Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: spem

Your search found 516 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 126-149:


126. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Gręcum prouerbium | repetita crambe. Eo quoque magis a me Tibi satisfactum iri confido, quod illud etiam quo Te fraudatum quereris, tandem aliquando sis habiturus, nisi aliquid pręter spem euenerit. Interim hoc ipsum Euangelistarium meum Tibi commendo | et si sua dignum inscriptione iudicaueris, ut quam primum imprimendum cures oro; hac etiam de causa, quod magis e re librariorum Tuorum erit, si prius ista in lucem uenerint | quam illa alia,


127. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

acceptum homo misit in hortum suum, et creuit | et factum est in arborem magnam. In omnem enim terram sparsit se ueri Dei sonus, qui prius Judeę tantum finibus arctabatur. Et uolucres cęli inquit, requieuerunt in ramis eius. Illis quippe in Euangelio iocunda quies est, qui spem suam de terra tollentes in cęlo collocant. neque quicquam de promissionibus Christi dubitantes aiunt: Io. 17 Sermo tuus ueritas est. Luc. 13 Cauent itaque a fermento


128. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

quasi diceret: Sicut ego propria uirtute calcaui mundi huius erumnas , ita et uobis uincendi facultatem conferam, ut per me mala omnia magno animo perferendo | illis omnibus fortiores potentiores-que sitis; tantum non in uobis sed in me spem fiduciam-que habeatis. Hunc pręterea fortis animi uirum | Christi-que Domini sectatorem, quemadmodum aduersa non deiiciunt, ita nec secunda arroganter erigunt . Frustra enim in aduersis uinceret, si in


129. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

spes, et spe oritur desyderium. Alioquin quid stultius esse potest | quam cupere aliquid, quod te assecuturum non speras? Sed cupis diu uiuere simul et speras, veruntamen times, ne te spes ista fallat, atque ita inter spem metum-que dubius fluctuas. Et cum ita sit, quęro abs te, cum uoti compos fueris, cum ad decrepitam usque ętatem perueneris, quam diu uixisti? annos centum aut plures fortasse | si toto hoc tempore Deo uixisti, pręclare quidem tecum agitur. mox enim in ęternum


130. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Peccaui inquit tradens sanguinem iustum. restituit-que argenteos, quos inique acceperat. Sed nec poenitentia illi profuit | nec satisfactio, quia dolore superatus ad laqueum confugit, non ad Dei misericordiam. Dolere quidem debuit de peccato, sed non ita ut spem, quę in Deo est, de manibus dimitteret. Nos igitur, qui Deum in multis offendimus, et dolendo de culpa ueniam speremus | et sperando ueniam de culpa doleamus.


131. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Nonne ille quoque qui dicebat: Iniquitates meę supergressę sunt caput meum, et sicut onus graue grauatę sunt super me, precatus est dicens: Domine ne in furore tuo arguas me | neque in ira tua corripias me. haud ita orasset | nisi spem haberet impetrandi quod orabat. sperauit et orauit et uoti compos factus est. Nonne etiam Hierosolymę urbi grauissimum idolatrię crimen exprobrans Deus dixerat:


132. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

in figura, cumulatius impleatur in ueritate? Tu ille es qui solo tactu leprosum mundasti, mulierem sanguine fluentem curasti, puellam mortuam ad uitam reuocasti. ut ostenderes in te esse uirtutem peccata pręterita delendi, futura cauendi | et qui in peccatis mortui iacent, ad spem uitę ęternę errigendi. Tua pręterea in Ecclesiastico uox est: Qui edunt me adhuc esurient, et qui bibunt me adhuc sitient. Esuries ista et sitis desyderium tui est. quo desyderio qui affecti fuerint, beati erunt quia saturabuntur.


133. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

quid bibemus, aut quo operiemur, sed quęrite inquit primum regnum Dei et iustitiam eius, et hęc omnia apponentur uobis. Ne quem ergo ad Dei seruitia iterum retardet inopię metus, his Domini uerbis confirmatus in illo spem collocet. non tamen ocio et ignauię sese dedat: laborantes ille adiuuat, non desides neque somniculosos. et quoties hominis industria quantum necessitati satis est nequit parare, ipse suppeditat. Agar cum filio per desertum errans cum uehementer


134. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

| quia si in uobis permanserit, quod audistis ab initio, et uos in Filio et Patre permanebitis. Dominus etiam in Apocalypsi: Esto fidelis inquit usque ad mortem, et dabo tibi coronam uitę. Deinde in spe quoque perseuerandum est, ut sicut per fidem ita et per spem habitet in nobis Christus. Habemus enim Apostoli testimonium affirmantis nos esse domum Christi, si fiduciam et gloriam spei usque ad finem firmam retineamus. Postremo in charitate etiam assidue est uersandum,


135. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Caput XXVII Perniciosa quidem res est | de proposito uitę honestioris decidere | et ad uoluptariam rursum conuerti, de bono malum fieri, de iusto iniustum, de innocente peccatorem | et felicitatis futurę spem in metum commutare poenarum. Ad eum igitur qui talis est nunc nostra conuertatur oratio. Diabolo et pompis eius renunciaueras, ad Ecclesiam confugeras, castitatem,


136. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | Section]

ęterna. Simplicitatis etiam partes ages, si paruo modico-que contentus uiues | et quę ultra necessitatem sunt, ea paruipendes neque concupisces unquam. et tibi satis felix uideberis, cum sustentamenta uitę tantum suppeditabuntur. Spem enim omnem in Deo pones atque firmabis, qui suscitat a terra inopem | et de stercore erigit pauperem, ut collocet eum cum principibus, non cum quibuscunque sed cum principibus


137. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

mortalium tantę uirtutis est | tantę-que constantię, qui eorum uiribus ualeret resistere, nisi ut ualeamus Deus pręstaret, coercens illorum robur | et nostram simul adiuuans imbecillitatem. Stultus est igitur, qui non totam resistendi spem atque uincendi in Deo posuerit. Sit ille licet Abraham uel Moyses uel Dauid uel Ioannes Baptista uel aliquis apostolorum, si propria uirtute | et non ope diuina niteretur, statim succumberet. in Deo autem sperans uictoria potiretur.


138. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

esse uoluerit, haud multum timendus est mortis machinator diabolus. quia semper uincemus, si semper angeli de cęlo nobis missi monitis inspirationibus-que parebimus | et a Domini nostri mandatis nunquam discedemus. Omnem igitur uincendi spem in Deo collocemus. et quoties uincimus, ei soli uictorię gloriam dedicemus, ei gratias agamus | dicamus-que cum psalmista: ps. 88 Tu humiliasti sicut uulneratum superbum, in brachio uirtutis tuę dispersisti inimicos tuos.


139. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

pręferendum est cuiusque hominis animę perenne bonum caduco et transitorio uitę nostrę bono. exempli gratia: sęuiente in christianos persecutione aliquis tormentorum necis-que metu uidetur Christum negaturus; tunc tu debes animum eius in spem uitę melioris errigere | nec pati, ut te tacente et mortis uitante periculum ille separetur a Christo | iungatur-que diabolo | et in ęternum pereat. Mori tibi multo magis expedit, ne frater tuus in Tartarum corruat | quam uiuere | et ei in tanto animę


140. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

in charitate. Sume scutum fidei, in quo possis omnia tela nequissimi ignea extinguere. Sine fide placere Deo impossibile est. Fides autem sine operibus mortua est. Vtrunque seruemus, ut uitę ęternę spem habere possimus. Quoniam ut Ioannes ait: prima 3 Si cor nostrum non reprehenderit nos, fiduciam habemus ad Deum. Vt autem cuncta pie recte-que facta atque cogitata


141. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Adulteri Lex quoque adulterii conuictos lapidibus obrui iubebat. Io. 8 Et licet postea clementissimus Dominus Legis rigorem Euangelii gratia temperarit, indemnatam dimittendo adulteram, ne poenitentibus adimere spem uideretur salutis, uade tamen inquit et noli amplius peccare, nequid grauius tibi contingat. Grauius est enim in abyssum inferni detrudi | quam lapidum ictibus interimi, et animę quam corporis pati mortem.


142. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

et contradictionem in ciuitate die ac nocte | et non defecit de plateis eius usura et dolus. Pręcipitari eos in infernum petit, non uoto odii, sed pręscientia futuri. Tunc enim et linguę eorum in diuersum diuidentur, cum pręter spem opes illas, in quibus confidebant, repente derelinquere cogentur. Iidem glorię auidi sardonychatas manus et sericas uestes uulgo ostentant, ut honorentur. quibus illa Magonis Vergiliani uerba conueniunt: Est domus ampla,


143. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ad gratitudinem pertinere. Gratus itaque erga Dominum ac Redemptorem suum erit, qui non pecuniam ipso, sed ipsum pecunia chariorem habuerit, nihil cum ipso simulauerit, nihil in ipsum impie neque cogitauerit | neque fecerit | et nunquam de clementia Dei diffisus omnem salutis suę spem in ipso sitam fixam-que semper esse curauerit | et tandem mori potius quam Deo peccare optauerit. Atque hęc hactenus. nunc autem ad reliquas charitatis partes descendere statuens, arbitror non minimam, sed pręcipuam potius esse:


144. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

dirigitis. demonia expellitis, cum eos qui per peccatum diaboli domicilium erant, ad poenitentiam uestris exhortationibus conuersos Christo restituitis. mortuos ad uitam reuocatis, cum de scelerum sepulchro iam foetentes, diuinę misericordię magnitudinem proponendo ad uenię spem errigitis | et ut in Deo uiuere incipiant autores estis. At uero illi scientię gentilis professores, quomodo infirmos curarent, cum ipsi infirmi essent | diuersa inter se sentientes? quomodo demones eiicerent, ipsi demonum cultores, quos pro diis habuerunt?


145. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Luc. 12 Nolite soliciti esse animę uestrę quid manducetis, neque corpori uestro quid induamini, solicitudinem metuendi ne uitę necessaria desint tollit, non laborem adimit, ut simul quod in te est facias | et omnem in Deo spem habeas firmam atque stabilem. Ociosi autem uana est spes. Terra ipsa non reddet fruges, nisi araueris sementem-que feceris.


146. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

4 Ecce dies ueniet succensa quasi caminus; et erunt omnes superbi et omnes facientes impietatem stipula; et inflammabit eos dies ueniens dicit Dominus exercituum, quę non relinquet eis radicem et germen id est ullam conuersationis pristinę spem. dicetur enim eis: Ite maledicti in ignem ęternum, qui paratus est diabolo et angelis eius . Vt uidelicet superbi homines cum ipsis superbię spiritibus crucientur simul, omni prorsus quiescendi expectatione sublata. Plurimi


147. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

exultantes. Vas electionis Paulus non solum gaudet, sed etiam gloriatur: ad Ro. 5 Gloriamur inquit in tribulationibus, scientes quod tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem, probatio uero spem | spes autem non confunditur . quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis. et iterum ait: ad Cor. 2 ca. 12 Libenter gloriabor


148. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

persecutionibus in angustiis pro Christo. Gaudent ergo atque etiam gloriantur in pressuris huius mundi omnes sancti, et nos dolebimus? Doleat qui diffidit, gaudeat autem et glorietur, qui spem suam in Deo collocauit. De exhortationibus ad patientiam martyrii. Caput XX Quod si milites suos rex ipse cęlestis non in delicias et uoluptates huius seculi, sed in


149. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

retinueritis. Huc igitur uota, huc studia uestra conferantur, ut si minus liceat eruditionem simul et uirtutem possidere, magis optetis probitatem sine doctrina quam sine probitate doctrinam. Quod si fidem, spem | atque charitatem sancte colueritis, beatitudinis pręmia Deo largiente capietis. Ipsis autem qui ad illa perueniunt, impartitur et scientia plenior | et eloquendi ratio pręstantior | et uirtus omni ex parte perfectior, quam ullus


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.