Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: tuta

Your search found 241 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 50-56:


50. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 18 | Paragraph | SubSect | Section]

nulla ferme res eius uotum morari potuisset, nondum ullo pręsertim publico praesidio optimatibus munitis. Nam apud Hungaros, gentem armis deditam, potentiamque ac diuitias solum admirantem, nulla est tanta dignitas, modo sit inermis, quae suae tantum maiestatis reuerentia contra uim satis sit tuta. Secundum Boëmos Alemani auditi sunt, quorum oratio, quum nullo praesenti decore innixa esset, Hungaros minime mouit, tametsi Romani imperii dignitas antiquusque familiae splendor commemoratus sit, et ille senatus Hungarici conuentus, Ladislauo Posthumo Praghae


51. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 28 | Paragraph | SubSect | Section]

ad fortitudinem etiam clementia, quamuis fuerit alioquin natura non admodum mitis. Dum hoc modo Coruini hostium impetum sustinent, regulus cum Laurentio Huuilaceno, Quinqueecclesiarum episcopus, et multi alii huius factionis uiri e manibus uictorum euadunt, atque in loca satis tuta se recipiunt. Varanensis uero prior (caeteris partim in fugam compulsis, partim interfectis, quibusdam etiam captis grauiterque uulneratis) maiori animo quam uiribus pugnans multis uulneribus acceptis equo deicitur, ac prope exanimatus capitur, una cum Michaele Canasio, uiro senatorio,


52. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 31 | Paragraph | SubSect | Section]

sane per planum adiri potest, fossa tantum satis lata iustaeque altitudinis interiecta. Qua orientem solem atque meridiem spectat, decliuitate montis, in quo urbs posita est, oppugnatu difficilis est, qua in septentrionem uergit, quod praeterfluenti Danubio imminet, prorsus ab oppugnatione tuta est. Igitur ubi aliquoties optimatibus renuntiatum est Andream Damphnium, arcis praefectum, neque praemio allici posse, neque minis deterreri, quominus fidem regulo praestet, statuunt, quae ad oppugnationem pertinebant, parare. Itaque demolitis quarundam priuatarum aedium tectis, quae e


53. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 147 | Paragraph | SubSect | Section]

uestigans uada, quo latius Venetum uastaret agrum. Quem ubi uado transire nequit, quicquid erat Carnici agri Venetae ditionis, inter Tergeste et Liquentiam late populatus est. Caeterum quoniam pro uicorum cultorumque frequentia haud quaquam occurebat praeda, regionum incolis in loca tuta dilapsis ― neque enim eo Turcae improuise accesserant ― in pagos ac uillas saeuitum est, nullo Christianorum prohibente, tametsi Veneti his in locis, ut paulo ante dictum est, exercitum tunc haberent numero Turcis praedonibus longe superiorem. Sed quum et copiae his non ex ueterano ac


54. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 183 | Paragraph | SubSect | Section]

Gonzaga, marchio Mantuanus, iussu Galli regis ad exercitum uenit. Quem quum inuenisset soluto imperio inertem, imbecillem, commeatus ac omnium rerum necessariarum inopia laborantem, licentia ac lasciuia corruptum, ad haec graui ualetudine tentatum, eo quod castra sicut nulla munitione tuta erant, ita nec in loco salubri inscitia ac negligentia ducum posita, conuocatis principibus acerba eos oratione increpuit. Galli praeterquam quod externi hominis imperium insita genti superbia aspernabantur, saeua etiam concione exacerbati nihil quod aut ipsis salutare esset,


55. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 260 | Paragraph | SubSect | Section]

ipsius ac uerecundia (ferunt enim illum longa cognatione stirpi Machomethis, Turcaicae sectae auctoris annexum) molli oratione hortati sunt, ut Thomam sibi, magnam apud Selynem eo officio initurus gratiam, traderet. Mox ut uiderunt illum a proditione abhorrentem, iniecto belli metu coëgerunt tuta potius quam honesta sequi. Itaque hospitali fide ac religione uiolata, nullaque suae dignitatis habita ratione, Thomam uinctum hostibus Abdias, summus Machomethanorum sacerdos, tradidit, imitatus Alexandrum Sextum, pontificem Romanum, qui ingenti ui nummum aureorum a Bazethe,


56. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 281 | Paragraph | SubSect | Section]

scismaticos uocant, ad eum accessere, docueruntque nequicquam tempus urbe oppugnanda teri, nisi moenia Sauo apposita deiecta fuerint. Quae quidem ubi primum tormentis percuti coeperint, confestim collapsura affirmarunt, quandoquidem ea muri structura, utpote amne tuta, nihil firmitudinis haberet. Verbis transfugarum fides habita, nec uana afferre uisi. Itaque extemplo tormenta ad insulam, quae Sauo in Danubium elabenti obiecta est, transuecta, atque ad eam partem urbis, quam transfugae concutiendam indicarant, conuersa. Igitur murus crebris ictibus


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
1 2 3

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.