Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: igitur

Your search found 4316 occurrences

More search results (batches of 100)
First 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1824-1840:


1824. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page aii_v | Paragraph | Section]

semper incredibili beneuolentia me complexus est: omnemque vim humanitatis in me non obscure exercuit. Cuius tam excellentis tamque beneuoli principis non modo non sum reluctatus voluntati, sed parui equidem haud inuitus: nam vinci humanitate semper turpissimum iudicaui. Hic igitur magnanimus Comes quum partim iuridicundo, partim aliis publicis et priuatis amicorum negotiis plurimum occuparetur, atque hic omnia fere symposiis definirentur, nolui bonas horas, quae superabant male collocare. Itaque dederam primos dies continuos lectioni Platonis et Aristotelis, vt aliqua


1825. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page a4 | Paragraph | Section]

et Crassum, deinde Augustum Anthonium et Lepidum coniunxerant, et funesta bella concitauerant: Nam de mediis amicitiis quae sine iudicio leuiter ineuntur non est habenda magna ratio: qua facilitate inchoatae sunt, eadem quoque exolescunt, ac saepe vnius iniucundi verbi perstrictione dirimuntur. Si igitur in illo primo genere amicorum ponendum me existimas (quod facere debes, siquidem neque tuis opibus, neque clientelis, neque vlla sperata vtilitate impulsus fui ad te amandum: Caeterum eximiae dotes animi tui me pellexerunt ad mutuam charitatem) si inquam id tibi persuasum est, vehementer abs


1826. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page a4v | Paragraph | Section]

esse consequuturum: adeo quidem, vt principes consilio meo magnis in rebus tanquam oraculo delphico vterentur. Itaque quo celerius ad optatum finem pertingerem: dederam me inusitatis laboribus: dies noctibus ac diebus noctes euoluendis libris iungebantur: nulla erant quietis interualla, Inquies igitur animus assiduis cogitationibus affixus paulatim succumbere, ac interdum non constare sibi caeperat: pallor quidam lethalis et macies totum corpus occupauerant: et quum adesset certa pernicies animi atque corporis, sapientia quidem necdum in vestibulo apparebat, Quo in discrimine constitutus


1827. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page biii | Paragraph | Section]

inquit grauiter, multa etiam praeclare collegisti, illud autem minime consentaneum rationi videtur, quod arbitraris nos tantum ex libris institui ad cultum pietatis et iusticiae, quasi libri continentes praecepta sapientiae cecidissent e caelo, nec essent ab hominibus perscripti. Quaero igitur diuinitus ne homines eam doctrinam sancte pieque viuendi acceperunt, an per semetipsos (vt credere par est) inuenerunt excolueruntque? Procul dubio inquam tribuenda est origo et incrementa eiusce rei hominibus propter animae vim quandam in excogitando


1828. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page biii_v | Paragraph | Section]

dubio inquam tribuenda est origo et incrementa eiusce rei hominibus propter animae vim quandam in excogitando perficiendoque diuinam: quam summa dei optimi benignitate idoneam ad omne genus virtutis inueniendum, tractandum, ediscendum accepimus. Quid igitur obstat inquit quo minus degere iuste sancteque possimus absque cognitione literarum, quandoquidem iusticiae semina habemus in natura insita? Sane plurimum: nam quomodo iusticia vteris si quid sit iusticia nescias, neque iusti teneas definitionem? quod vt multis


1829. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page b4v | Paragraph | Section]

ingredi hominem, non quidquam omnino sine aliorum adiumentis posse haud dubium est, omnis in anima scientiae principium a sensu oritur, neque alias temere nisi per aures influit, exceptis Symetriis Geometricis, syderumque cursu et aspectu: hae siquidem artes maxime oculorum sensu percipiuntur. Dum igitur homines palantes et vagi primaeuis illis temporibus, seorsum quisque incertis sedibus per siluas et campos agerent, parum differre a bestiis credebantur, quod sicut illae solum ventrem curarent, de recta quidem institutione viuendi nulla inter eos ratio extaret: sed postquam natura


1830. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page c4 | Paragraph | Section]

immisso aliquo ex potioribus ducibus, insolentes eius spiritus contundit: tolerantia dolorem conficit: metus et laetitia redundans occursu fortitudinis prosternuntur: cupiditatibus vero coercendis nihil efficiacus temperantia: quae rerum omnium excessus defectusque ad mediocritatem adducit. Hanc igitur, vt vides, ex philosophia consequimur vtilitatem, vt eius adiumentis roborato animo, securam plane, tranquillam, ac prorsus diuinam agere vitam in humano corpore videamur. Neque sapientiae vis praestantissima domicilio tantum animi contenta tam angustis finibus clauditur.


1831. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page dii | Paragraph | Section]

de anima, et rursus alias scaturientes ex oratione induces, Quibus tractandis et explicandis multi non solum dies, sed menses et anni consumerentur, Idcirco differamus haec in aliud tempus oportunius, et reuocemus orationem ad incaeptam disputationem de anima. Tum ille, perge igitur tuo arbitratu. Conuenit, inquam, inter omnes animam vegetatiuam, vt in plantis sic in corporibus quoque humanis existere, quia haec augmentum prestare dicitur: attamen neque sensum neque rationem posse appellari, vtroque enim caret ac penitus ab vtroque seiuncta est. Patet


1832. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page diii | Paragraph | Section]

liberosque meatus esse debere, per quos recaepto puriore aere inspiratio et respiratio per os fiat. Siquidem compertum est vel acino vuae passae, vel alia re minima intra epiglotim in arteriam incidente, et ob id intercluso spiritu, fuisse suffocatos homines. Constat igitur ex praedictis diuersas esse res numeroque differentes potentiam animalem et vegetabilem atque in vno animante vtramque inesse. Proinde si duabus animabus bruta animalia dotauit natura, vt altera praestarent plantis, Cur non credimus homini perfectissimo in terris animali ea parte, qua


1833. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page diii_v | Paragraph | Section]

panaceam. Iam ex feris quaedam vocantur generosae vt Leones, Tygres, Pantherae, Lynces, quaedam vero imbelles, ut Cerui, Lepores, Damae, Alces. Neque ex his generosi foetus gignuntur, neque ex illis imbelles, sed vnaequaeque naturam et mores parentum retinent, qui per genituram traducuntur. Igitur si modo aliorum animalium rationalis animae natura, vis, et inclinatio nunc ad has, nunc ad alias res per seminis propagationem haberentur, nonne partus sequerentur vndequaque naturam progenitorum? Et a sapientibus sapientes, fortes a strenuis, et rursus dementes ab insanis,


1834. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page d4 | Paragraph | Section]

cum anima multo praestet nobilitate stellis, regaturque a semetipsa. Siquidem anima, vt tradit Pythagoras, numerus est se ipsum mouens, caelorum potestatem nullam esse in animam rationalem existimemus: nam contra naturam est, vt ignobilius agat in nobiliorem naturam. Vnde fit igitur inquit vt tanta studiorum varietas in mortalibus appareat: si animae simplices nudaeque demittuntur in corpora: nec quicquam ex superioribus corporibus intra conuexa mundi in eas agit? Nulla inquam hic plane difficultas est, si persuadere tibi potest, mundum et in hac


1835. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page d4v | Paragraph | Section]

potest, mundum et in hac parte mundi infima hominem praestantissimum animal a Deo non necessario, sed sua ipsius bonitate creatum esse. Alioqui Deus sui iuris non esset, sed satelles necessitatis, et aliena libidine circumageretur, quod impium ac scelestum est credere. Igitur deus primus ille motor, et Architectus vniuersi causaque rerum primaria, et ens sempiternum, quum creasset animas ad omne genus virtutis aptas, ut diximus, aequales immortalitate. Sed intellectus et rationis capacitate nonnihil diuersas: has quidem his, alias vero aliis secundum diuitias


1836. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page e | Paragraph | Section]

euidens ad demonstrandum diuisam esse penitus rationem a sensibus: quippe hominibus quibusdam vel a die natali, vel in cursu aetatis mente captis, sensus tamen integros manere non ignoramus. Libet autem quaerere, quo tum ratio abiit? vbi exulat intellectus? an peregrinantur apud Anthipodas? Anima, igitur quum excesserit e corpore, nihil commune habet cum corruptione, vtpote quae existat separata prorsus a materia: quid aliud dicemus nisi migrantem e corpore ad alias sui similes in caelum subuolare animas? Quod genus hominum apud Thurcos obseruatur summa cum veneratione, quod


1837. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page eiii_v | Paragraph | Section]

Quid putamus deum aethernae parentem iustitiae non esse aliam habiturum rationem innocentium, aliam improborum? nihil esset meo iudicio iniquius sub tam aequo iudice, quam ignauos et consceleratos eadem praemia rapere, quae virtuti proposita essent. Qui fit igitur inquit, vt probitas iaceat in sordibus, et innocentiae nusquam tutus locus sit? quotusquisque principum fauens honestati virtutem prouehit, vti palam inclaresceret? Sed neque conuiuiis adhibent, neque cubiculo dignantur, abhorrentes ab ea tanquam a peste presentanea. Mimis autem et scurris,


1838. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page e4 | Paragraph | Section]

cogitationes eorum et progressus propter iniustitiam. Quonam ergo inquit iustitia ab hominibus secessit? Nempe a Saturni temporibus cum migrasset in caelum ad patrias sedes, nondum rediit neque redituram esse hoc rerum statu censeo. Quid igitur inquit dicemus prouidentia regi mundum absque iustitia? Intuendum est inquam, quia duabus tanquam naturis constamus, anima et corpore: animae quidem Deum agere curam, vt quae ab ipso profecta est, eiusque similima ratione et immortalitate: corporis vero, vtpote rei vilis


1839. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page e4v | Paragraph | Section]

ab eius cura nunquam discedat. Quamuis autem relinquerit hominem in manu sui consilii tamen non caessat eum monere modis multiplicibus, vt in caelum suam propriam sedem intueatur, dignaque parente opera faciat, contumax enim filius abdicatur deiiciturque de spe adeundae haereditatis. Non dubitemus igitur, postquam cognitum habemus, Dei bonitatem et iustitiam non esse nomina vana et irrita, eorum animas, qui in corpore vixerunt, tanquam extra corpus vixissent, ad Deum esse redituras, vbi sarcina corporis liberati fuerint: ibique mercedem operum esse recepturas: necesse enim est vt virtus


1840. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page e4v | Paragraph | Section]

extra corpus vixissent, ad Deum esse redituras, vbi sarcina corporis liberati fuerint: ibique mercedem operum esse recepturas: necesse enim est vt virtus aliquando praemium reportet. Est autem palam omnibus, non fieri iudicium de recte improbeque factis, tantisper dum corpori sumus alligati: nihil igitur restat, nisi vt credamus rationem ab vnoquoque reposci post mortem, ac iustos quidem manere vitam deorum beatam, iniustos vero supplicia aetherna. Fuerat nobis propositum loqui de philosophia, sed coactus sum respondere ad tuas interrogationes, tametsi nihil decaessimus ab


Bibliographia locorum inventorum

Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1544], Dialogus philosophandumne sit, versio electronica. (), Verborum 8149, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfphilos].


More search results (batches of 100)
First 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.