Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: igitur

Your search found 4316 occurrences

More search results (batches of 100)
First 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 3878-3945:


3878. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 69 | Paragraph | SubSect | Section]

ad Petriniam consedit. Sed tumultuantes Petriniam vocati, comparentesque protestati sunt, quod neque arma contra eosdem assumere velint, neque fine eo unquam Komogovinam se congregatos fuisse, ut pugnent, sed ut audiantur. Hinc generales ad sua invitarunt confinia cum precibus, ut audiantur. Igitur generalis Kheill, Scherzer ad pagum Chetertkovecz cum militia sua profecti sunt. Et ibidem postulata, preces confiniaristicorum audita, fuse scripta, ut postea Suae Majestati praesententur. Quod dum praestitum fuisset, fidesque a generalibus data, quod haec Majestati praesentanda forent,


3879. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 89 | Paragraph | SubSect | Section]

Plovanich, item dominum judlium comitatus Zagrabiensis Georgium Petkovich, ut saltem proponi patiar. Fateor, causa sumptuum exiguique tabulae salarii animum non habebam, at noctu perpenso locumtenentis domini comitis Ludovici Erdoedy animo, inhumanum videbatur, si ad eundem ipse non accederem, igitur 3. Decembris accessi comitem, qui episcopi intentiones superioraque mihi sincere proposuit, rogans ut, cum alii omnes ex respectu episcopi instare non fiderent, meam Viennam mitterem instantiam, tum quod ipse in conscientia me idoneum judicaret aptioremque prae reliquis, tum ne capitulo nota


3880. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 99 | Paragraph | SubSect | Section]

administrarent, eorumque familiis in curia eorum habitantibus aeque. A morte hospitis parochorum is, qui mortuum sepelivit, vel in cujus parochia mortuus fuit nobilis, equum mortui habebat vel pro eo fl. Rh. juxta bani Eszterhazy Josephi constitutionem fl. 15. Hoc igitur quia grave videbatur, volebant primo, parochos nobilibus gratis administrare debere sacramenta universaque servitia. Quod cum vidissent desperari, ab exemplo nationum omnium suis pastoribus providentium, descenderunt ad id, ut saltem moderaretur stolla. Qua re cum Zagrabiensi episcopo


3881. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 109 | Paragraph | SubSect | Section]

qua deputationis fumalis membrum, modos, quibus actum fuerat, adeoque eadem bancalitas, bona sua comportando cum Croaticis, docuisset liquido purum beneplacitum, ideo jubebat princeps, ut conscriptiones illae ab officialibus confectae Viennam submittantur una cum idea fumationis. Ad hoc igitur etiam avertendum et cum bancalitate | per aversionem tractandum, ac, si fieri poterit, in 4000 annue per bancalitatem pendendis conveniendum, dominus Joannes Rauch vicebanus Viennam ad comitem banum exmittitur, qui etiam die 27. Aprilis in praefatis negotiis


3882. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 113 | Paragraph | SubSect | Section]

autem caesari et reginae ac ipsi quoque bano rationem sui dicti perscripsit, demonstrans, illam se episcopo praestitisse reverentiam, quae eidem ex militari regulamento debebatur; quam autem is vel in sua habuit idea vel praetendebat, nec scivisse, neque fecisse, nec facere fuisse obligatum. Res igitur silentio transiit. Postquam episcopus ad domum regnicolarem venisset, tunc pro locumtenente iverunt, episcopo eum exspectante (quod rursus ejus ignorantiae attributum, quod commissarius regius eum praestolari non debuisset, minus eidem ire advenienti, ut ivit plane infra gradus, obviam), qui


3883. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 118 | Paragraph | SubSect | Section]

et unicus vicecomes, ipse aeque talis in Varasdinensi per comitem Erdoedium resolutus. Quae res a biennio quantum illi intulerit ex salariis, birsagiis, processibus, quivis perfacile cognoscet. Ipse capitulorum notarius, ipse ad omnia utilitatis majoris ac diurnorum ablegatus, uti ad diaetam 1751. Igitur cum haec intolerabilia multis viderentur ipsiusque domini Raffay crevisset mirum in modum superbia, ut omnes despiceret praeter suprascriptos fautores suos, res suae ad aulam fuere praesentatae. (Statutum, ne plenipotentiarii esse


3884. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 119 | Paragraph | SubSect | Section]

multis viderentur ipsiusque domini Raffay crevisset mirum in modum superbia, ut omnes despiceret praeter suprascriptos fautores suos, res suae ad aulam fuere praesentatae. (Statutum, ne plenipotentiarii esse valeant vicecomites.) Jubente igitur severissime aula, ne ausint vicecomites privatorum agere plenipotentias, ut Josephus Raffay ageret, idem Raffay, aliunde supplens protonotarium, suo proprio conceptu et calamo non solum status nomine in sui favorem excusationem exponit, sed se jam nec esse nec futurum amodo familiae


3885. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 119 | Paragraph | SubSect | Section]

assessor tabulae judiciariae, fuisset per cancellariam Hungaricam constitutus plenipotentiarius bonorum maritimorum bancalitatis, item comitis Antonii ab Auersperg, Carnioliae provincialis capitanei, in bonis causisque Szamobor, denique ipsius domini comitis cancellarii Leopoldi de Nadasd. Factum igitur suum manutenere voluit cancellaria. (Restauratio comitatus Zagrabiensis.) Amoto ergo Raffajo per mandatum regium a pluralitate officiorum, articulo regni 33. in ordinarium vicecomitem comitatus Zagrabiensis eligitur dominus Mathias


3886. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 125 | Paragraph | SubSect | Section]

ad sanctam Crucem ad sex annos eidem indulsit, Volebam autem, ut comes locumtenens hujus accordae haberet gloriam, ideo dum haec ageretur et coram eo comitissa Alexandro-Keglevichiana a 3. hoc puncto recessit et mille fl. eidem relaxavit. | Iste igitur Popovcensis actus fuit, uti supra dictum, praesentatus magna omnium admiratione. Res autem tota, creditum ab omnibus, ab eadem comitissa Petro-Keglevichiana ac sibi adhaerentibus processerit. (Bacchanalia.) Taliter ergo ibant bacchanalia,


3887. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 128 | Paragraph | SubSect | Section]

solitum deprecabantur, potissimum palatini exmissus prouti et Erdoediani, sed episcopo urgente praecipue Erdoedianos, qui quid rei sit magis intelligebant, tandem 500 assumere debuerunt, prouti et comes palatinus compagniam sub numero virorum ad placitum, ut tamen Batthyaniana vocetur compagnia. Igitur post plures deputationis dies variasque de hac re concertationes tandem conclusum, quid cuilibet foret dandum de milite, de officialibus aliisque instar regulatorum regiminum necessariis. Insuper mandato bani conclusum, ut sub ductu officialium dominiorum universi libertini, praediales, sine


3888. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 146 | Paragraph | SubSect | Section]

At duo in contrarium objecta a Patachich 1. quod sine directione cujuspiam conscriptorum opus nunquam purizabitur, 2. quod mandatum fuisset regium, terniones absoluto comitatu sigillandos venire neque ulli exhibendos nisi absoluto opere. Quare fieri non posse, ut comiti locumtenenti relinquantur. Igitur ut voluntati regiae satisfiat, possessiones Ludbreg, Raszinja, Kys Attak, Popov Dol ad Kalnik, et Supanecz describendas ab ipsis conscriptoribus veniri, dein Viennam mittendas. Ideo autem praemissae electae, quod ex iis, tanquam in diversis locis sitis, universa facile appareant. Quod et


3889. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 146 | Paragraph | SubSect | Section]

banale mandatum fuerat, ut dominus vicecomes Petkovich, quia lingvae gnarus germanicae, Vienna submissos regios furerios pro videndis viis, per quas Sua Majestas foret transitura, item quarteriis in quibus moratura, deduceret, si tamen in opere conscriptionali necessarius non esset. Igitur per dominum vicebanum evocatur Petkovich et tum, dum jam furerii Zagrabiae fuissent. Qua re clam per amicos insinuata, Petkovich deprecatus est functionem. 1. Quod sua banalis excellentia vel dominus Raffay, qui domi esset, vel Petkovich proponent. 2. Quod sub conditione, si in opere


3890. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 147 | Paragraph | SubSect | Section]

locumtenentis objurgatorias epistolas vicecomes, sed is pro rei veritate bano respondit. 1. Ordines transgressum banales non fuisse, quia opere conscriptionali impediebatur. 2. Neminem in toto regno aptius mitti potuisse ac dominum Busan tanquam regni exactorem et cassam prae manibus habentem. Si igitur is sic prospexit praefatis fureriis, unde dominus Petkovich prospicere potuisset? Submisit copias suarum epistolarum. 3. Si privatae quoque facultates metiantur, Busanium prae Petkovichio capaciorem esse ad ipsis serviendum. 4. Si et is ivisset, sic operari debuisset uti Busan, nam ab eo


3891. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 151 | Paragraph | SubSect | Section]

ibi, ut vocant, majori locumtenente capitanei, ductis secum pluribus hominibus relata extitit. At colonellus referentem redarguit minatis compedibus, et redire confestim jussit, atque ad 20. diem Januarii incassare pecuniae praecepit, populique oppositionem figmenta officialium voluit. Frater igitur | meus, accepto ab amicis vale et mortis suae praeco, rediit Ternoviticzam, convocatoque populo, jussa generalis et colonelli eisdem exposuit, provocans semet ad eos, qui secum ad colonellum iverant. Quibus nil respondentibus, consilia continua apud capitaneum


3892. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 155 | Paragraph | SubSect | Section]

exigat principis, eundem ad spontaneam cessionem moveri oportere. At Palkovich semet scripto repositurum edixit, neque in re tanti momenti nisi consideratis perpensisque antea bene rebus agere se repentine posse fatus est. Datum illi ergo est triduum, quo scripto mentem suam commissioni aperiret. Igitur is (quemadmodum legi postea, dum Kanisa redivisset mihique datam communicasset responsionem) in haec respondit summaria capita, lmo. Credi non posse neque deduci legitime, populum ob Marchae justam et legalem unitis restitutionem praesentem movisse tumultum, cum nec in eam irruisset, nec


3893. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 155 | Paragraph | SubSect | Section]

3tio necessariam haud censeri Marchae resignationem. Sed neque meritoriam, potissimum apud apostolicam reginam, quae resignantem damnare deberet, quod firmas illas 15 numero oves deseruerit, cum tamen Christus pastorem bonum 99 relinquere dicat, ut unam aquirat perditam. Igitur cum perditarum in generalatu major et potior dicatur numerus, ut perditae illae oves ad ovile Christi reducantur, sicuti laborare deberet, ita eo minus spontanee resignare vel has perditas posset. Insuper reginam non sibi sed apostolicae sedi Marcham resignavisse, cum is qua vicarius


3894. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 162 | Paragraph | SubSect | Section]

fugerent, vociferarentur plerique. Tandem illi, qui extra arcem erant, videntes nil esse, causam signorum illorum ex arce continuo editorum sciscitari inceperunt, et dum iterum hi, cur explosum fuerit, ab his foraneis quaererent, post confusionem magnam fabulam se ludere ipsi viderunt. Consederunt igitur in Biszag pacifice et sine periculo metuque alio quam imaginario, qui augebatur, quod Crisium submissus Hranilovich non rediret, suspicarenturque aut interfectum aut a Valachis detentum Crisii. Haec dum cum 2. geruntur factione, prima illa Kussichii vel sponte dissipata ob continua insomnia


3895. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 165 | Paragraph | SubSect | Section]

mihi aperuerat), quod cum conscriptoribus ea, uti supra descriptum, modalitate agi permiserit. Quare fixum habuit, unice secundum bani ordines dehinc operari. Eapropter in hoc non sine admiratione et murmure tardabat negotio, ne iterum damnaretur vel in aulam peccasse subsumatur. Zagrabiam igitur | adveniens, mittit ad vicebanum ordines, ut cum suis Zagrabiam redeat revertaturque, quod ipse capitaneum Gerleczi cum compagnia una ad partes illas Ravenses submittat, prouti etiam in effectu submisit, ad Varasdinenses autem partes supremum vigiliarum


3896. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 166 | Paragraph | SubSect | Section]

si antea coram locumtenente tanquam prima instantia lamententur. Damna conscribi procurent. Sic enim evasuros fortiores. Posse autem scribi provinciali in abstracto et cum provocatione ad venturam proxime uberiorem epistolam. Subscripsit opinioni meae rector et caeteri collegii consultores. Igitur eodem die accedit locumtenentem rector. Lamentatur. Sed locumtenens reponebat, rem sibi videri incredibilem, quia vicebanum ex Lonycza revocasset et vix detineri fine alio, ac quia Gerleczi capitaneus illac cum confiniariis exmissus ob aquas et lutum necdum eo


3897. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 171 | Paragraph | SubSect | Section]

indolem et cum domino vicebano atque Raffay conjunctionem, vel maxime autem, quod is evertendae conscriptionis et tumultus illius primi contra conscriptores maximus fuisset assertor, ab informationibus et ore ejus ignaros patriae caeteros commissarios omnimode staturos metuebatur. Igitur cum mutari amplius resolutio circa eum regia non posse existimaretur, ad adjungendum ei quempiam cogitari a suprascriptis coeptum est. | (Commissionis praeses anticipatur informationibus.) Comes igitur


3898. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 171 | Paragraph | SubSect | Section]

Igitur cum mutari amplius resolutio circa eum regia non posse existimaretur, ad adjungendum ei quempiam cogitari a suprascriptis coeptum est. | (Commissionis praeses anticipatur informationibus.) Comes igitur Josephus generalis Draskovich ad Althamii adventum accuratissime invigilabat et Chaktorniam ad advenientem praeivit, ibi eum humaniter excipiendo, ad aedes suas Varasdinum invitando, eidemque postea Varasdinum advenienti in domo sua famulando. Qua Chaktorniae occasione de omnibus eum


3899. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 172 | Paragraph | SubSect | Section]

adesset, qui jurare perjurareque, ex propria diceret experientia, moris haberet et fraude Deo fieri sacrificium existimaret. Oneratus talibus ad Jursichium petiit actuarius. Quo is animadverso in aliam se recepit domum et clam ad Jesuitas abiit, ut actuarius uxorem illius audire posset. Haec igitur iterum implevit oneravitque actuarii aures pluribus et rebus minimis, uti mihi sola maritusque suus haec enarrassent. Quibus omnibus Althamio relatis existentibus, comes ipse viduam Sermage accessit visitavitque, et dubitari non potest, quin plurima audiverit. Quare velociori cursore reginae


3900. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 175 | Paragraph | SubSect | Section]

comitis, ante rixas foeminarum conjuncti, sed post illas dissidentes, ut Raffay Lukauszkium a fiscalatu suspenderet et Spissichium substitueret ac e domibus Erdoedianis (in quibus pro interim habitabat, quia suas erigeret е fundamentis) medio provisoris Szerpak eundem abire juberet. Lukauszki igitur ex Brezovicza per locumtenentem evocatur, ubi ob mortem Paraminszkianae ut testamentarius executor conscriptioni vacabat, habitaque instructione secreta, ut videlicet ad speciem per quosdam transiret pagos et repente ad Montem Claudium descenderet, vocatoque populo gravamina ejusdem


3901. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 177 | Paragraph | SubSect | Section]

revelaturum. Submisit ille scripta illa per Jazvicz, Bisztriczaji amanuensem, obsignata sigillo, scribente Bisztriczajo: parcerem, quia ob labores neuter venire posset. (Systematis elaboratio. Duae regiminis formae propositae. 1ma. Gubernii.) Igitur examinatis submissis scripturis, quae pure defectus quorundam exprimebant, et potissimum vicebani, protonotarii, Busanii, Raffaji, de systemate cogitavi, ac in tres paragraphos opus dispertiendum credidi. lmo. Geographicam et universalem regni notitiam. Jurisdictiones varias, nempe


3902. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 183 | Paragraph | SubSect | Section]

Immo audivi, pro veritate nihilominus non sustineo, quod praefectus episcopi Josephus Delimanich cum canonico Joanne Paxi regulationem illam, de qua postea, conceperint. Quod vel inde suspectum, quia ad singula puncta clero favet augetque cleri reditus in duplo.- Episcopus igitur, Ressius, Paxius, Putz, Althamio 55 milia pecuniarum enumerari faciunt ex interesse quinque a cento, erga albam cartham, pro residua levanda plenipotentiarium fassus Nicolaum Thauszy. Postquam dedissent pecunias, retulerunt rem hanc aliquibus, rationes has subjungentes. 1. Ob favores comitis


3903. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 186 | Paragraph | SubSect | Section]

aulae praefectus regnantis imperatoris, gratiisque apud caesarem et reginam pollens, conservante tales gratias sua filia, nupta Auersperghiana) confirmata, accedente etiam Veröcensis tumultus causa (de qua inferius), dominorum videlicet terrestrium excessu, uti Veröcensis scribebat commissio, igitur causa illa et huc tracta, commissionis Zagrabiensis praeside et Bohemo illo caeterisque coassessoribus eo minus falsificare denunciationes praemissorum volentibus, quod opinionem hanc in aula jam canonizatam viderent, et quod ipsi hic in patria, uti superius descripsi, de quorundam sibi


3904. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 187 | Paragraph | SubSect | Section]

(Causa tumultus.) His praemissis, opinione mea sequentem puto rusticani hujus tumultus causam fuisse, salva omni erga commissiones regias reverentia et respectu, quae velocitate sua in veram rationabilemque causam non inspexerunt neque eandem eruerunt. Igitur postquam Varasdinensis generalatus, ut superius descriptum, tumultuasset, ultro citroque dispersis per regnum officialibus ac apud nobiles commorantibus, cum hi occasione tali intelligerent, credi reducendum hunc ob tam frequentes tumultus generalatum, facile ad credendum ista inducti ob


3905. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 193 | Paragraph | SubSect | Section]

12, item laboratores annue totidem dominiis praestitisse, ac insuper contributionale quantum regium exsolvisse. Piscationem, lignationem, glandinationem, caeteraque similibus beneficia gratis a dominiis habuisse. Amplissimas item terras erga decimam tantummodo solvendam tenuisse.- Igitur cum nova haec onera populo gravia viderentur, dominia e contra summas, quas investitas haberent, meditarentur, praecipue quod sub evictione fisci regii summae tales essent, et pretio, a camera taxato, bona accepissent, sub praetextu illo etiam, quod bona inferioris Sclavoniae, tanquam antea


3906. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 201 | Paragraph | SubSect | Section]

et negligentia frequentandi templi. Hocve ipsum mihi mareschallus iterum significat svadens, ut negotium processus hujus accomodem. Ego tum amicorum etiam svasu Viennam abeo, credebam enim, processum hunc fors ibi institutum, et praeterea, si res accomodanda est, facilius ibi accomodandam. Festo igitur sancti Bartholomei apostoli Zagrabia moveo, et die 2. Septembris Viennam appello. Ab aulae cancellario comite Leopoldo de Nadasd per jocum in ingressu, quid hic facio, interrogatus, cum credidisset, me jam in carceribus contabuisse, tum interrogavit et de his et de aliis, praecipue


3907. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 202 | Paragraph | SubSect | Section]

mutaturus, comparuit. Iste, uti apud Paxium hospitatus erat prope biennio, sic et complex Paxii praecipuus, immo quia palam inimicum se meum jactasset, rectoratum Viennensem promeruit, atque ita semet gessit, ut episcopi affectus obtinuerit, sitque archidiaconatu Urbocz propterea remuneratus Iste igitur, accepto meo Viennam adventu, Kollerium cum hostia, quam episcopus miserat, accedit, eique commendat negotium. Me pasquilli alicujus reum Viennae depraedicat, et propediem futuram actionem dicit. Crediderim, a consiliario Koller subinstructum fuisse, ut et hoc diceret, me sine facultate


3908. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 207 | Paragraph | SubSect | Section]

observasse, nil magis eos gaudere, quam ut ex contumacia ferant judicium. Quo lato, res meas dissipabunt nunquam rehabendas, novum ponent canonicum difficilius ejiciendum, et me in via novi constituto semper difficilius acturum multiplicaturumque processus, atque antea moriturum quam terminaturum. Igitur cum ad quaerendum protonotarium tempus termini proximum locum non svasisset, comes se mecum Zagrabiam ire offert, assumere plenipotentiam non recusat (quia ob episcopi offensam nemo Zagrabiae eam suscepturus fuisset) et disponere pro hoc termino omnia. Pergimus ergo Zagrabiam uterque. Ego in


3909. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 259 | Paragraph | SubSect | Section]

expetiit, ut ego ad objecta sibi a Lukauszkio responderem, quod eidem et praestiti, omni erga Lukauszkium et quemvis alium respectu et sine omni domini Raffay praejudicio et gravamine. Voluitque, ut haec Orlykiana responsio prius Viennae pateret quam in regno, methodo nempe Lukauszkiana. Igitur postquam eam descripsisset Orlyk, eam consiliario Szvetich et aulae cancellario submisit et habito responso, quod sibi objecta bene et prudenter diluerit, eam tum et regni statibus exhibuit, a quibus etiam approbationem accepit. Orlykianum hoc responsum res Krajachichii et conceptum de eodem


3910. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 264 | Paragraph | SubSect | Section]

candidarentur Joannes Jursich, Antonius Bedekovich, uterque tabulae judiciariae assessor, Petrus Skerlecz, cancellarii aulae Hungarici secretarius, ac demum Georgius Ligutich, comitatuum notarius. (Novus vicebanus et protonotarius.) Sub initia igitur mensis Junii advenit Zagrabiam dominus Petrus Skerlecz, litteras tam cancellarii, haeri Vidi korespondenciju Skrlčevu u Starinama knj. VIII., gdje kancelara Nadasdya nikad ne imenuje


3911. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 264 | Paragraph | SubSect | Section]

sed post candidatorum relectionem a judlium Dragovanich et ammanuensibus domini Naisich regni protonotariatum dictum esse, cum tamen intersit, quis regni sit protonotarius. De domini Skerlecz qualitatibus non dubitari, at carere illum regni notitia, usuum ignotum esse, quae uno usu condiscerentur. Igitur et domino Jursich et regno factam esse injuriam dicebant. Has murmurationes suas dicebant palam comesque Draskovich locumtenenti aperuit. Iste novitates metuens et affectum in dominum Jursich tantorum considerans, non tantum bano, patruo suo, haec detegit, sed ipse Jursichium summa omnium


3912. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 267 | Paragraph | SubSect | Section]

precibus detulerit, quin adstanti jubet cancellario, ut illico expeditionem collationis ad Lukauszkium promoveat, mandatumve ad tabulam, ut non obstante juristitio consedeat, juramentum Lukauszkii excipiat, vocem sessionemque eidem subito in tabula det et de peractis Majestati referat. Expeditum igitur ad tabulam regium mandatum est, inclusa Lukauszkii expeditione. Quod tabulae praeses Balthasar Magdalenich percipiens, eodem statim die, sive die 9. Julii anni hujus, me et dominum Antonium Bedekovich, qui Zagrabiae eramus, ad domum regnicolarem convocat, jussa leguntur regia Lukauszki


3913. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 272 | Paragraph | SubSect | Section]

Busanio interessentia probata est et ob hanc loqui non audebant erantque varii. Et quia vitio innodatus non erat, neque tales novit facile, hinc plurimos vitare debuisset, quos fovebat, quia Judas Iscariothes sub osculi specie ex interessentia propria Christum vendidit. Dices: Rauch igitur non peccavit, dum modum regulandorum confiniorum bano perscripsit? dum conscriptionem ursit et defendit? dum cleri subditos contribuere debere sustinuit? dum Dubiczam confiniis applicari voluit? dum pro servando in banatu Croatiae bano Batthyan 1748. ad augustam aulam oratores procuravit?


3914. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 285 | Paragraph | SubSect | Section]

aggravati exstitissent, Joanni quoque Szaich collusio attribueretur et minus subordinates agnosceretur, idem Joannes Szaich occasione commissionis Althamianae lamentari et vicebanum Rauch accusare tam per se quam suos non neglexit. Ergo jussu regio et istud negotium revidendum erat. Deputatione igitur sub praesidio fati baronis Stephani Patachich instituta rebusque examinatis omnibus, deputationi visum, Joannem Szaich collusionis reum non esse, at duntaxat incompetentis subordinationis; contra judlium Kesser praecipue ab officio suspendendum, quia vix ab infamia immunem, Svagell item, ac


3915. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 290 | Paragraph | SubSect | Section]

egit medio Benedicti Krajachich, fiscalis comitis Draskovich et resoluti supremi comitis comitatus Crisiensis, Ladislai item Bisztriczey cancellistae, amici sui. (Benedictus Krajachich agit pro reponendis in integrum comitatibus.) Benedictus igitur Krajachich, medio etiam domini Codeck qua bancalitatis praesidis, gravem hac in re fecit repraesentationem deduxitque, et necessitatis esse publicae et servitii regii comitatuum in integrum repositionem. Necessitatem publicam metitus est ex lamentis singulorum improportionis tam fumorum


3916. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 294 | Paragraph | SubSect | Section]

illum ad deserta illa incolenda impellebat, effectu communis plebei tumultus et insurrectionis. Quo viso, Jesuita aufugit, vel a suis a furore plebis salvatus est, informans Hispanicam aulam, submissione exiguorum militum rem accommodandam iri et rudem silvestremque populum ad deserta pellendum. Igitur ordinantur sex prope Hispani militis milia ad movendum loco populum. Verum | plebs sic se opposuit, ut Hispanum hunc totum deleverit militem. Et cum ab Hispanis se premi lamentaretur atque Jesuitas ipsos pars haberet suspectos, pars in iis omnem collocasset


3917. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 299 | Paragraph | SubSect | Section]

jubetur minister cautionem urgere, rex autem in Saxoniam inexspectato fato irruit. De quo antequam diffusius, juvat notare, quae fuere jussa aulae quoad partes has Croatiae Sclavoniaeque. (Ex banalibus confiniis ad castra progrediuntur.) Mense igitur Julio, atque circa diem. 12., ex banalibus his confiniis ad castra regia in Bohemiam abivere 2200 pedestrium militum sub commando et ductu colonelli regiminis Kostanicensis domini comitis Christophori ab Orsich cum vicecolonello domino Nicolao Friderico Gerlechich. Ex supremis vigiliarum


3918. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 303 | Paragraph | SubSect | Section]

situaretur mediis. Et si hoc esset, quis credat, Moscoviam foederi Austriaco-Gallico potius subscripsisse quam Anglico. 3tia. Silesiae ab Austria recuperandae passim est credita. Sed neque ista esse potuit, quia pactis publicis Austria Silesiam Borusso cessit sub evictione Moscoviae. Igitur Moscovia tueri Borussiae regem debuisset. Audivique ipse Viennae a viro magno, tam parum hoc bellum esse pro Silesia, quam est pro Turcia. 4ta. A regno petebatur Poloniae. Cum enim regnum illud electivum esset et rex actualis senior, exiguo praeterea in domum Saxonicam Poloni animo, in


3919. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 321 | Paragraph | SubSect | Section]

haberi debeat? Tandem profectus est, ea, quae sub commissione regia vel ante eam acta sunt ab hominibus Montis Claudii, considerari hic non posse (nisi fors acta commissionis regiae revideantur sintque sub revisorio), quia per commissionem examinata et per subsequam regulationem amnistiata sunt. Igitur ea solum consideranda venit hominum horum protervia, quae post regulationem secuta est. Sed haec post attentatam a domino Baffay et officialibus mensurationem terrenorum, post verberationem, post factam a judlium submissorum iis a principe privilegiorum promulgationem, post non extradatam


3920. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 324 | Paragraph | SubSect | Section]

et ruinae propriae. Ergo postquam primum mensis Januarii Februariique prorogassent terminum, illum etiam, qui a dominica 1ma quadragesimae ad dominicam 5tam esset, supplicare rogareque Viennae debui pro mandato promotorio et acceleratorio, quod sub decursu postea bis reiteratum est. Majo igitur mense agere incoavimus. Scopus meus unice plusquam Judaicam demonstrare fuit passionem, quia 1755. regia Majestas ipsa me assecurasset, quod si passio prodiverit, condignam mihi datura sit satisfactionem. Et cum haec tanquam actus internus probis non subsit, ideo duo assumpsi hujus probandae


3921. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 331 | Paragraph | SubSect | Section]

talionis evocem et novus iterum enascatur processus. Quod quia ex canonistis observassent, hanc etiam seposuerunt opinionem; aliquorum erat postea, ut, cum res tota ex episcopi rancore procederet, ad ei satisfaciendum per tempus aliquod quasi in aresto domus meae detinerer. Sed neque hoc placuit. Igitur arbitrio Malenichii et episcopi relicta est finalis sententia. Et quia ob festa Nativitatis domini et concludi non potuit, consensione mea factum est, ut libere sive ipsis natalitiis festis sive post illa statim feratur sententia. Ergo habito frequenti consilio, nil observatis


3922. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 340 | Paragraph | SubSect | Section]

fecissem ad partes illas iter. Qualitercunque factum hoc sit, Deum habiturus est vindicem, qui ei attamen indulgere dignetur. Canonicus autem Georgius Bisztriczey innodatus his cum hominibus Montis Claudii correspondentiis passim dicebatur, sed qualibus, cum examina non viderim, ignoro. Ad finem igitur quidam eorum absoluti, quidam ad labores condemnati exstitere, capite eorum Pintarich sese salvante profugio. Jeszenoviczium usque et Dubiczam ducti fuere rei, ubi ultra annum detenti, tandem gratiati et dimissi sunt, quod etiam Pintarichio accidit, qui successive intercepts, ad carceres


3923. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 347 | Paragraph | SubSect | Section]

colonellum ab Orsich, sed hoc bano tutum esse non videbatur, ne potius se relinquant. Baro Stephanus Patachich affectum regnicolarum non habere observabatur, metuebatque banus, ne confusiones faciat et sic bano ignominiam et ejus e castris revocationem. In regno nullus existimabatur idoneus. Igitur Vienna projectati fuere generales Ghilani vel Baranai, sed et contra hos exceptiones fuere variae, praecipue quod e statu magnatum non essent. Comes Adamus senior Batthyan, in Croatia possessionatus et privatim in bonis vivens, tanquam Nadasdiis, praecipue cancellario minus affectus,


3924. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 348 | Paragraph | SubSect | Section]

a Settwicz talis erat episcopi locumtenentis director, in politicis autem Stephanus Markovchich, Draskovichii olim bani nec non actualis palatini, qua aulae cancellarii, ac demum prioris bani Caroli Batthyan ad annum usque 1740. secretarius adeoque negotiorum regni et banalium habens notitiam, hic igitur factus fuit locumtenentis banalis directorium et re, quamvis non nomine, locumtenens. At antequam ad tempus absentiae bani, ejusque e regno abitum perveniamus, quae eo hic praesente et Varasdini sedente acta sunt et intercesserunt, notare visum est. Igitur praeter hactenus dicta: |


3925. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 348 | Paragraph | SubSect | Section]

et banalium habens notitiam, hic igitur factus fuit locumtenentis banalis directorium et re, quamvis non nomine, locumtenens. At antequam ad tempus absentiae bani, ejusque e regno abitum perveniamus, quae eo hic praesente et Varasdini sedente acta sunt et intercesserunt, notare visum est. Igitur praeter hactenus dicta: | Primo. Carolostadienses, Varasdinenses ad castra profecti. E generalatu Carolostadiensi copiosi sub anni hujus statim principium prodivere ad castra ac ultra 5000, quibuscum colonellus Kleffeld, qui Graecii


3926. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 353 | Paragraph | SubSect | Section]

victoriarum gloriam habuit, infortunia ut principi et imperatoris fratri adscribi non poterant, vel debebant. Daunio culpam ademit uxor sua, quia in reginae gratiis atque cum ipsa educata, filia nempe celebris dominae comitissae olim Faxin, reginae educatricis. Ad Nadasdium igitur devolvebatur culpa, quod cornu suum primum arripuisset fugam; iste dispositiones causavit negatumque suae alae succursum. Bavari item et Wirtembergenses culpati fuere, quod primi terga verterent. | Neque casuum horum genuinam causam animadvertere


3927. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 353 | Paragraph | SubSect | Section]

exercitibus amplius praefuit, ast in Belgium missus est, neque Nadasdius, tanquam Varasdinum atque ad banatum suum relegatus. Regni congregatio Zagrabiae. Turopolienses ordinati ad castra. Reclutae datae. Gratuita subsidia data. Redeunte igitur e castris bano, sub finem Decembris mensis maximo statuum concursu congregatio acta est. Lectae plures litterae ac mandata regia, banus fata Vratislaviensia enarrans ad succurendum animabat singulos. Pro succursu celeriore 500 homines ex nobilibus campi Turopolya et maritimis partibus, jure


3928. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 359 | Paragraph | SubSect | Section]

sed sive ex animi dolore, sive negotiorum suorum ob accusationes fatalis die quinta Decembris ad Vratislaviam mole, ob quas se vocandum Viennam credebat, haud tamen vocatus, praesidium episcopo eo praetextu cessit, quod, se absente, evocatoria mandata sub episcopi nomine fuerint expedita; ne igitur partium advocatis subsit scribendi copia, ut episcopus praesit, voluit, decurrebatque sub episcopi praesidio tabula. Miseriae reclutarum. Sub cujus etiam tabulae decursu quotidie ducebantur Zagrabiam damnati, ut superiori anno dictum


3929. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 369 | Paragraph | SubSect | Section]

documentis, ex quibus deducebatur et constitit manifeste, canonicum olim Jurinich, prouti et Jesuitas magnam antenatis meis intulisse injuriam in bonorum tutoreo titulo avulsione, dein in privatos usus et altarias conversione, quas nunc partim Jesuitae partim capitulum possiderent; volens igitur, cupiensque ex aequitate, aut rectius pietate illis mederi defectibus, inquiebat: ego in testamento meo cum exiguis disposui et, quae pro rebus sacris cuperem, scripsi ; residua omnia meae quod dispositioni ob antedictas injurias submiserit, de his in testamento nil exprimens causa


3930. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 369 | Paragraph | SubSect | Section]

mederi defectibus, inquiebat: ego in testamento meo cum exiguis disposui et, quae pro rebus sacris cuperem, scripsi ; residua omnia meae quod dispositioni ob antedictas injurias submiserit, de his in testamento nil exprimens causa praesentis saeculi et tantorum despectus vitandi, cuperet igitur, ut, de sensu testamenti edoctus, habita juristarum theologorumque opinione, voluntati suae et praedictis satis facerem, eoque fine aeque defunctum fratrem suum Nicolaum, suae dispositioni substantiam suam relinquente. His aliisque dictis abiit, ac, nil emendato testamento, 10. Julii


3931. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 371 | Paragraph | SubSect | Section]

regis harum vi litterarum in forma brevis ornamus, honestamus condecoramus, insignimus, atque etiam ab omnibus te quidem reginam apostolicam nominari, appellari, inscribi, salutari ac tractari mandamus, non obstantibus quibuscunque, quae huic nostrae voluntati adversari posse videantur. Gratum igitur acceptumque habeat carissima in Christo filia nostra hunc titulum, non | eum quidem indicem potentiae ac dominatus (quales ad inanem ostentationem ambitio saculi excogitavit), sed propriam christianae modestiae notam et ministerii Jesu Christi, quo tamen Jesu


3932. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 380 | Paragraph | SubSect | Section]

admanuata fisco est repraesentatio. Krajachichio autem edicente, in negotiis bancalibus Viennam se vocari, pro substituto notario ad vota sua datus dominus senator Michael Blasekovich, a Szallio hactenus creditus habitusque inimicus suus et Krajachichio amicus. Absente igitur Krajachichio, Szallius: Primo. Praevenire satagens, Posonii cameram in sui favorem informat et cumprimis comitem Grassalkovich, camerae praesidem, Krajachichio ob res Trenchianas jam ab anno 1749. infensum. Scripserat, haec fieri ex odio Croatarum erga


3933. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 382 | Paragraph | SubSect | Section]

quae, si mandatum fuerit, successive sequentur. Probata votis omnium opinio; sed concinanndae epistolae tenores Szallius sibi competere praetenclebat, conclusum tamen, ut fiscas apponeret. Apposuit | ille, sed pro relectione indicere conventum Szalle noluit. Igitur convenientibus die altera senatoribus et communitate, pro Szallio missum, ut compareret ad perlectionem epistolae. Isto renuente et protestante, quod convenissent sine sui indicatione, perlecta fuit epistola probataque, ac subscripta per senatores duos, Ponekovich atque Blasekovich, ipsumque


3934. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 385 | Paragraph | SubSect | Section]

aliisque praeclaris viris attestationes juratas collegisset, tum, dum testamentum scriberetur a Naisichio, defunctum comitem extra sensus fuisse, neque vel commisisse scribendum testamentum, vel sibi praelectum ratificavisse, immo, dum manus per alium arrepta et ducta est, jam fuisse mortuum. His igitur testimoniis territus Naisichius eo facilius movit foeminam, ut contra suorum amicorum opinionem de transigendo quoad substantiam mobilem cum fisco regio non ageret praedictaque testimonia fisco cellaret, quod Naisichio qua protonotario regni in banali tabula ad aquirendam in bonis


3935. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 386 | Paragraph | SubSect | Section]

denominante, submissoque ad executionem domino assessore Bedekovich, cum Paulini haec rescivissent, Zagrabiam advolant, assessores circumeunt sibique dari ingressum postulant, se a Naisichio deceptos, privatim assessoribus narrantes, allegative autem viarum incommoditatem accusantes. Dato igitur ex consensu modo partis arteritis illis ad processum accessu, provincialis cum definitorio semet ab obligatione deponendi juramenti tuebantur tam novitate inauditi exempli, quam paritate civium, ubi pro singulis civibus magistratus nec in jus vocaretur, nec respondere deberet. Sed Benedictus


3936. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 391 | Paragraph | SubSect | Section]

opus habeat, qui nempe creavit omnia, in servis sociisque suis Jesuitis ipsi jurabunt libere, sylvarum illarum partem ad Jesuitas pertinere, praecipue cum dubium sit, civitatis videlicet, an collegii essent, in dubio autem determinare se Iiceat juxta prudens arbitrium, vel etiam in favorem partis, igitur ipsi jurabunt securissime in hoc dubio, favebuntque Jesuitis ob eorundem zelum, scholas aliaque similia. Facta ista et revocationes testium authentice civitas obtinendo, contra Jesuitas beneficio novi procedit coram vicecomite Nicolao Bedekovich, eosdemque evocat. Fuit Varasdinensis collegii


3937. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 403 | Paragraph | SubSect | Section]

ultra ac praeter contributionis regiae onus. Et cum extraneorum, quoadusque domestici ibidemque in maritimis partibus possessionati in legibus praxique juris perficiantur, necessario sequi debeat accommodatio, his ampliora stipendia pro fatigiis eorundemque intertentione ordinanda venirent. Nisi igitur excelsa bancalitas ad officialium comitatensium exsolutionem fundum alium, quam plebis suae eatenus taxas habeat ordinetque, discutiendum subjicio, an talismodi Vinodoliensis comitatus erectio sine plebis illiusque maritimi populi majori onere, urbarialium item proventuum dispendio


3938. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 403 | Paragraph | SubSect | Section]

erecta abs se Zagrabiae juxta s. Xaverium pannificina vel sublevari, vel eliberari posset: eliberari ejusdem venditione, sublevari sive per consocios, sive ejusdem progressum. Ad secundum hoc videbatur sibi necessarium, de mondura sive militum vestitu procurando facilius agere. Facta igitur deductione et quidem, ut dicimus, ad oculum demonstravit, se vestitum integrum cuivis militi praebiturum pro fl. rh. 14, crucigeris 16, vestem autem et caligas, ut modo darentur cum zona et cingulo pro fl. 8, crucigeris 14, ubi nihilominus in actuali providentia


3939. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 446 | Paragraph | SubSect | Section]

Vocem habuit singularem, felixque cantu et componendis versibus, iisque ad notas ponendis, ut ad musicam natus videretur, quamvis arte caruerit. Paulo ante mortem maledicentiae Benedicti Krajachich fuit expositus. Erat iste comitis generalis Draskovich directorium, ab olim praepotentiis asvetus. Igitur cum protonotario fuerint bona Zamerszje bonis Draskovichianis vicinia, communisque ab olim sylvarum usus, Krajachich vi pellendum quaesivit protonotarium, pepulitque, vicecomes Spissich Draskovichianos officiales ad compedes injecerat, tenuitque diutius, donec jubente bano sunt dimissi.


3940. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 451 | Paragraph | SubSect | Section]

ad nuncium, a Majestate ipsa reprehensum se dicebat narrabatque de tot circumstantiis levissimis contra episcopum complici faventibus. Respublica Veneta, dum Vegliam ad moniales examinandas parabat iter, vetuit, ne praesumeret, alias se ad carceres ducendum. Quare neque eo progredi ausus est. Iste igitur, cum Viennae fuisset, duo sibi imponi a capitulo vidi: primo, ut auctionem illam politicorum enervet, responditque, se omne possibile tractavisse et tentasse, effectum sperari non posse ob alleviandum aerarium principis, quod nec resoluta superiori anno milia ultro penderet, nec metueret, ut


3941. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 452 | Paragraph | SubSect | Section]

de terreno, haris, laboratoribus, lignis, lateribus. De educillo et macello certatum satis, ne in depositorio his uterentur, at re decisioni Majestatis substrata, non observavi, quid sit resolutum. (Promotio Nicolai Skerlecz.) Nicolaus igitur Skerlecz vir egregie cultus, lingvarumque latinae, croaticae, germanicae, hungaricae, gallicae, italicae gnarus, atque vi intellectus defunctum fratrem suum superans, ac erga litteras non dimittens, sed augens animos, egregiorum quoque conscriptor, ut juris quaestionum, item juris publici


3942. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 494 | Paragraph | SubSect | Section]

comiti bano fuere praesentata, qui tum ob haec, cum et ob mandandam executioni resolutionem regiam in merito comissionis generalatus Varasdinensis sub praesidio comitis Draskovich, ad diem septimam Augusti congregationem generalem Varasdinum indixit publicavitque. In hac igitur generali regni congregatione sub bani praesidio celebrata, intuitu lamentorum contra dominum Beck prouti et resolutionis regiae hic adnexae sub A Spectabilis ac magnifice comes


3943. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 499 | Paragraph | SubSect | Section]

suae mentem, docere nitebantur, sed tam banus quam et status, nil se habere cum provinciali res od vlage istrišeno, nečitljivo ...., sed mandatum regium semet executuros. Ad hanc igitur investigationem Jesuitarum studii ordinati sunt: Mathias Petrovich canonicus Zagrabiensis et Toplicae praefectus, Ladislaus Ozinderi emeritus vicecomes Varasdinensis et Ambrosius Vellachich notarius civitatis Varasdinensis, utilium bonarumque litterarum ignari et sine effectu, uti infra


3944. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 506 | Paragraph | SubSect | Section]

pro studiosis, eum ab actoratu ex formalitate amovent, tum et concesso per Leopoldum imperatorem scholis privilegio, ubis Jesuitis non subjicerentur studiosi. Displicuit Jesuitis, rem hanc effectam publicam, sese a studiosis despiciendos interpretabantur; displicuit studiosis, sese fuisse elusos. Igitur Jesuitarum consilio compraehendunt praepositi ephebum, huic primo capillos abscindunt eumque tondent, tum virgis in foro scholastico caedunt, Jesuitis in scholis demoratis et ex lectionibus abire cui libuit permittentibus. Mater evirgati cucurrit ad rectorem, qui reposuit: se de his nil


3945. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 524 | Paragraph | SubSect | Section]

ex alto imperio; pluraque ejusmodi de cassa inferius dicturi. (Divisio inter proles Drashovichianas.) Banus terminata banali tabula, qua jam aliunde occultus prolium Draskovichianarum vitricus, erat totus in negotiis domus hujus absolvendis. Igitur divisionem intra proles curat institui. Arbitrativus judex deligitur Petrus Spissich, tabulae banalis assessor, tutor ad litem datus Francisco ac Josepho dominus Stephanus Markovchich, puellis dominus Nicolaus Bedekovich. Conscriptio ab officialibus juxta matris dispositionem peracta est,


Bibliographia locorum inventorum

Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].


More search results (batches of 100)
First 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.