Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: igitur

Your search found 4316 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 849-858:


849. Marulić, Marko. Regum Delmatiae atque Croatiae... [Paragraph | Section]

Brissus inter liberos eius natu maior successit in regno. Reliqui duo, Totila et Stroilus, et ipsi dominandi cupidi ad alias prouincias sibi subiugandas animum intendunt. Erat Gothorum Gothi gens inquieta, uaga, absque legibus, aspera et bellicosa. Igitur Totila et Stroilus, cum a fratre Brisso subsidia impetrassent, ingentes equitum peditumque copias secum trahentes Occidentis regna inuasere. Et primo quidem infestis armis Pannoniam aggressi commisso cum Pannonibus proelio superant, regem eorum interimunt, regnum uictoria


850. Marulić, Marko. Regum Delmatiae atque Croatiae... [Paragraph | Section]

sunt. Huiusce rei rumor Delmatię regem Salonis tunc residentem timore perculit. Ac repente legatos ad regem Istrię mittendos curat, petit uti coniunctis uiribus a communi periculo sese tueantur maturentque obuiam ire hosti ne ille imparatos repenti irruptione opprimat. Igitur subitario milite comparato ambo pari animi audacia procedentes castra non procul ab hostium castris posuerunt. Per dies octo leuibus inter se procursationibus decertarunt, postremo exercitibus utrinque in aciem eductis diu dubio Marte pugnatum est. Denique magnis utrinque


851. Marulić, Marko. Regum Delmatiae atque Croatiae... [Paragraph | Section]

comperisset, ibidem patris loco regnare Primus rex coepit natusque est ei filius cui Silimiro nomen fuit. Ipse autem Seuioladus Bosnę, Valachię usque ad Polonię fines, et Delmatię Croatięque imperauit, Christiano nomini infensissimus. Eos igitur qui maritima Delmatię oppida incolunt frequentibus afficiebat iniuriis. Anno imperii sui XII uita decedens, filio Silimiro regnum reliquit. Hic patri natura ac moribus longe dissimilis erat. Rex 2 Nam licet et ipse esset gentilis,


852. Marulić, Marko. Regum Delmatiae atque Croatiae... [Paragraph | Section]

est susceptus ibique regni sedem posuit, fidelis inter fideles quos iam Constantius conuersos baptizauerat. Erat tunc summus ecclesię Romanę pontifex Stephanus, qui cum mirifica Constantii opera audisset, uidere illum cupiens, ut ad se ueniret, per litteras petiit. Vir igitur sanctissimus Constantius, cum interim ex pontificis autoritate presbyteros ordinasset, Vetus Nouumque instrumentum ex Gręco in linguam Slauam transtulisset et eiusdem linguę missam composuisset credentesque in fide confirmasset, Romam profectus est iussis apostolicis id


853. Marulić, Marko. Regum Delmatiae atque Croatiae... [Paragraph | Section]

plene perfecteque fuere constituta. Aduenientes autem in campo qui Cliuna appellatur regi occurrerunt. Ibi enim rex cum magno procerum suorum comitatu expectatos honorifice excepit; omnes quippe regni pręfectos ibidem iusserat congregari ut omnibus nota essent quę agebantur. Igitur per dies octo apostolici uiri nihil aliud egerunt nisi ut omnibus persuasum esset in Christum credere, fidem religionemque propagare, communi omnium saluti consulere et, quicquid deinde pontificali autoritate deffinitum fuisset, ratum habere; deinde cunctis audientibus


854. Marulić, Marko. Regum Delmatiae atque Croatiae... [Paragraph | Section]

alter ex nepotibus eius natu maior nomine Sebeslauus regnare coepit. Cumque Scodram, regni sui oppidum, Gothi obsedissent, ille coacta suorum non parua manu audacter impigreque castra eorum Scodra inuasit ita ut primo impetu eos opprimeret. Hostium igitur, qui regnum suum bello lacessere non dubitauerant, statim pars alia cęsa, alia capta, alia in fugam conuersa uictoriam illi reliquit. Neque enim semper prospere pugnare possunt qui plus audacię quam uirium


855. Marulić, Marko. Regum Delmatiae atque Croatiae... [Paragraph | Section]

in omnibus gessit; prolem tamen sibi suisque longe degenerem sortitus est. Filium enim habuit in tantum uitiis corruptum ut Apostatam} cognomento appellarent; Seislauo autem nomen fuit. Ecclesię non obediuit, uiuente patre regnum affectauit, in omnes fere iniurius fuit. Bannus igitur Bilicus proteruitate eius offensus cum iis quibus pręerat a rege defecit. Rex autem Radoslauus desertores suos persecutus facile in potestatem redegit ultro se dedentes, ne regi quoque aduersari uiderentur dum filium eius detestantur. Bannus ipse fuga elapsus est, eis qui


856. Marulić, Marko. Regum Delmatiae atque Croatiae... [Paragraph | Section]

abigendi animo accidissetque ut ipsa in quadam minus firma uerticis parte percussa statim expiraret, domini iram ueritus effugit; illam enim prę cęteris omnibus uenaticis canibus domino gratam esse nouerat quoniam et narium sagacitate et corporis decore cęteris pręstabat. Hac igitur de causa Tecomilus fugiens transtulit se ad Seislauum regem ab eoque est gratanter susceptus et inter familiares habitus. Post hęc Vdislauus princeps cum Bosnam irrumpens uicos oppidaque popularetur agrosque uastaret, Seislauus rex cum suis aduersum profectus ad flumen


857. Marulić, Marko. Regum Delmatiae atque Croatiae... [Paragraph | Section]

denique in fugam conuersis ipsum insecutus principem inflicto uulnere ex equo in terram deturbat ruentique imminens caput abscindit, abscissum regi iam uictori offert; ea tamen pugna eis quoque qui uicere cruenta fuit, cum de ipsis etiam non pauci tunc desiderati sint. Seislauus igitur uictoria potitus cum suis lętus ac triumphans rediit, sed non ita tunc feliciter dimicauit ut paulo post infeliciter corruit, ne quis diuturnam impunitatem sceleri suo speret. Mox enim Vdislaui uxor, ingentis animi mulier, audita mariti cęde Pannonię regem adiit auxilium


858. Marulić, Marko. Regum Delmatiae atque Croatiae... [Paragraph | Section]

his de rebus quas nos Deo bene iuuante aggredi meditamur pro amore Christi ecclesięque sanctę utilitate; tum demum, quicquid communi omnium consilio decretum fuerit, ut nobis nihil moratus rescribas efficiasque certiores. Vale. Zuonimerus igitur nauiter, sicut rogabatur, accersitis omnibus regni sui pręfectis decurionibusque ciuitatum conuentuque habito ad Quinque ecclesias in campo qui Cossouus nuncupatur litteras aperiri fecit et cunctis cum silentio audientibus publice recitari; quę in hęc fere uerba scriptę


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1510], Regum Delmatiae atque Croatiae gesta, versio electronica (), Verborum 4606, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio – historia] [word count] [marulmarrdcg].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.