Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: igitur

Your search found 4316 occurrences

More search results (batches of 100)
First 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 3946-3961:


3946. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

Habito superiori congressu cum Noiani Phastenique absentia nos torqueret, quod communia habere omnia consueveramus, statim atque illuxit postridie ex omnium mente litteris eos acersivi. Hi ut Amadum advenisse cognoverant, nihil potius atque id praestitere. Advolarunt igitur, non advenerunt in urbem: tanta fuit eorum festinatio exhibitisque Amado communibus officiis ut nos eo statim die in unum cogeret petiere. Is ut erat natura ad satis faciendum omnibus compositus, id eis non abnuit nosque, ut praesto vesperi adessemus, humanissime


3947. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

enim fugere id te existimo) in primis nascentis reipublicae Romanae temporibus multa bella politica confecta, negotia haud pauca illa administrata fuisse. Ipsae sacrae litterae, quae tantam populi sinceritatem extollunt, facta quadam eiusdem temporis politica referunt. Non igitur politica rei tam improbae causam dedit; ipsa mortalium pravitas, quae proximis saeculis erupit, pestem hanc secum tulit; quippe resistere aliorum improbitati cum virtute non possent, his quidam modis consulere sibi voluere.


3948. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

de eo convincatur Alonicus quod nullos esse politicae auctores contendit. Sed enim hos quoque sparsim, non ex composito rem egisse fatendum est, ut ipse quoque Aristoteles, qui dum ad particularia devenit quid nisi politica in quinto et sexto libro praecepta tradidit? Aeque igitur late politica atque prudentia patet, atque sicut sibi apud alterum ingenioso quodam nec tamen illicito commento gratiam quaerere, ita et urbem in fide servare, principem suum populo gratum facere actus politicae est. Longius provectus sum, finiam dum Baronio


3949. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

etsi dicere ipse quoque nonnihil omnino possem, quod ut in aliis ita hoc quoque in genere non pauca mente seposui, tamen et ne argumenti magnitudine obruerer, et quod id Amado magis congruat, ego nihil afferam; ipse si velit adicere, ultro poterit. De tertio igitur hominum genere sermo mihi in praesens futurus est vestro hortatu nec minus, ut spero, benevolentia, ut illud pro posse persequar, quae illorum in actionibus suis regendis esse debeat politica, quis in instituenda omni vita modus. Haec omnis oratio eo pertinebit, non ut


3950. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

inceptis et vitam ducere non malam valeamus. Populares illi, qui caeco impetu et fortuito casu ad rempublicam feruntur, suis vitiis et vulgi insania defenduntur; nos, qui diverso itinere et proposito laudatissimo accedimus, ratio maturaque consilia defendere non valebunt? Haec igitur expedienda sunt; ac quoniam ad patriam pertinet oratio visque omnis in eo est constituta qui congrue ad illam prudenter actiones nostras moderari valeamus, de ea antea ut videamus moresque gentis eius dispiciamus, plane necessum est. Habet hoc ante omnia singulare


3951. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

nam bestias ipsas meliores domini haud unquam adeo caedunt ut quidam nostratum suos colonos. Sed eorum rursus pervicaciam et quod secus in disciplina contineri non posse videantur consideranti dubitare usu venit an non ex necessitate laudari hoc factum debeat. Faciant igitur alii ut aliis placet, ego id mihi hac in re pro norma constitui: ita agere ut neque iustitiae disciplinaeque inferam detrimentum, et cum homine rem mihi esse nunquam sim immemor. Ad uxorem iam filiosque, quia praestantissimam familiae partem, postremo transeamus. Fuerit


3952. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

intercedere pro regione; id affirmo non pro natura soli fructum a nobis Croatiae capi. In lignis id ostendisse sufficiat, quae quis nescit quanta secentur prodigalitate, quanta socordia colligantur, cum in Italia ne virgam quidem per inertiam interire conspicias! Exemplum igitur nos in aliena terra edoctos oportet accipere ut maximam pro modulo suo utilitatem soli capiamus. Sed utinam vel haec, quae nobis sponte sua regio subministrat quodque nostris superest usibus, distrahere liceat! Nihil ambigo posse id omnino impetrari si studium in


3953. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

sint, nunquam ad intimam eius amicitiam aut amplos quosdam honores pertigerint. Desipimus, cives, profecto desipimus, si tam parvi patriam aestimamus, ut pro blando quopiam principis verbo aut levi nescio qua dignitate prodere ipsam pensi non habeamus! Id igitur si boni viri, si cives non ingrati haberi volumus, fugiendum est; id autem consulto quis fecerit si bonis artibus per optimatum, potissimum qui Viennae agunt, gratiam principis favorem mereri possit; quo tamen non tam ad proprium quam ad patriae commodum utetur si mea


3954. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

statim atque id repetieris, te superbi scioli contemptorisque omnium famam assecuturum. Itaque id prorsus fugiendum est illi cui populariter vivere sit constitutum, quippe quod non in placido vultu blandisque verbis, sed in factis popularibus est constitutum. Non aliorum igitur solum opinionem non impugnabit, sed ne suam quidem vel interrogatus, si a vulgi sententia abhorreat, promet is qui me audierit, nec unquam instar magistri et quasi alios docere velit de humanioribus praesertim litteris sermonem faciet; quin se quoque iis vacare, quoad


3955. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

in iisque versata est. Restat precari ut eadem benevolentia, qua me dicere permisistis, finientem quoque sustineatis." Assurexerat discessuros nos ilico existimans, cum Amadus: "Ego quoque" (inquit) "munus a te mihi impositum brevissime exsequar. Ecclesiasticus igitur, dum in collegiis studiorum causa versatur, haec habet observandas: ne delationibus gaudeat; affabilis in omnes; amicitiam, si qua forte sibi cum aliquo intercedat, qua potest arte occultet; si favorem habeat superioris, eo moderatissime utatur nullaque prorsus cuiusdam


3956. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1206 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

qui eandem relate ad utriusque ordinis provincias subeunt considerationem, Germanica essitualia portoria adoptentur. Ita superfluum vinum et frumentum ad extra educi tam Hungariae quam et Germanicarum Provinciarum perinde interest. Cur igitur his articulis aut idem essituale portorium, aut eadem eductionis libertas non concedatur? Verum sunt articuli quorum longe diversa est in uno Monarchiae membro relate ad aliud ratio. Ita interest Germanicarum Provinciarum ut plurium artefactorum, quae nec


3957. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

etiam perficiantur. Motiva. Quod partiales ejusmodi labores citra periculum profundendorum inutiliter sumtuum suscipi non possint, in motivis immediate praecedentis §-phi ostendimus; interest igitur ut id diserta lege interdicatur. Caeterum capitales, imo aliquae etiam collaterales commerciales viae, quae nullum cum plano navigationis nexum habent, absque ulla ad hoc reflexione interea etiam et instaurari et conservari


3958. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | SubSect | Section]

civilis ad pauca tantum individua restrictio. Jam prohibebatur, ne singulares cives commune ejusmodi, uti jus quaestus est, beneficium exclusive usurpare, et de eo tamquam haereditate sua per venditionem disponere possint. Sibi igitur imputare debent incauti juris quaestus emtores, si depositae pro tali objecto, quod legitime alienari non posse scire eos oportebat, summae jacturam patiantur, praesertim cum in iis etiam, in quibus abusus iste se adhuc sustinet, locis saepius eidem reclamatum


3959. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | SubSect | Section]

moderni temporis indubie conformabit. Moderna etiam legis dispositio nulli determinato privato, sed omnibus, si ad casum legis deveniant, jus ad ejusmodi mulctas attribuit, adeoque nullus etiam privatus in illis jus proprietatis potuit nancisci. Potest igitur Legislatio, quin vel in proprietatem alicujus involet, vel judicibus injuriam inferat, antiquatis prioribus ordinationibus, ut in posterum hae quoque fundo publico inferantur, decernere. Nihil etiam obstare videtur, quominus aliqua a proportione taxae, quae


3960. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

facere possit, Status cassae eidem notus esse debet, id quod nonnisi per adaequatam annuarum perceptionum et erogationum notitiam obtinere potest. Caeterum possunt se etiam meritoriae circa ipsam cassarum manipulationem considerationes evolvere. Has igitur discutere et id, quod e re visum fuerit, definire Legislationi semper integrum est. Ad §-phum 5. Augustus Josephus II, ut jam praemisimus, actionem pretii salis pro aliquo tempore jam incameraverat.


3961. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | SubSect | Section]

sub titulo honorarii, aut subsidii bellici complures ejusmodi ephemerae et spontaneae oblationes in Diaetis ita obligative decretae fuerint, ut nullam amplius in comitatuum congregationibus subire potuerunt quaestionem. Quid igitur obstat, quominus Status diaetaliter congregati consimile etiam sub titulo erigendae commercialis cassae oblatum obligatorie facere possint? Substantialis certe inter hunc et priores titulos differentia eo minus assignari potest, quod


Bibliographia locorum inventorum

Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1749], Operum omnium tomus I, versio electronica (), Verborum 68552, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [skrl1].


More search results (batches of 100)
First 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.