Hercule a Christicolis superato, versio electronica (), Verborum 8236, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [marulmardial].


More search results (batches of 100)
First 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.