Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: igitur

Your search found 4316 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 278-301:


278. Marulić, Marko. Carmina Latina, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]


Si fera maturum Lachesis tibi uoluerit ęuum,
Aoniam flabis forsan et ipse tubam
Atque cothurnatis pedibus comitabere uatem
10   Qui profugos Troas, qui canit arma uirum.
Viue igitur, sed uiue diu, ne nostra uetustis
Inuideant semper sęcula temporibus,
Ne semper uictam doleat se fama nepotum,
Te tandem sed auis pręferat et proauis.


279. Marulić, Marko. Carmina Latina, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]


Hieronyme, Aonię quanuis nouus incola siluę,
Iudice me potis es dicier esse uetus:
Nam tua iam redolent Phoebeam carmina laurum
Et serta ex hedera iam tibi texta petunt.
5  Eia igitur biiugi cape celsa cacumina montis,
Quo uerę laudis semita pandit iter,
Et tecum comitem fratrem trahe, nanque duorum
Vis una ingenii est unus et artis amor.
Parcite sed tandem me tollere ad ęthera


280. Marulić, Marko. Carmina Latina, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]


Nondum bis geminum memorant tua tempora lustrum,
Tandem maturos ędis ab ore sonos.
Sed non est coepisse satis: persistere oportet
Quisquis par magnis uatibus esse cupit.
5  Perge igitur multisque tuis comes ire memento
Vsque ad Pierii culmina, Chrance, iugi.
Carmina cum Musis tibi tunc dictabit Apollo,
Quę pręsens ętas posteriorque leget.
Ergo primitias frugum, iucunde, tuarum


281. Marulić, Marko. Carmina Latina, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]


Perdidit infelix charam Diodorus amicam,
Quam potuit nullo iam reuocare modo.
Quod potuit, similes formauit marmore uultus:
Quam fuerat similis ipsa puella sibi!
5  Non poterunt igitur crudelia fata negare
Hoc, Diodore, tibi: mortua uiuit enim! Ad Triphonem Buchiam
Qualis amor fratrum fuit olim Tyndaridarum,
Qualis amor


282. Marulić, Marko. Carmina Latina, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

nomina dixit:
»Tu decimus posthac, tu Leo dictus eris!
Iste etenim numerus numero est perfectior omni 5
Nobiliorque feris omnibus ista fera.«
Gaude igitur, Medices, tibi conuenit ampla potestas:
Conuenit et meritis nomen utrumque tuis. In Medicem Leonem X. Pontificem Maximum
Ducere securas ad pascua lęta capellas


283. Marulić, Marko. Carmina Latina, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]


Hi pecus atque homines prędantur, cędibus instant
20   Vdaque de nostro tela cruore gerunt.
Pignora ab amplexu miserorum rapta parentum
Suscipere erroris dogmata plena iubent.
Christo igitur geniti Maumetica sacra sequuntur
Et qui saluari debuerant pereunt.
Quid fiet reliquis, quando pars maxima nostrum 25
Vrgetur tantis opprimiturque malis?
Efficere ergo tuum est, cum sis caput omnibus


284. Marulić, Marko. Carmina Latina, versio electronica [Paragraph | Section]


Ast illę offensę diro ructantis odore
Conuersis capiunt passibus inde fugam.
5  Lautius hinc pransus tentat reuocare fugaces,
Sed neque sic pranso Pieris ulla fauet.
Mitte aliis igitur condendi carmina curam:
Tu tantum uentrem, Pamphage, pasce tuum! 103. In Iacobum Iacotinum malum poetam
Magni inter uates quando Iacotinus habetur,
Magni


285. Marulić, Marko. Carmina Latina, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Ad eundem
Tardigradum ne te pigeat, mi Basse! Memento
Festinos homines casibus expositos
Pernicesque solo collabi sępe caballos
Et tardos firmis passibus ire boues.
5  Ne cures igitur lentis te insistere plantis:
Non ruere in terram sit tibi, Basse, satis! In Sabellum, Marci Maruli detractorem
Longa, Sabelle, tuo dependet stiria naso:


286. Marulić, Marko. Carmina Latina, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]


Cursu te superant tygres, te uiribus ursi,
Plus oculis lynces, plus ualet aure lepus,
Quam tibi odorandi canibus uis insita maior:
10   Naribus agnoscunt quo fera torsit iter.
Quid te igitur magnum censes, insane Pericles,
Gloria quum pecudum non sit habenda minor? De duabus uiis, uitii altera, altera uirtutis
Lata patensque uia est, prono quę tramite


287. Marulić, Marko. Carmina Latina, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

me gessit in armo?
Poeta: Non ille, at qui Te pectore, Christe, tulit.
Nanque suę totos uitę Tibi uouerat annos,
Eloquio pręstans, religione pius.
Christus: Non iacet hic igitur, sed me mea sydera supra 5
Nunc quoque cum fertur mortuus esse colit. Epitaphium Symonis Selymbrii
Occidit in teneris Symon Selymbrius annis,


288. Marulić, Marko. Carmina Latina, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

hanc solam non habet arbitrium. Epitaphium Bernardinę Pauonię
Bernardina nitens morum formęque decore
Hic recubat primo rapta puerperio.
Primo igitur genito dans ultima basia dixit:
»Viue diu, fili, non mihi: uiue patri!« Epitaphium diui Hieronymi


289. Marulić, Marko. Carmina Latina, versio electronica [Paragraph | Section]


Seruitio premitur dudum qui sceptra tenebat,
Sceptra tenens regnat qui modo seruus erat.
Denique cunctarum sunt magna uolumina rerum
Atque agitat uarias sors animosa uices.
65  Illo igitur nostrę mentes et uota ferantur
Est ubi perpetui mansio certa boni,
Christicolas immensa beant ubi gaudia fidos,
Gaudia non ulla deperitura die.
Nil hostile timent, nec quicquam triste uerentur,


290. Marulić, Marko. Carmina Latina, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

manus.
Si legere incipio uatum dictata priorum,
Torpescit linguę te subeunte sonus.
Pronum pono caput, pluteus languentia membra
10   Excipit et totum iam sopor altus habet.
Quando igitur uigilare datur, si luce negatur?
Nam iuris tenebras dicimus esse tui.
Ocia detestor, cogor tamen ocia semper
Viribus euictus, somne, subire tuis.
Nunquid Epimenides ego sum, quem tota sopore 15


291. Marulić, Marko. Carmina Latina, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]


Ingessit maledicta mago tunc forte Symoni,
Qui studio foedę ductus auaritię
15  Diuinum donum uenale putabat et eius
Esse emptor cupiit uenditor ut fieret.
Si uis tanto igitur non execrarier ore,
Nec tribuas precio sacra nec accipias.
Hinc Lyddam ueniens Aeneam curat hiantem
20  Vi morbi nodis membra soluta suis.
Tabitha mox Ioppe fato collapsa resurgit


292. Marulić, Marko. Carmina Latina, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]


35  Cerne tamen quantum sese deiecerit ultro:
»Me uerso ad terram figite«, ait, »capite;
Haud ita sum dignus perferre patibula mortis
Vt quondam Dominum nosco tulisse meum.«
Vertice prono igitur pendens pedibusque supinis
40  Sustinuit poenas martyriique necem.
Occubuit corpus, petit ardua spiritus astra:
Incipit hic Domino charior esse suo.
Passus est anno a Dominica passione


293. Marulić, Marko. Carmina Latina, versio electronica [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]


Albanum ueniens patitur tormenta tyranni
Sacrilegi Astragis barbariceque feri,
Qui uiuo pellem, uiuo caput abstulit idem:
Constanti inuictus perstitit ille fide.
25  Hęc igitur passus superata morte beatas
Ingreditur gaudens Te duce, Christe, domos.
Passus est anno a Dominica passione XLVII. Iacobus Zebedei


294. Marulić, Marko. Carmina Latina, versio electronica [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

erant.
Iudeos etiam lustralibus abluit undis:
10  Hinc Abiatari pertulit inuidiam.
Ipse Abiatarus mitris et honore superbus
Discipulis Christi durus et asper erat.
Hic igitur uerbis regem induxit Herodem
Innocuum ut rigido disecet ense caput.
15  Nec tamen iste necem sanctus passurus iniquam
Immemor officii uel pietatis erat:
Dum trahitur, quendam tristi langore


295. Marulić, Marko. Carmina Latina, versio electronica [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]


5  Metropolis Nadabar circumdata moenibus altis
Stabat, diues opum, Marte uirisque potens.
Hunc eunuchus ibi quem iam baptisma Philippi
Abluerat proprio suscipit hospitio.
Ex urbe hac igitur Zaroem Zaroisque sodalem
10  Ille Arphaxatum fecit abire procul
Euicit quoniam certantes carmine diro:
Illinc exactos Persidis ora tulit.
Egippi regis natum de morte redemptum


296. Marulić, Marko. Carmina Latina, versio electronica [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]


15  Tempore quo calicem diuinaque pocula sumpsit,
Vllos esurum se negat esse cibos
Donec post dura Christum supplicia mortis
Surrexisse suo nouerit a tumulo.
Exurgens igitur Dominus se reddidit illi
Paneque porrecto: »Vescere, frater« , ait,
»Ipse ego quippe tuus deuicta morte magister


297. Marulić, Marko. Carmina Latina, versio electronica [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]


Totque ictus lapidum, toties iterata flagella,
Multa etiam terrę, multa pericla maris.
Denique sanguinei corda indignata Neronis
Pertulit abscissis ceruicibus gladio.
45  Corporeis igitur uinclis hac cęde solutus
Felix ętherios gaudet adisse lares.
Nunc arcana uidet quę quanuis uiderit ante,
Perfruitur summo nunc tamen ille bono.
Passus est anno a Dominica passione


298. Marulić, Marko. Carmina Latina, versio electronica [Paragraph | Section]

deditissimo proficisci, quod poscebas recępi me facturum. Alioquin eandem ipsam sanctorum omnium Dominam offendere mihi uiderer et tibi in amore minus respondere si talibus uotis tuis, tam iustis, tam piis, refragari uoluissem. Accipe igitur a me munusculum quod promiseram, elego carmine utcunque concinatum et, si cythara tua, qua cum Musis posses contendere, minus fortasse dignum, at tamen ab amicicia nostra non alienum, quando quidem non tam opera amicorum ęstimanda


299. Marulić, Marko. Carmina Latina, versio electronica [Paragraph | Sub2Sect | Section]


Et me cogit amor laudes Tibi dicere cantu,
Id tamen absque Tua Musa pauescit ope.
Ergo, precor, faueas; nescis Tu uota precantum
Spernere, commendat quos Tibi uera fides.
Si Te igitur nostri fortuna miserrima tangit,
Nunc aures precibus pande benigna meis.
Nunc sorti succurre meę, regina superni
Sis licet imperii, sim cinis ipse licet.
O sapiens Virgo


300. Marulić, Marko. Carmina Latina, versio electronica [Paragraph | Sub2Sect | Section]


Te casti mores, humilis mens, gestus honestus
Et semper sacro pectus amore flagrans
Effecere quidem dignam quę sola maneres
Perpetuum magni numinis hospitium.
Esse igitur poterit per Te mea libera uita
Tantis quas patior solicitudinibus,
Si tamen in nobis, seges est ubi multa malorum,
Germinet oratu gratia multa Tuo.
Hinc humilis flexoque genu Te


301. Marulić, Marko. Carmina Latina, versio electronica [Paragraph | Sub2Sect | Section]


Exiit humanis indutus carnibus ille
Quas de uisceribus traxerat ecce Tuis
Et Tibi dona dedit nulli donata priorum,
Vt sis intacta uirginitate parens.
Vide igitur quantis impleui questibus auras,
Quales heu gemitus corde dolente dedi,
Quos lusus qualesque preces, quot carmina frustra
Effudi fragili captus amore miser.
Immo ex quo genitum


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1477], Carmina Latina, versio electronica (, Split), 2206 versus, verborum 14802, Ed. Bratislav Lučin ; Darko Novaković [genre: poesis - carmen; poesis - epigramma; poesis - epistula; poesis - hymnus; poesis - elegia] [word count] [marulmarcarmina].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.