Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: igitur

Your search found 4316 occurrences

More search results (batches of 100)
First 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1770-1776:


1770. Brodarić, Stjepan. De conflictu Hungarorum cum... [Paragraph | Section]

statim a principio nomina eorum, qui tunc maiores magistratus erant, quod per hos magna ex parte acta sunt omnia. Bene vale, lector optime, et boni omnia consule! Pugna igitur in hunc modum decreta, ea, quae ad pugnam pertinebant, curantur. Ante omnia Thomory in castra sua, quae in proximo fuisse diximus, proficiscitur, ibi aegre a suis impetrat, ut retro aliquantulum concedant et se cum exercitu regio coniungi patiantur. Ita sequenti die castra nostra cum castris


1771. Brodarić, Stjepan. De conflictu Hungarorum cum... [Paragraph | Section]

procul ab acie stare debere, quod cum nullo pacto exercitus laturus esse videretur, qui regem de more volebant praelio interesse. Agitatum est illud, ut regis loco armis regiis alius indueretur, sed id quoque visum est sine ingenti exercitus reclamatione ac consternatione fieri non posse. Decretum igitur postremo est, cum satis anceps pugna imminere videretur, ut essent, qui regis servandi curam haberent, si quid gravius accidisset et regem simul ac aciem ita, ut restitui posse amplius non speraretur, inclinare viderent, ex media acie ereptum abducerent. Demandata fuit haec cura Casparo


1772. Brodarić, Stjepan. De conflictu Hungarorum cum... [Paragraph | Section]

hoc enim pacto futurum dicebant, ut hostis non ita facile nos posset, quod magnopere erat timendum, circumvenire. Approbant hanc struendae aciei formam Radicz Bosicz et Paulus Bakicz, ex quibus posterior tribus legitimis praeliis a Solymano cum hoste commissis interfuisse se dicebat. Itum est igitur pedibus in hanc sententiam demandataque ea cura Gnoynsky et quibusdam aliis, serius tamen, quam oportebat, et eo demum vesperi, quo in sequentem diem est cum hoste pugnatum, itaque haec quoque res sicuti alia multa fuit neglecta. Aciem eo die, quo est pugnatum, qui fuit vigesimus nonus dies


1773. Brodarić, Stjepan. De conflictu Hungarorum cum... [Paragraph | Section]

post cancellarium Nitriensis, Boznensis, praepositus Albensis et post hunc secretarii ac cubicularii regii. In parte sinistra penes regem locus erat relictus comiti palatino, qui licet aeger pedibus et vix equo insidens tamen modo in primo modo in secundo agmine diligentissime versabatur. In laeva igitur parte, cum palatinus a loco suo abesset, erant penes regem aliquot barones et illi duo, quos diximus, antistites, regi a tergo adhaerebant Czetricz, Maylath et Horvath stabuli regii magister. Post proceres simili modo erant hi, quos quisque sibi magis fidos et strenuos pro tutela corporis


1774. Brodarić, Stjepan. De conflictu Hungarorum cum... [Paragraph | Section]

nam mihi de hoc nihil est compertum, tenuit certe nos tota fere illa die suspensos. Sic suspensis et expectantibus apparuit iam sole in vesperam inclinante agmen hostium per vallem, quae nobis ad dextram subiecta collibus erat, tacite incedens sola hastarum summitate illud prodente. Monachus igitur ratus, id quod erat, illos vel ad castra nostra diripienda, vel, ut nos circumveniret, tendere, de prima acie ad regem advolans iubet Casparum Raskay cum duobus aliis, quos ad custodiam regii corporis deputatos fuisse diximus, ire exploratum, quidnam illi molirentur, et ut eos, si possent,


1775. Brodarić, Stjepan. De conflictu Hungarorum cum... [Paragraph | Section]

pugnantibus hostis cedere coepit sive nostrorum impressione coactus, sive ut nos ad tormentorum loca pertraheret. Et repente advolat ad regem Andreas Bathory hostes terga dare, victoriam esse nostram, promovendum esse gradum et nostros hostem fugientem persequentes adiuvandos. Properamus igitur per aequa et iniqua, verum ubi ad eum locum ventum est, in quo paulo ante fuerat certatum, ibi vero multa nostrorum, plura hostium cadavera per campos iacentia vidisses et quosdam semivivos et adhuc spirantes. Interim nostris hosti instantibus et fortiter cum eo pugnantibus agmine regio


1776. Brodarić, Stjepan. De conflictu Hungarorum cum... [Paragraph | Section]

adhuc ante tormenta viriliter pugnantibus. Ceterum cum hii quoque, qui se in vallem receperant, rursus in pugnam restaurandam rediissent, neque iam ulterius vis tormentorum et fumi sustineri posse ullo modo videretur, magna exercitus parte in fugam dilapsa ipsi etiam sunt fugere coacti. Fugam igitur ad unum omnes, qua cuique proximum erat, capessunt ac per ea potissimum loca, per quae paulo ante ovantes et spe victoriae pleni veneramus, et per castrorum loca, quae fuerant antea ita per hostes direpta ac disiecta, ut vestigia tantum eorum superessent, et plena essent omnia eorum, qui in


Bibliographia locorum inventorum

Brodarić, Stjepan (1490-1539) [1527], De conflictu Hungarorum cum Solymano Turcarum imperatore ad Mohach historia verissima, versio electronica. (), Verborum 959, Ed. Arnold Ipolyi [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - historia] [word count] [brodaricsmohach].


More search results (batches of 100)
First 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.