Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: igitur

Your search found 4316 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 826-848:


826. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | Section]

ad plebem usum Euangelia testantur. Hunc morem a Syris et pręcipue Palestinis in omni fere sermone fuisse seruatum diuus Hieronymus in suo super Mattheum commentario affirmat. Nunc et a nostri temporis uiris religiosis, qui in ecclesiis ad populum declamant, usurpari uidemus. Istos igitur imitari hoc opusculo uolui, quod nunc ad Te mitto, Tuum exigens iudicium, ut, si probaueris, edere non formidem neque ullos inuidorum morsus perhorrescam. Si enim uel uni Tibi, uiro eruditissimo probatissimoque et ecclesiastica archipresbyteratus dignitate prędito, parabolę


827. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | Section]

ut Veritas affirmabat. Falsitas autem ita esse omnino negauit aliumque longe diuersum tramitem indicabat. Homo nescius cui de tribus tam uarie sentientibus crederet, postquam rogando singularum nomina didicit, prudenter profecto soli Veritati fidem adhibendam esse iudicauit. Igitur iter ingressus eo, quo uolebat, peruenit. Haec parabola fidei est. Qui Christo credunt, non errant, quia Christus ueritas est. Dubitare autem philosophorum est, qui nihil certi affirmant. Contraria uero sentire gentilium fuit, non unum deum sed plurimos


828. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

non etiam omnes conseruos suos diligere. Vnumquenque fratris loco habuit, quem una secum regi seruire cognouit. Denique, quicquid agebat, totum eo dirigere libuit, ut domino suo gratificaretur. Vnus ille sibi uita charior erat. Pro illius gloria si milies mori posset, milies mori uellet. Rex igitur tantam erga se fidem, tam singularem beniuolentiam remunerare uolens, primum ei post se dignitatis locum tribuit, caeteris ipsum praeferens, a quo plus quam a caeteris diligi se intellexit. Talis est omnis, qui mandatum illud implet: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo,


829. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

uos! Iugum enim meum suaue est, et onus meum leue. Quid ergo illo inuitante, illo hortante, qui solus potest omnia, iugum eius subire cunctaris, quid procrastinas? Nulla tanti est libertas, quanti seruitus Christi. In qua una certissima spes est felicitatis aeternae. Tu igitur, qui iam in limine uitae perfectioris pedem posuisti, uide, ne referas, sed audacter ingredere! Nemo Deo seruiuit, et deceptus est, nemo mundo, et non conquestus est. DE ILLO QVI DE MONASTERIO REDIT AD SECVLVM Parabola


830. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

perseuerauerunt. Et quoniam militia est uita hominis super terram, fortibus post modici temporis labores quies aeternae beatitudinis in caelo confertur. Ignauis uero et luxuriae deditis post breuissimas huius mundi uoluptates tormenta ignis inextinguibilis irrogantur. O, quanto igitur, quandiu hic uiuimus, praeferendus est ocio labor, mollitudini uitae rigor, deliciis asperitas et, breuiter, uitio uirtus! DE DIABOLI PISCATIONE Parabola XVII Piscator callidissimus, cum uarii saporis escas


831. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

suae morem gerentes uoluntati, sed ut interimat. Qui uero contraria his agunt, eis nocere omnino non potest, nisi cum dolo aliquo seducti a proposito colendae uirtutis desciuerint. Tunc enim et ipsos callide sibi conciliatos mittit in interitum sempiternum. Demus igitur operam, si tuti esse uolumus, ut diabolo semper aduersarii simus, amici nunquam. DE QVINQVE SENSVVM PVGNA Parabola XX Erat metropolis nominatissima, Irenen uocabant, in qua cum summa animorum


832. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

ea uni nunc confiteri, quae, nisi confiteare, omnibus postea nota erunt in die iudicii, dicente Naum propheta: Ecce ego ad te, dicit Dominus Deus exercituum, et reuelabo pudenda tua in facie tua, et ostendam in gentibus nuditatem tuam, et regnis ignominiam tuam. Quanto igitur melius est, quanto optabilius nunc uni sacerdoti commissa dicere hisque expiatis caelo se dignum praestare quam tunc uniuersis non modo hominibus uerum etiam angelis manifestum fieri et, quod incomparabiliter peius est, aeternis mancipari suppliciis


833. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

compellebantur. Illi autem, quibus mens sanior erat, semper futura, quae nullo fine concluduntur, meditantes, omnium prorsus praesentium rerum delectatione abstinebant. Erant eo loci duo scribae. Quorum alter probitates omnium, alter uitia conscribebant. Rex igitur quotidie aliquem de turba illa ad se euocatum, quid in uita egisset, inquirebat. Aderant scribae. Pro illo stabat, qui benefacta eius conscripserat. Sed qui peccata notauerat, acriter accusabat. Tunc homo ille aut premium aut exilium ex sententia regis accipiebat.


834. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

urenda tradere. DE INSTANTIA ORATIONIS Parabola XXV Quidam paupertate compulsus mendicare coepit. Et primo hostiatim panem petens abunde sibi alimenta comparabat. Deinde diuitum conciliabula circumiens non modicam colligebat pecuniam. Igitur elemosinis tandem diues factus dicere solebat mendicos prius oportet fieri, qui diuites euadere cupiunt. Haec parabola orare nos admonet et quasi mendicos in omni loco omnique die sublatis in caelum manibus Deum deprecari, si pane illo uesci uolumus, quem gustando nunquam esuriemus,


835. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

iuxta iacentium contrectatio nigram diffundens puluisculi fuliginem deturpabat. Iam nemo fulloni pannos credere, nemo inertiam eius non culpare. Cunque nullum artis suae quaestum facere coepisset, contubernalis exercitio prouocatus ad carbonariam animum conuertit. Igitur de fullone factus et ipse carbonarius, misere uitam sustentauit. Tantum illi mali contulit abiectissimi sibique diuersi artificis commune habitaculum. Haec parabola docet perditorum hominum conuersationem probatae uitae uiris esse


836. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

uitiis abstinent, uirtutum quaestu ditantur et ad caelestem patriam hilares redeunt iam nunquam non beati futuri. De his enim dictum est: Beati, qui nunc esuritis, quoniam saturabimini! Cauenda est igitur intemperata libido, quae cupiditatibus seruit, ipsumque corporis nostri iumentum ieiunii castigatione domandum, ne rectae recalcitret rationi, sed pareat uel inuitum. DE BONORVM MALORVMQUE HOMINVM VITA Parabola XXXIII


837. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

ET SVPERBIA Parabola XXXV Obsidebatur ciuitas Gygantum ab exercitu hominum Gyganteae proceritati pene aequalium, ab ea murorum parte, quae occidentem spectat. Eam uero, quae orientem respicit, oppugnabant exigui quidem corporis, sed uirium robore uiri praestantes atque inuicti. Igitur sagittarii, qui in muris erant, illos ex aduerso grandes atque sublimes deiecere sagittis. Non enim poterant errare ictus in tam ampla corpora directi. Hi ergo, quia imprimis magnae staturae erant, ad unum perierunt cadaueraque eorum coruis pabulum fuere.


838. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

prouecti gloriam illum de Euangelio uersiculum decantant: Deposuit Dominus potentes de sede et exaltauit humiles. His oritur sol iustitiae, illis occidit, quia Deus et superbis resistit et humilibus dat gratiam. Ideo alteri orientem uersus stare dicuntur, alteri occidentem. In lumine igitur ueritatis manent, qui humiliantur, et in tenebris erroris excutiuntur, qui superbiunt. Quid multa? Deiecta de caelo superbia corruit in infernum, de inferno sublata humilitas ascendit in caelum. Et adhuc aliquis uel superbire audet uel humiliari negligit? Profecto


839. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

obseruabat illum, nequis uel per uim eriperet uel furto surriperet. Interea, dum custoditur, arcam, quia lignea erat, caries uitiare coepit, teredines exedere. Iam parum aberat, ut quaqua uersum corrupta opulentiam illam detegeret, quam intra se occultabat. Cum igitur cerneret seruus arculam indies deperire atque absumi, nihil id pensi habuit, non arcam seruare se inquiens, sed, qui in ea erat, thesaurum, ut integrum domino redderet, cum ille iusserit. Quin immo laetebatur, quod arcae labes ipsam probatura esset seruantis fidem, cum is fatiscente quoque


840. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

arcae labes ipsam probatura esset seruantis fidem, cum is fatiscente quoque repositorio domini thesaurum dispergi dissiparique non permiserit. Haec parabola nos ad patientiam iniuriarum hortatur, quae nobis quandoque indigne irrogantur, si quicquam irrogari indigne peccatoribus potest. Igitur aequo animo tolleremus, siquis nos contumeliis carpat, rapinis exhauriat, maledictis lacessat, siquis nos caedat, uerberet, sauciet, mutilet et quoquo modo nos affligat. Tantum caueamus, ne forte irritemur ad uindictam et illis mala pro malis reddere nitamur, quos iubemur diligere et


841. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

Dominus uester uenturus est. Tunc uenit Dominus, cum morte sublatos suo nos tribunali sisti iubet. Si pietatis iustitiaeque armis instructos conspexerit, continuo beatitudinis praemiis donandos laetus excipiet. Sin autem animi bonis exutos uiderit, supplicio afficiendos iratus deputabit. Igitur, quoniam diem uitae nostrae ultimum nosse non possumus, hunc semper hodiernum esse existimemus. Talesque semper simus, quales in fine futuros esse cupimus. Quotidie quippe uigilandum nobis est, quibus praecipitur: Vigilate, quia nescitis diem neque


842. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

non persuadent. Cum enim ad capescendam uirtutem caeteros hortati fuerint, ludere putantur et quasi deridiculi causa plebi praecipere, quod ipsi non faciunt. Quoniam autem acerrime uitia reprehendunt, quae ipsi committere non uerentur, nonne semetipsos propria uoce damnant? Quid igitur obstat, ne a iusto Iudice damnentur, quando quidem suo se praeiudicio iam condemnarunt? Auditorum tamen saluti consulens Dominus: Omnia , inquit, quaecunque dixerint uobis, facite, secundum uero opera eorum nolite facere. Dicunt enim, et non faciunt .


843. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

regis est receptum et in deliciis aeque ac caetera habitum. Haec parabola liquido ostendit eos, qui caelestis mensae uasa effici cupiunt, oportere ut omni prorsus expurgentur peccatorum spurcicia utque nihil in animo residui sit, quod maiestatis diuinae conspectum offendat. Quicunque igitur ex hac uita non satis emaculatus emundatusque decesserit, ardentibus purgatorii carbonibus tradetur excoquendus, si tamen, priusquam decederet, dolendo supplicandoque impetrauit, ne poena aeterna dignus sit. Cum autem omni penitus animi labe ablata omni auro purior euaserit, ad


844. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

parabolae, semper minus aliquid habent quam res ipsa, quae per illas designatur, quicquid inferno diximus, parabola est. Eadem profecto ratione, quicquid nunc de paradiso, hoc est caelesti regno, dicturus sum, erit parabola. Quia nunquam tanta de illo dici queunt, ut multo maiora non supersint. Igitur, cum inferni loca et poenas lugubri quodam atramento descripserimus, econtrario paradisum, ubi perfecta felicitas est, candidiore omni cerusa colore Domino adiuuante depingemus. Paradisus igitur amplissima amoenissimaque planicies est, caelo sublimior, sole luculentior, astris nobilior,


845. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

dicturus sum, erit parabola. Quia nunquam tanta de illo dici queunt, ut multo maiora non supersint. Igitur, cum inferni loca et poenas lugubri quodam atramento descripserimus, econtrario paradisum, ubi perfecta felicitas est, candidiore omni cerusa colore Domino adiuuante depingemus. Paradisus igitur amplissima amoenissimaque planicies est, caelo sublimior, sole luculentior, astris nobilior, omnibus thesauris preciosior, omni decore ornatior, omni rerum miraculo mirabilior, omnium plena bonorum et nullius particeps mali. Hanc mente contemplatus Baruch propheta in illam prorupit uocem:


846. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

donec iudicis in se sententiam acciperent, seruarentur non ignari multa se commisisse, ob quae partim poenam, partim laudem mereri potuissent, suspensis inter spem metumque animis uehementer afflictabantur. Timebant enim, ne forte damnati amisso honore supplicium subire cogantur. Adueniente igitur iudicii die trepidi exanimatique coram sistuntur. Iudici uisum est alterum poena, alterum honore afficiendum esse. Itaque hic consolatus gaudere, ille flere et miserabiliter uociferari, donec caesus uitam cum lachrymis finiuit. Si parabola ista tantum trepidationis habet ob


847. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

non potest non contremiscere, nos aeternitatis examine in fine discutiendi non timebimus? Nemo Dei effugiet iudicium. Nemo crimen caelare poterit. Omnes ante eius tribunal stabimus, qui ait: Ego sum iudex et testis. Aut, quid ipsum latere potest, qui est renum scrutator et cordis? Hic igitur ne minimas quidem cogitationes nostras relinquet inexaminatas indiscussasque. Quicquid autem ipse decreuerit, ratum aeternumque erit. Neque praemium neque poena arbitrii eius ullo unquam fine concludetur. Et nos interim nullus concutit metus, nulla distrahit futurorum sollicitudo, quasi


848. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

Neque praemium neque poena arbitrii eius ullo unquam fine concludetur. Et nos interim nullus concutit metus, nulla distrahit futurorum sollicitudo, quasi certos de promissa bonis beatitudine, cum nihil tanta mercede dignum fecerimus et non pauca, ob quae perplecti meremur, perpetrauerimus. Vnde igitur tantus mentis stupor, tanta animi stulticia? Friuolis nihilque ad nos pertinentibus periculis terremur, et futurae aeternitatis iudicium non reformidamus! In meditullio infiniti boni et infiniti mali fluctuat nostra mortalitas, et magis cure nobis est cauere,


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1510], Quinquaginta parabolae, versio electronica (), Verborum 13330, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - parabola] [word count] [marulmarquinqu].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.