Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: spem

Your search found 516 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 483-491:


483. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

Portugallia. 7 Rex tamen Arragoniae cum suo filio idem consilium favit, ut nempe regnum Castiliae conjungat per matrimonium suo cum regno; hinc evertere ut possint projectum Portugallorum, in eo adlaborarunt ut eam foeminam in matrimonium accipiant, quae maximam spem successoribus habet, nempe Isabellam; Castiliani interim excitati per Aragones et fratrem Alphonsum Henrici 4‑ti coegerunt Henricum renunciare regno suo, post mortem tamen fratris iterum substitutus est; Ioannes vero 2‑us cum filio suo omnem lapidem movit ut Isabella


484. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

consentiret in sponsalia cum Ferdinando filio Ioannis; hoc cum multi ex statibus devicti jam urgerent, in effectum deductum est. 8 Alfonsus ergo 5‑us delusus sic petiit sibi Iohannam Bertrandillam dari in matrimonium, ut spem tamen haberet ad regnum mortuo semel Henrico 4‑o; Isabella non obstantibus Portugallis 1469 abducta est per Ferdinandum 24. octob. 9 Ioannes Secundus ergo cessit Ferdinando Siciliam et eum corregentem Arragoniae fecit; hic fuit status usque 1474, nempe


485. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

et ad obsequium reducti, praestantia et fortitudine Iohannis Austriaci junioris, qui erat filius naturalis Phylippi 4‑i. 3 Videns se ita curis et molestiis distrahi valedixit bello Belgico ut totas vires contra Portugallos vertere possit, quos damnandi maximam spem habuit; Belgas vero nimis a se remotos et potentes jam vix ac ne vix quidem subjungere se posse videret; sub idem tempus pax Vestphalica coaluit in Germania, et eodem negotio ergo in Vestphallia Phylippus renunciavit juri suo in 7 provincias foederatas eosque pro hominibus


486. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

4‑i filia; reipsa etiam 3 annis post hanc pacem exstinctus est Carolus 2us nulla relicta sobole; extincta ergo est linea Austriaca Hispanica, proin jus devolvebatur ad aliam lineam, nempe Austriacam Viennensem Leopoldi. 3 Habebant tamen alii etiam principes spem Carolo succedendi, nempe alii, qui jure foemineo praetensiones formabant in Hispania; tales sunt 1‑o) Leopoldus 1. imperator, qui jure masculino, proin maximo jure petiit, nempe agnationis, cuius jus etiam pactum mutuae successionis inter has aulas roborabat.


487. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

titulo dotis pro uxore sua, Hispani ergo labefactati tot jam bellis ad servandum Belgium copias suas ex Portugalliae limitibus retraxerunt, Portugalli enim ceteroquin jam '660. ad Almaxial decretoriam victoriam retulerunt de Hispanis et etiam '65. ad Montes Claros, hinc exiguam spem habebant pro recuperatione Portugalliae; interim ne Ludovicus 14. valde potens evaderet, conspirarunt Sueci, Angli, Hollandi cum Hispanis et sic Acquisgrani pacem subscribere debuit Ludovicus 14, et tunc etiam hac pace Acquisgranensi res composita est etiam per Anglos inter


488. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

mediatorem, hortatus est regem Hispaniae et etiam status Belgii, ut condescendant ad pacem; misit ergo ad urbem Bredam legatos suos; non alienus erat Philippus, sed a suo proposito recedere nullo modo voluit, nullum ergo effectum habuit haec legatio; post hoc ergo, cum nullam spem in gratia Philippi viderent, Hollandia et Zeelandia, provinciae praecipuae Belgii, arctissimo vinculo se colligarunt, principem Aransionensem ducem belli sibi elegerunt illimitata cum potestate, gaudeatque omnibus juribus et praerogativis, quibus vicarii regis gaudebant; inter


489. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

patriae suae consumaverit, quod parens eius Vilhelmus 1-us incoavit; nam sequenti anno '48. desperans Philippus 4. Belgas numquam debellandi, eos liberos declaravit; adeo enim circa haec tempora fuit afflictus Philippus 4-tus tam domesticis, quam exteris turbis, ut nullam videret spem Belgas subjugandi, hinc terminato bello tricennali in Vestfallia etiam Belgae pro independenti populo declarati sunt. 14.1 Post Friderici mortem ei suffectus est Vilhelmus 2-us filius in omnibus dignitatibus, inter tamen hunc et status graves


490. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

et Gallis erant potentiae, quae evictionem promittebant; interim Belgae se extricarunt ex hac molestia cum sua utilitate, Carolus enim imperator Ostendae erexit societatem mercatoriam quae in magnum praejudicium Belgarum erat, praecipue mercatorum Amsterodamensium, habuerunt ergo spem quod si Carolum sibi obligaverint hac re, ille vicissim hanc societatem suam exstinguere velit, quod etiam tardius accidit; hinc se conjunxerunt cum hoc foedere quadruplici, et post aliquot annos, cum scilicet sanctionem suam pragmaticam urgeret Carolus, exstinxit societatem


491. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

7 parva regna enata sunt deinde in Britania, quorum gubernatio Heptarchia dicebatur; octavus erat status Valliae, non conjunctae cum Anglia. 2 Rex ultimus Brittarum, qui per Saxones profligatus est fuit Cadvalodarus, hic in Galliam se recepit cum suis, qui spem omnem deponere debuit recuperandi regni, cum plurimi ex suis peste attriti fuissent; hinc Romam se recepit et monachus factus est. 3 Saxones et Angli firmati in Brittannia nomen hocce aboleverunt, et regnum hoc primi Angliam dixerunt, in hac tamen Anglia 7


Bibliographia locorum inventorum

Barić, Adam Adalbert (1742-1813) [1792], Statistica Europae, versio electronica (), Verborum 91598, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [baricastat].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.