Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: igitur

Your search found 4316 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 235-276:


235. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | SubSect | Section]

imperator Venetorum Petrus Mocenicus contra Othomanum, Turcorum principem, ducebat, uehementer rogasti me ut, quicquid in hac expeditione gestum esset, litteris mandarem, affirmans ea te Apollinis oraculo ueriora habiturum quae a me scripta forent. Igitur, ut tibi morem gererem, quae ab imperatore Mocenico per quadriennium gesta sunt annotaui: tanto enim tempore et ille imperium gessit et ego praefectura functus sum. Quapropter opusculum in quo haec scripta sunt tibi mitto, quod cum perlegeris, non minus te egregias imperatoris


236. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

semper existimatus est. Itaque accepto imperio armata trireme festine atque sine mora nauem conscendit intraque paucos dies fauonio flante Venetiis soluit prosperaque nauigatione usus non post multos dies in Graeciam uenit. Postquam igitur ad eam prouinciam delatus est, nihil antiquius ratus quam fractos animos sociorum praesentia sua atque oratione confirmare, omnes insulas atque ciuitates Graeciae percurrit, benigna oratione ciuium deiectos ac prostratos animos erigit excitatque, affirmans non uera uirtute, sed


237. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

uides magnitudinem classis, quam accitis undique nauibus comparaui, omnibusque ad oppugnandam urbem necessariis instruxi. Praeterea distributis partibus praefectis ac turmarum ducibus, qua quisque urbem oppugnaret ordines optime disposui. Quapropter magnam spem in manibus urbis recuperandae habes. Igitur trado tibi imperium: rem a me inceptam prosequere, absque dubio urbe potiturus . Mocenicus uero, rei publicae potius quam dignitatis suae habita ratione, ne aduentu suo


238. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

tota aestas effluxit. Qua, etsi imperator cupiditate arderet patrare aliquod egregium facinus, et se et suorum maiorum gloria dignum, dissuadentibus tamen legatis nihil actum est. Verebantur enim ne barbarus hostis, bello lacessitus, oratoribus, uiris nobilibus atque innoxiis, manus inferret. Igitur, iam instante hieme, dux regiae classis Neapolim ad regem se recepit. Marinus quoque Malipetrus cum Ludouico Bembo legati domum reuocantur. Veneti, de compositione rerum cum Turco spe reiecta, in sequentem annum bello se


239. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

cum insula posita, omnibus fere Italiae populis commune emporium est. Quapropter Passagium et frequentibus habitatoribus, et tabernae in eo mercibus repletae sunt. Igitur sublucano tempore imperator cum classe ad litus uico proximum applicuit. Ibi milites exposuit ac nauales socios, quibus addidit etiam non paruam partem turbae remigum, omnibusque praefecit magistrum suae nauis, quem uulgo comitum appellant, qui e uestigio instructa ac disposita


240. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

arma se muniunt. Equos etiam exectos ad sustinendos uel longissimos cursus aptos habent. Prae caeteris, tamen, uirtute et exercitatione pollent qui Neapolim inhabitant: ciuitas est Peloponnesi in Argiuorum agro sita. Igitur imperator et legati simul cum tota classe Neapolim se conferunt, equites nauibus imponunt, inde ad excurrendas ac depraedandas Asiae maritimas prouincias totis uiribus contendunt. Graecas autem prouincias atque insulas Othomano subditas


241. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

dicimus. Huius officium est cursum nauigationis dirigere ac disponere, nauali etiam turbae ius reddere, et ob leuia delicta in eos animaduertere: grauiora uero peccata puniendi imperatoris munus est. Quo duce ac praefecto posthac imperator ad omnes excursiones usus est. Igitur dux, locato ad subsidia idoneo numero equitum, additis etiam naualibus sociis ac militibus, caeteros omnes ad depopulandum agrum misit. Qui, ueluti e carceribus missi, citatissimo cursu omnes uicos


242. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

ac naualia clara et celebris. Cuius, dirutae et euersae, multa monumenta etiam nunc extant. Nam et theatri aedificium, et tectorum ac templorum quadrati lapidis moenia semiruta et disiecta uisuntur. Ager quoque, absque alia mitiori cultura, a pastoribus tantum habitatur. Igitur imperator sub lucem ad quendam sinum illius regionis Barbanicola uocatum applicuit. E uestigio emissi equites ac naualis turba absque ordine omnia percurrunt, maximum numerum hominum cuiusque aetatis ac sexus capiunt, praeterea pecoris quantum ad usum satis,


243. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

more, praeda omnis per quaestores nouos diuisa, deinde posita hasta captiui uenditi, et pecunia distributa est. Nam mos erat imperatori nouae praedae nouos quaestores designare. Dum haec aguntur, nuntiatum est legatum Pontificis cum classe adesse. Igitur imperator instructa armis signisque ornata classe obuiam ei procedit. Cui occurrens ipse et tota classis, celeumate ac caeteris quae laetitiam animi exprimere et ostendere solent, legati aduentum excipiunt. Deinde imperator ad legatum se contulit. Quo


244. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

christianis torpentibus, praeter Ferdinandum regem, graue et periculosum bellum gerunt ac sustinent. Nec nos paenitet laborum et impensae, modo rei publicae christianae profuturi simus. Quoniam igitur his diebus Aeoliam atque Cariam, opulentissimas barbari hostis regiones, omnia ferro igneque prosternendo pecore ac colonis expoliaui, nunc, quia ades, tuo ductu atque auspiciis caetera agentur . Tum Cardinalis: Et legi


245. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

defendenda religione christiana supra omnes reges ac principes praecipuum fuisse, Venetosque suis armis multas christianorum gentes ac prouincias a barbarorum rabie defendisse. Tu quoque, magis quam caeteri imperatores, operam nauasti, audaciamque rabidi hostis tua uirtute fregisti. Igitur macte uirtute, ad reliqua agenda strenue perge. Ego autem (ut par est hominem religiosum) supplici oratione deum optimum maximumque precabor, ut tibi felices successus tribuat. Copias uero quas adduxi tuum imperium sequentur . Venit ad eos et regius dux: ipse


246. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

litoralis, omnium maritimarum Asiae prouinciae maxima, habens portum multis turribus ab utroque latere munitum et catena clausum: propterea Aegyptiis ac Syriis mercatoribus celebrata. Quamobrem toti prouinciae commune emporium est. Igitur imperator praefectos nauium ad se uocat, uti scalas et crates binas aut ternas in naues conficerent iubet. Quibus strenue paratis Samo soluit; zephyro flante Rhodum praeternauigans uelocissimo cursu ad insulas Chelidonias delatus est.


247. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

est, unicum urbis portum habens, uix quindecim nauium capacem, sinusque Pamphyliae apertus ac expositus, maxime quoque uulturno et austro, qui uenti praecipue Pamphylio mari saeuire solent), igitur, ex communi sententia, decernunt in crastinum obsidionem soluere et deuastatis omnibus, quae extra urbem sunt, inde recedere. Erant autem suburbana magnificis tectis aedificata et quae frequentibus uillis speciosae urbis faciem prae se


248. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

esse. Cuius maxima pars murorum ob uetustatem corruerat, quos ciues, longa pace usi, restituere neglexerant. Et quoniam in longissimo sinu urbs sita est, et a frequenti nauigatione multum recedens, bellum ne senserat quidem. Ciues eius securi et absque metu uitam agebant. Igitur imperator, Naxo soluens, primum ad Psyram, insulam inhabitatam, uestigia tantum antiqui oppidi habentem, uenit, inde nocturnis nauigationibus tertia die appetente luce ad Smyrnam uenit. Cuius pars in monte, maxima


249. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

ubi maxime Hellespontus coit, duo munitissima castella ex utraque parte inuicem opposita aedificauit, ad quae multas bombardas mirae magnitudinis constituit, praefectisque castellorum mandauit, si qua nauis illis inuitis transire uellet, bombardis fractam submergerent. Igitur imperator collaudato adolescente promissis eum onerat, si ea quae animo conceperat exequeretur. Deinde ab eo quaesita mature expedit. Antonius paratis necessariis intra paucos dies munitiones Hellesponti simulato mercatore superat, eadenque die


250. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

die subassa urbis cuncta perscrutari iubet, si quo pacto incendii auctorem inuenire posset, praemia magna indicibus proponens. Cum ergo scrutatores primum poma fluitantia, deinde nauiculam submersam offendissent, animaduerterunt mercatorem illum hesternum poma uendentem tale facinus patrasse. Igitur armati ad persequendum Antonium mittuntur, qui, prodentibus eum uestigiis, quoniam per arenosam humum iter fecerat, confestim ad siluam tendunt. Et iam ad latebras Antonii prope uentum


251. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

in quod Mustapha se contulerat, expugnare: quo oppresso, eius exemplo omnes Cilices in fide mansuros esse dicit. Soprantius, accepta Caramani sententia, ad imperatorem rediit; quae cum Caramano agitasset, refert. Igitur imperator Coriolanum Cepionem Traguritanum, triremis praefectum, ad perspiciendum oppidi situm ac munitiones mittit, ut exploratis omnibus sibi cuncta referat. Itaque Coriolanus, omnibus perspectis, ad imperatorem redit,


252. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

sagittas et alia missilia oppidum circumequitat, omnia diligenti aestimatione lustrans. Tum demum aduertit a septentrionali parte muros non multum ualidos, et montem minus decliuum atque arduum esse, facilemque aditum ex ea parte oppugnatoribus, prostratis muris, ad oppidum fore. Igitur duas bombardas ex opposito a parte boreae locare atque aptare iubet. Mustapha, cum aduertisset ingentes machinas trahi, caeteraque omnia ad se expugnandum parari, insperato malo perterritus, uirum grauem e suis, sibi intimum, ad imperatorem misit, uti sibi suisque omnibus


253. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

corporis principum manet, eosque in bellum et in proelium, uel quocunque ierint sequuntur. Haec cohors totius Othomani exercitus robur ac paene inuicta manus est. Nam omnes uictorias et iste princeps et eius maiores horum armis ac uirtute consecuti sunt. Ex hac igitur cohorte erat oppidi praefectus, natione Illyricus, nomine Hismael, ex inferiori Pannonia, inter Ianizaros ab ipsa pueritia educatus, cui Othomanus dederat ad oppidi praesidium milites centum et quinquaginta.


254. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

ponere ac aptare statuit. Magister classis iussu imperatoris ad extrahendas bombardas et ad reliqua ad earum opus necessaria toto studio incumbit. Opus est enim bombardas ualido opere munire, ut operi instantes machinasque regentes tuti ac ab hostium tormentis tecti opus suum exercere possint. Igitur in trahendis atque aptandis machinis caeteroque apparatu faciendo aliquot transiere dies, per quos nostri oppidanos lacessere et sagittis aliisque missilibus infestare non cessarunt. Oppidani quoque suis bombardis ac telis ab opere nostros propellere et deturbare studebant. Itaque nonnulli


255. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

genere Graecus, ducentos Ianizaros sub se habens. Imperator magistrum classis ut situm oppidi ac munitiones exploret mittit, simul ut Hesibegum moneat oppidum per iniuriam ab Othomano occupatum, Caramanis auito et paterno iure debitum, restituat. Igitur magister, mature se ad oppidum conferens, cuncta diligenti acstimatione primum circumspicit, deinde euocato Hesibego inquit: Scis nec Seleuciam Sichino aut Corico munitiorem, nec te Mustapha, uiro genere et


256. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

laborare audierat, ad eum uisendum diuertit; quem graui ualitudine oppressum offendit, solatusque eum, ad patientiam morbi hortatus est. Tum rex: Vides- inquit-, clarissime imperator, me ex afflictione grauissimi morbi ad extremum uitae esse perductum. Vitalem enim spiritum me deficere sentio: igitur uxorem meam grauidam cum postumo haeredem instituo. Ea est filia Marci Cornerii, conciuis tui, quam Senatus Venetus in filiam adoptans mihi in matrimonium dedit. Ergo si fata me abstrahent, uxorem et regnum Senatui Veneto commendo. Te uero, per


257. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

a mari recedens, ad id oppugnandum animum intendit. Oppidum situm est in monte arduo et excelso, qui in medio conuallis mari adiacentis et undique montibus circundatae assurgit. Extra conuallem sunt campi feracissimi ac Lorymo flumine irrigui, propterea frequentibus uicis habitati. Igitur imperator summo mane cum classe ad litus extra conuallem applicuit. Equites et classiariam turbam exposuit, qui citatissimo cursu per omnes campos discurrunt, uicos expoliant atque depopulantur, ingentem praedam hominum et aliarum rerum agunt. Quibus peractis in portum oppido proximum totam


258. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

iam reliquam esse et murorum partem prostratam, ciuibus etiam maxime ad deditionem hortantibus, non esse amplius expectandum ratus, ad imperatorem misit, omnia praeter libera capita cum oppido imperatori tradens. Igitur imperator accepto oppido Charagum cum oppidanorum turba abire quo uellet permisit. Praeda militi concessa est, oppidum igne succensum ac solo aequatum. Erant suburbana, propter forum mercatorium late frequentibus tectis habitata, horti


259. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

distare, et ad paucos dies collatis signis proelium inire et armis rem decernere uelle. Praeterea orator imperatorem monebat, ut quam primum ad Ciliciam se cum tota classe conferret, affirmans propediem Usunasanum illuc uenturum esse, cum eo de statu totius belli acturum. Igitur imperator mutata uelificatione Ciliciam uersus nauigationem dirigit. Et cum equites pabulo equorum indigerent, imperator omnes copias in agro olim Myreneorum exposuit. Myra fuit ciuitas Lyciae, una ex sex ciuitatibus quae inter reliquas


260. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

et aliis signis ex eodem saxo incisis atque insculptis ornata sunt. Nostri discurrentes paucos homines, qui custodiae causa in uicis remanserant, capiunt: nam caeteri, metu perterriti, ad inuia saxa et rupes montium se receperant. Hordei autem atque tririci magnam copiam afferunt. Igitur imperator imposito in naues hordeo, quod ad multos dies equis sufficere poterat, inde soluens Cyprum diuertit. Cum ad urbem Famaugustae uenisset, reginam adiit, quae recenti funere


261. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

dies equis sufficere poterat, inde soluens Cyprum diuertit. Cum ad urbem Famaugustae uenisset, reginam adiit, quae recenti funere regis in moerore posita ac graui dolore afflicta lugebat. Igitur imperator, multa exempla humanae fragilitatis uariaeque fortunae instabilitatem referens, reginam solatur. Tum ei operam suam, quandocunque ea indigeret, amplissimis uerbis pollicetur. Regina, tametsi insanabili uulnere afflicta, et prae tristitia manantibus lacrimis uix uultum attollere,


262. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

pontificiae nauis praefectus. Nam Pontifex Maximus legatum miserat Laurentium Zanum, archiepiscopum Spalatensem, cum decem triremibus, qui, Rhodum ueniens, ultra progredi noluit, nisi prius de aduentu suo quidque in animo sibi esset imperatorem moneret. Igitur Lodouicus imperatori refert archiepiscopum, legatum a Pontifice missum, Rhodum aduenisse, eumque scire uelle an aliquod egregium facinus gesturus esset: se quoque socium, si id in animo est, uenturum


263. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

erant, animum conuertit. Ad hoc magno sibi usui fore existimans si Ferdinandi regis Apuliae filio, ex concubina nato, Iacobi regis Cyprii filiam eiusdem condicionis desponderet, multis suasionibus ad contrahendum matrimonium regem perpulit. Igitur rex unum ex suis fidum cum archiepiscopo, datis duabus triremibus, quae eos deueherent, Cyprum mittit. Imperator, cum audisset duas regias triremes, quae ad se non diuerterant, Cyprum uersus praeternauigasse, causam profectionis earum ignorans, Coriolanum


264. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

auaritiam accusant, suam ac suorum innocentiam apud legatum approbare conantur, tunc se et sua omnia Senatui Veneto credituros pollicentur. Legatus, tametsi uerba factis non conuenire aduerteret, tamen, si consilio eos ad resipiscentiam reuocare posset, tentare statuit. Igitur coniuratis respondit Andreae caedem non publicam, sed priuatam iniuriam esse: eos, modo in fide regi suo manere uelint, Senatum Venetum amicos habiturum affirmat; ad hanc rem


265. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

suo retinet. Alexandrinas Cretam mittit, magistratui quo in statu res Cypriae sint significat. Sunt Cretae stipendiarii equites multi, quorum maiores, cum coloniae in illam insulam a Venetis deducerentur, equis militaturi praedia acceperant. Igitur duci Cretensium imperator mandat ut quam maximum numerum equitum comparet, nauibus Alexandrinis imponat. Praterea iubet ut, quascunque naues onerarias nactus fuerit, cibariis oneret, mercenariis militibus ex praesidiis ciuitatum deductis ac sagittariis Cretensibus compleat; has


266. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

pensitatis, cum omni apparatu Cyprum se conferre statuit, primum ut regnum a tyrannide uendicatum componeret, deinde ut omnibus ostenderet Venetorum potentiam cum res exigerent quantum in expedito sit. Igitur cum omnibus copiis Rhodo soluens Cyprum uersus tendit, atque intra paucos dies Famaugustam uenit. Hic imperator, ut armati adsint, omnibus iubet. Deinde media urbe, in campo diui Nicolai, ante regiam, ipsa regina cum omnibus


267. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Pyrrhi, Epirotarum regum, cum classe Adriaticum sinum traicere, et, quod illi non potuerant propter exiguas uires, se ualidissimo apparatu ingentibusque copiis Italiam occupaturum. Igitur Solimano, Bassae Romaneae, expugnandi oppidi prouinciam demandat. Hic, captus in Pannonia inferiori, quam regionem nunc Bossinam dicimus, puer admodum, ob egregiam formam Othomano dono datus est; quem ille eunuchum fecit et in


268. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

uenisset, redduntur ei litterae Venetorum ducis, cum Senatus decreto quo demandabatur ei prouincia Albaniae defendendae. Accepto igitur decreto, absque mora cum Stephano Malipetro, legato suo, Albaniam se contulit, atque ostium Bolianae intrans Triadanum Grittum, successorem suum, cum Lodouico Bembo eius legato offendit. Mocenicus, etsi ex


269. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

sint, mittunt, quoniam Lissi oppidum in plano situm ac male munitum est. Insula non parua Lisso adiacet, quam Drino, diuisus bino ostio mari influens, efficit. In hac se paene ex omnibus uicis Albaniae incolae cum rebus suis receperant. Igitur praeter triremes multa nauigia bene armata, ut insulam tuerentur, mittunt. Dyrrachium quoque quattuor triremibus et equitum Epirotarum praesidio firmant. Haec ciuitas maxime tempore bellorum ciuilium


270. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

telaque cuiusque generis ingerentes multos uulnerant. Et quoniam nostri tecti ac muniti, hostes autem ad omnem ictum expositi proeliabantur, nec aliquod telum a nostris in confertissimos hostes in cassum mittebatur, multi hostium cadebant. Igitur hostes multis occisis, pluribus uulneratis, nostris liberum locum relinquentes, terga uertunt. In hoc certamine Turcorum circiter quingenti interiere; ex nostris, etsi multi sagittis uulnerati sunt, ne unus quidem desideratus est. Imperatores, relictis quattuor triremibus ad


271. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Est mons a sinu Risonum usque ad Bolianam perpetuus, qui quasi quodam promontorio decliuus in ripam Bolianae ex aduerso Scodrae desinit, totus saxosus et asper, equestribusque copiis inuius. Igitur statuta die Georgius per dorsum montis Scodram uersus copias ducit; Leonardus cum classe per lacum adnauigat. Miserant collegia, quae Veneti scholas uocant, quoniam triremes propter fluminis uadum ad oppidum peruenire non poterant,


272. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

ne ab hoste utramque ripam obtinente sagittis infestaretur, remis innixus, aduerso flumine ad oppidum tendit. Nec hostis interea cessabat: nam quae apud nos agebantur a transfugis edoctus erat. Igitur ad radices montis, quo Georgius uenturus erat, duodecim milia lectissimorum equitum cum duce Cansabego opponit, pontemque duplici praesidio muniit. Supra oppidum, unde Leonardi classem uenturam timebat, minores bombardas in ripa fluminis disposuit,


273. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Interea magister classis cum sua expeditione ad pontem uenit, sed, cum nec transire pontem, nec hoste prohibente destruere posset, sagittis tantum et glande plumbea Turcos pontem tuentes uulnerabat. Igitur, cum nostri duces frustra conatus fieri aduertissent, signo receptui dato ab incepto desistunt, et ad stationes suas copias reducunt. Deinde imperatoribus referunt Bassam ualidissimis praesidiis cuncta firmasse, nec sine magna equitum copia oppidanis subsidium se ferre posse


274. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

imperator cum Lodouico Bembo, legato suo, graui morbo corripitur. Nam tota regio Bolianae adiacens insalubris atque pestifera est: paludes enim et stagnantes aquae, crassam nebulam exhalantes, aerem corrumpunt, qua peste tota paene classis correpta atque prostrata erat. Igitur Triadanus cum Bembo, legato suo, procurandae salutis gratia Catarum se conferunt. Mocenicus, et ipse non satis ualidus, finem oppugnationis cum


275. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

integritatem patriaeque amorem omni gazae atque opibus Othomani longe praeponere. Ille uero, si uir et non mulier, ut fertur, est, oppidum muris nudatum capere festinet. Igitur Bassa, spe deditionis amissa, crates ac pluteos, quibus sui tecti munitiones subirent, praeparat; tum arpagones, manus ferreas atque falces longis hastis praefixas milites


276. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

tum arpagones, manus ferreas atque falces longis hastis praefixas milites habere iubet. Scalis opus non erat: nam per ruinas murorum ad summitatem munitionum euadere poterant. Igitur primo crates et pluteos ferentes, ad protegendos qui sequebantur, praeire iubet, deinde hastatos, quibus Ianizaros scuto et ense tantum leuiter armatos, ut ad munitiones expediti euadere possent, interposuerat, subsequi mandat; post hos sagittariorum atque aliorum militum


Bibliographia locorum inventorum

Cipiko, Koriolan (1425-1493) [1477], Petri Mocenici imperatoris gestorum libri tres, versio electronica (), Verborum 16317, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio – historia] [word count] [cipikokpetri].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.