Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: oporteat

Your search found 181 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report

Occurrences 74-91:


74. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 764 | Paragraph | SubSect | Section]

fingunt, ut impossibile sit, verum ipsius sensum de omnibus necessariis dogmatibus percipere: ideoque omnes ad Pontifices, eorumque Concilia ac decreta, tanquam certissimos, errori non obnoxios, ac irrefragabiles interpretes, qui quasi praetoria quadam potestate eas interpretari possint, confugere oporteat: sed quod nostra culpa non ubique ita apertus nobis eius sermo ac sensus videtur, ut in multis aliis scriptoribus. Quae non eo a me dicuntur, ut vel impiis calumniandi Sacras literas occasio detur, vel quisquam ab earum studio absterreatur: sed contra, ut tanto magis diligentia lectorum


75. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 776 | Paragraph | SubSect | Section]

gravibus, cum primis autem Sacris, utilissimum est divinam opem implorare, ut is omnem nostrum conatum et praeveniat inspirando, et adiuvet prosequendo, et denique finiat benedicendo, aut felicem exitum incrementumque ac fructum labori nostro largiendo. 2 Cum autem ad omnes conatus oporteat afferre piam bonique propositi mentem: tum praesertim hic necessum est hoc unum cogitare ac in votis habere, ut cupias veram ac genuinam Sacrarum literarum sententiam assequi, qua velis ad gloriam Dei, et tuam aliorumque utilitatem, praesertim spiritualem ac eternam, optima fide uti: non


76. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 778 | Paragraph | SubSect | Section]

eius beneficiis, meritis, doctrina, aut corpore frui queant, sed ut redarguat eorum nativam incredulitatem, aut potius rebellionem ac hostilitatem, quam inde ex utero secum afferant, quaeque adeo sit pertinax ac praepotens, ut eos non duci, sed quasi violenter trahi divinitus, rapique ad se oporteat. Aliud est studio discendi quaerere ex eo quem pro veraci praeceptore agnoscis, et vicissim docere ac explicare aliquid docili discipulo: aliud, pertinacem adversarium arguere, vel redarguere. Sic in Sacra coena consideretur scopus, et erit sensus perspicuus. Non exponuntur ibi


77. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 783 | Paragraph | SubSect | Section]

functione tunc versatus est, in qua nihil prorsus humanae gratiae aut amicitiae dari conveniebat, sed eam exactissime ad praescriptum caelestis Patris administrare. Sic et alibi adhuc puer existens asperius respondet: Quid est quod quaesivistis me? an nescitis, quod in iis quae patris mei sunt, oporteat me esse? Sic, cum Matth. 12 et 23 vocat Iudaeos progeniem viperarum: et Ioan. 8, Filios diaboli: et Matth. 16. Petrum Sathanam: videtur modus aut forma sermonis nimium austerus. sed rei magnitudinem, zelum, et personae praestantiam decet illa severitas sermonis. Denique


78. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 910 | Paragraph | SubSect | Section]

porro parte, et reliquis indeclinabilibus, non ita multum habeo, quod in genere monere possim, quod quidem tum alienum sit a Latina ac Graeca lingua, tum etiam transeat in Hebraismos, acipsas versiones, aut etiam in novum Testamentum Graecum, ut de eo lectorem Hebraeae linguae non studiosum moneri oporteat. Quaedam tamen non contemnenda nunc statim sub uno Syncategorematum titulo adiiciam. Porro, quae de singulis aliquibus harum partium voculis utiliter moneri possent, ea supra in singularum vocum expositione prolixius exposita sunt. DE


79. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 921 | Paragraph | SubSect | Section]

futurum subito mutat in praesens. Sic Roman. 3, primum loquitur in praesenti, Colligimus fide iustificari hominem: mox in futuro, Deus iustificabit circumcisionem ex fide, et praeputium per fidem: tametsi hoc possis referre ad illum Hebraismum, quod futurum indicativo interdum exprimere oporteat per Soleo: et suum infinitivum: Iustificabit, id est, solet iustificare. 7 Modus quoque subito mutatur: ut 1 Corinth. 10, At non esse nos, etc. Neque estote idololatrae, neque scortemur, neque tentemus, neque murmurate. Ubi videmus primum esse infinitivum, postea


80. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 928 | Paragraph | SubSect | Section]

pro casu, genus pro genere, alia persona pro alia, tempus pro tempore, alius modus pro alio, numerus pro numero, relatio ac antecedens aliquod pro antecedente, signum pro signo, etc. Deinde in Scripturis contingit obscuritas amphibologiae, dum incertum et dubium est, quonam pacto oporteat orationem distinguere, hoc est, dividere dictiones et sententias. Tertio, distinctione certa intellecta, interdum etiam diversus pronunciandi modus facit errare Lectorem: veluti cum assertive pronunciatur, quod vel interrogando vel percunctando dictum intelligitur, aut simpliciter et nude


81. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 976 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

pro, certe non consistet regnum eius. Ibidem: Genimina viperarum, quomodo potestis bona loqui, cum mali sitis? pro, certe non potestis. Sic Matth. 23, Progenies viperarum, quomodo effugere possetis damnationem gehennae? pro certe non effugietis. Sic Ioan. 12 dicunt Iudaei: Nos audimus, quod oporteat Meschiam manere in aeternum. Quomodo tu dicis: Oportet filium hominis exaltari: id est, profecto parum congrua prophetiis dicis. Talia exempla sunt innumera in sacris Literis. Quin et in communi sermone reperiri queant. ut, si aliquis mendico grandia pollicenti dicat, Wie wilt


82. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1048 | Paragraph | SubSect | Section]

valde neruose et significanter proponitur. Deinde, quia apologia Apostolorum in unum per se notum ac illustre principium omnis practicae scientiae, morumque ac piae vitae confertur: quod nemo quantumvis aut imperitus aut sceleratus vel rudis barbarus vel Scytha ausit negare, quod videlicet oporteat obedire magis Deo quam hominibus. Hoc sane est res ignotiores et magis dubias per notissimas et certissimas exponere ac proponere. Tertio, valida oratio est, quia additur figura Communicatio: quia ipsismet pontificibus permittunt de ea sententia iudicium, ut sic ipsos in corde


83. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1077 | Paragraph | SubSect | Section]

Sic parabola Samaritani et viatoris saucii prima facie mera legis et operum concio esse videtur, cum sit revera Evangelica, ac a lege, bonis operibus, et sacrificiis peccatorum ad solum Christum deducat. Oritur enim ex quaestione de bonis operibus, et quis sit noster proximus, cui nos benefacere oporteat. Sed Christus mirabili artificio eo rem deducit, ut ostendat omnes homines horribiliter a latrone satana consauciatos ac spoliatos esse, nec vel a sacerdote, vel Levita eorumve legibus, sacrificiis, aut operibus salutem consequi posse, qui ad sua loca finesque transeant, peccatores in


84. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1081 | Paragraph | SubSect | Section]

quôd solus Christi sanguis nos mundet ab omnibus peccatis. Quid autem hoc aliud est, quam totum Christum cum sua passione sepelire. Ubi manebit doctrina de unico agno Dei, peccata mundi tollente? ubi de unico expiatorio sacrificio? ubi quod non sit aliud nomen sub caelo datum, per quod nos oporteat mundari et salvari? Et similia innumera dicta, quibus omnes Prophetae, patriarchae et Apostoli testimonium perhibent. Hic foedissimus et pestilentissimus error tantum ex inscitia sacri sermonis oritur. 35 Verum in multis Scripturae locis ideô tales res coniunguntur, quia


85. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1087 | Paragraph | SubSect | Section]

hîc duplex restrictio necessaria est: altera, quod solummodo ratione maledictionis ac benedictionis a lege simus liberati, ne ea nos vel damnet vel iustificet, vel ullo modo in iustificatione ac salute impedire queat: non quod ei non debeamus in posterum obedientiam, aut inde eam discere non oporteat. Secundo restringendum est ad ius ac promissionem, quod scilicet piis ac novo homini sit certa caelestis patris promissio, quod quoties pressi et accusati a lege (sicut illa indesinenter etiam sanctissimos urget exigendo perfectiss. obedientiam, et accusando, quod iam non praestent) per


86. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1090 | Paragraph | SubSect | Section]

meditatamque habeat, non sint vel verba vel lucidus ordo destituturus. Quare iubet non tantum ipsum caput aut genus principalis materiae cognovisse, sed et aliarum rerum ac personarum, quarum qualiscunque mentio forte fieri in scriptione potest, naturam ac proprietates: pro exemplo proponit, quod oporteat nosse aetatum et conditionum, aut graduum hominum mores: quandoquidem alia sint natura ac ingenium, sermones et actiones puerorum, alia iuvenum, alia virorum, alia denique senum, aut etiam prorsus decrepitorum alia item ditium, felicium, ac potentium, alia afflictorum, pauperum, et tenuis


87. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1104 | Paragraph | SubSect | Section]

ostendit, cum vocat Apostolos sal terrae: et addit, quod si sal evanuerit, in quo condietur? ostendens ratione condimenti et prohibitae putrefactionis, significari veros doctores. Sic et Paulus eandem proprietatem respicit Coloss. 4, Sermo vester sit cum gratia sale conditus, ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere. Locus Marci nono obscurus ac difficilis est: Omnis homo igne salietur, et omnis oblatio sale salietur. Convenientia quaedam est inter ignem et salem: quia utrunque in sacrificiis adhibebatur, et quia ignis in metallis excrementa separat, aut etiam


88. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1113 | Paragraph | SubSect | Section]

taceam, quod tali errore omnem harmoniam veteris ac novi Testamenti sustulerint. Prophetis quoque ingenti sudore constitit certamen cum sacerdotibus et reliqua multitudine, quod non per sacrificia, ceremonias, aut circumcisionem, vel opera aut merita legis, sed solum per Christum omnes oporteat salvari. Denique multi nunc quoque mirantur, quod non expressius in Pentateucho sit proposita vera salutis doctrina per Christum: contra autem sacrificiis et expiationibus Mosaicis plurimum ubique tribuatur. Ideo volumus quaedam testimonia aut indicia recensere, unde populus Israeliticus


89. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1137 | Paragraph | SubSect | Section]

sed recta ipsum cor pessimum aut rationalem partem hominis, quae est flos et caput hominis, impetit, impugnat, et perdit. De toto homine simpliciter dicit, quod sit ex patre diabolo, et quod tota haec natura sit perdita, non possit intrare in vitam: sed etiam aboleri, ac novam condi generarique oporteat. Ipsa igitur tota essentia aut substantia hominis carnalis aut animalis vel Adamici est illud originarium malum, seu peccatum quod tantopere Deus accusat ac detestatur: non aliud quiddam accidentarium, ac veluti quaedam mala scabies in homine haerens. Iniustus plane est Deus


90. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1147 | Paragraph | SubSect | Section]

ac perversum, esse lapideum et excidendum, ac contra novum divinitus creandum, et homini donandum. Ubi originalis sermonis vocabula accurate expensa, cum omnia sint substantialia, potenter adversarium refutant: ut propugnatorem veritatis, confutatoremque errorum hac lingua instructum esse omnino oporteat, nisi semiermis infeliciter cum hoste praeliari, et veritatem prodere meditetur. Tertio, laudatur illud poetae, quod dulcius esse ipso fonte bibantur aquae: sed sacra Theologia non solum maiori suavitate ex ipsis sacris Literis, idque suo nativo sermone loquentibus hauritur:


91. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1217 | Paragraph | Section]

etc. 278 11. Erat autem Maria quae unxit Dominum 229 12. Cum exaltatus fuero, omnia traham ad me 217 Ideo non potuerunt credere, etc. 208 Non crediderunt, ut impleretur sermo, etc. 214 Nos audivimus quod oporteat Meschiam manere in aeternum 213 Qui amat animam suam, perdet eam, etc. 186 14. Non relinquam vos orphanos 223 Qui diligit me, servat sermonem meum. Quic quid petieritis in nomine meo 218 Rogabo patrem, et alium consolatorem


Bibliographia locorum inventorum

Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].


More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.