Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: igitur

Your search found 4316 occurrences

More search results (batches of 100)
First 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1777-1786:


1777. Štafilić, Ivan;... . Oratio ad Rotae auditores excidii... [page 1861 | Paragraph | Section]

quo tandem animo nos accipere urbis Romae interitum atque excidium decet, cum ea urbs una in terris fuerit omnium gentium communis patriae? Ego profecto non minus illius calamitate commoueor, quam eius ipsius oppidi, quo me primum nascentem excepit, aduersis rebus perturbarer. Cum igitur esset hoc in loco mihi pro more dicendum, non potui, cum esset animus dolore occupatus alia de re orationem instituere. Vbi dolet, inquiunt, ibi manum habet. Quare cum assidue aduersaretur ob oculos eius urbis direptio atque incendium, Romana beneficia. quae nobis


1778. Štafilić, Ivan;... . Oratio ad Rotae auditores excidii... [page 1861 | Paragraph | Section]

legitur, quam quod inimicissimum Regem, a quo bellum contra ius gentium motum erat, captum in acie, non modo dimisit incolumem, sed etiam deuictum affinitate, in regnum restituit? Tantam clementiam ac bonitatem nulla humana uox pro dignitate praedicare atque ornare potest. Longe igitur fallitur, si quis tale ingenium tantam iracundiam cadere existimat, ut ullas quamuis magnas iniurias hoc modo ulcisse uoluisse uideatur. Ille uero priuatim dolorem, uel urbi ipsi, a qua imperii nomen habet, uel tot sanctissimis aris, uel aliarum


1779. Štafilić, Ivan;... . Oratio ad Rotae auditores excidii... [page 1862 | Paragraph | Section]

Romae inuadendae, tamen seditio est, sine legitimo Imperio impetum in quenquam facere. Quid autem tam contrarium militiae est, quam seditio, quia hanc unam ob causam, iure gentium bella geruntur, ut coerceantur hi, qui per seditionem, sine Magistratuum autoritate, arma capiunt. Non igitur milites uocandi sunt, qui in iussu Imperatoris urbem expugnauerunt, sed quoniam ius gentium commune uiolauerunt, hostes non modo Imperii, sed uniuersae societatis hominum. Romanorum antiquorum militaris disciplina. Romani aliquot Imperatores alii in filios, alii


1780. Štafilić, Ivan;... . Oratio ad Rotae auditores excidii... [page 1862 | Paragraph | Section]

numerauit auaro atque crudeli exercitui. Quid aliud causae latro dicat, cur uiatorem occiderit? Olim Gallos propemodum iusta ira pertraxit ad urbem: Nam legatus Romanus contra ius gentium in acie pugnauerat. Isti latrones nihil causantur aliud, quam pecuniam non esse datam, quam flagitarunt. Non igitur tentata urbs est, quia Gallis et Venetis esset alieno animo erga Caesarem, quia Gallis et Venetis esset aequior. Nihil in gratiam Caroli susceptum est. Auaritia et amplissimae praedae spes perpulerunt, ut transgressi Apenninum, maximis itineribus summa celeritate


1781. Štafilić, Ivan;... . Oratio ad Rotae auditores excidii... [page 1862 | Paragraph | Section]

cupiditas. Si haec iusta bellandi causa in terris est, nihil obstat iam quo minus in urbibus unusquisque inuadat aedes locupletiorum, siquidem ex praeda ius existimandum erit. Sed non disputabo subtiliter de causa, nec patrocinabor Pontifici, in quem culpa confertur. Nulla ne igitur in uictoria moderatione utendum fuit? Nullum ne discrimen sacrarum ac prophanarum rerum habendum? Quis tam crudelis unquam uictor fuit, etiam apud Ethnicos, qui non abstineret uim a templis? Gotthos sacris pepercisse. Augustinus scribit Gotthos, cum


1782. Štafilić, Ivan;... . Oratio ad Rotae auditores excidii... [page 1863 | Paragraph | Section]

fieri posset aeternas esse optamus. Quanto magis dolere debemus tot ingeniorum interitum, quae non modo propter scriptorum pulchritudinem miramur, sed etiam propter utilitatem amamus. Neque enim retineri Respublicae sine honestarum artium cognitione et sine libris possunt. Cum igitur arma geri debeant ad tegendas omnes pacis artes, uidete quantum scelus isti latrones admiserint. Qui quae armis defendi inprimis opportuit, ea noua et inaudita amentia dissiparunt atque euerterunt. Haec cum in urbibus bello captis, non aliter atque templa, sacra


1783. Štafilić, Ivan;... . Oratio ad Rotae auditores excidii... [page 1864 | Paragraph | Section]

quibus publici legum libri, praeterea omnium bonarum artium emendabantur. Neque uero studia literarum sine literis ac libris emendatis florere possunt. Quae si extincta fuerint, quae barbaries, quae religionum confusio, quae ciuitatum perturbatio apud omnes gentes secutura est? Non igitur ad unam urbem haec calamitas pertinet, sed ad omnes gentes, quae retinere religiones, ac studia bonarum artium sine Romanis Bibliothecis non possunt. Neque uero impune erit istis latronibus, tot scelera in unius expugnatione urbis perpetrasse. Videt haec Deus, inspector atque arbiter omnium


1784. Štafilić, Ivan;... . Oratio ad Rotae auditores excidii... [page 1864 | Paragraph | Section]

urbe miserorum ciuium: bona ciuitatis pars incendio deleta: studia omnium honestarum rerum, quae ibi floruerunt, armis conterrita, obmutuerunt. Abolita sunt et haec, quae si mansissent, instaurare collapsam urbem potuissent, ueteres Magistratus, leges, forma iuditiorum. Iustius igitur hic dies, qui fuit pridie nonas Maii: eo enim proximo anno urbs capta est, inter atros, quam Alliensis numeretur. Ac uereor futurum, ut ad posteros hic dies multo uerius Alliensis uideatur illi urbi fuisse, quam ullus alius: Neque enim facile se ex tanta calamitate urbs recreabit.


1785. Štafilić, Ivan;... . Oratio ad Rotae auditores excidii... [page 1865 | Paragraph | Section]

obliuisci. Hoc erat humanius, commoda agnoscere, et tam multis benefactis incommoda condonare. Quae, qualiacunque sunt, talibus certe remediis corripi non potuerunt. Nemo dubitet parricidii esse reum, qui patri leuiter deliranti oculos effodiat, aut praedicat manus? Quid igitur hoc aliud est, quam parricidium, tam atroces poena de patria, propter nescio quae errata sumere. Itaque miseret me non modo fortunae urbis, sed etiam aliarum gentium, magnam enim bonarum rerum apud omnes nationes, hic urbis casus, ut uereor, trahet, nisi respexerit nos


1786. Štafilić, Ivan;... . Oratio ad Rotae auditores excidii... [page 1865 | Paragraph | Section]

coli patriae honoribus ab omnibus debuerit, tamen a nobis maxime, qui lingua ciuitatis utimur, quique plura quam uulgus, beneficia ab illa accepimus, id fieri debet. Ius nobis cum uulgo commune est, studia optimarum artium non sunt communia, quae longe antecellunt aliis omnibus humanis rebus. Vos igitur uere Quirites, quoties tam funestam luctuosamque patriae direptionem recordamini, expendite quae a uobis officia tali tempore requirantur. Bona uulgi pars ridet Sardonium risum in aliena calamitate, et triumphat, quasi re bene gesta, a quorum opinione longissime uos abesse


Bibliographia locorum inventorum

Štafilić, Ivan; Ioannes Staphileus (1472-1528) [1528], Oratio ad Rotae auditores excidii Vrbis Romae, sub annum Christi 1527. causas continens (, Roma), 4294 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - oratio] [word count] [stafilicioratioroma].


More search results (batches of 100)
First 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.