Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: tandem

Your search found 2233 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 166-307:


166. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_281 | Paragraph | SubSect | Section]

mihi erit hęc, quę, a me conscripta sunt, tibi tuique simillimis non displicuisse. Interim Deum et Dominum nostrum Iesum Christum deprecabor, ut, sicut sanctis ad sequendum se opitulatus est, ita ad ipsos imitandos adsit nobis, quo tandem exantlatis uitę huius laboribus cum iisdem in illo ineffabili diuinitatis eius recepti sinu quietis ęternę fructum capiamus. Vale!


167. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_284 | Paragraph | Section]

Fili Dei, Deus Christe, mentem animumque eorum, qui hęc legent, tua gratia sic penitus confirmes, ut istos sectatores tuos emulari cupiant, pariter et possint, atque ad tui solius cultum inflammati iisdem tandem uestigiis ad te perueniant, quibus illi peruenere. Sed quoniam iis, qui te sequi uolunt, dimittenda esse primum omnia pręcepisti, ab illis potissimum, qui ingentioribus se abdicarunt bonis, dicendi initium capiamus, ut,


168. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_290 | Paragraph | Section]

stabiliorem amplioremque seruitii sui mercedem a cęlesti domino accepturus quam receperat a terreno. Non minus memoratu dignus Leonardoque aliquanto maior, siue fortuna spectetur siue genus, Lupus, Senonum tandem archiepiscopus, nunc occurrit, siquidem regia stirpe in Gallia ortus nobilitatem ęquauerat diuitiis. Sed dum indeficientem in cęlo thesaurum sibi comparat, eas pia in pauperes largitate libenter effudisse non tam


169. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_292 | Paragraph | Section]

peregre defuncto ab iis, qui eius tetrarchiam hęreditario acceperant, nequiter eiecta maleque habita, quasi rem uiri sui dissipasset, quoniam in dandis elemosinis minus parcam fuisse dolori erat auaris animis, cum uix tandem dotalia ab illis extorsisset bona (ea erant duo milia pondo argenti infecti, facti cęlatique), pauperum et peregrinorum satis amplum in Marpurg ** corr. ex Marupre construxit receptaculum ibique


170. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_299 | Paragraph | SubSect | Section]

patriarcha duplicatam pecuniam numerari pręcepisset, succlamare dispensator in maliciam hominis coepit. Conuersus uere loannes: Tace, inquit, fili! Nam fortasse hic Dominus noster Iesus Christus periculum nostri faciens, an tandem offensi crebris repetitionibus cessabimus misereri. Hic, quia maxime in dando propensi animi erat, cognomento Elemosinarius dictus fuit. Idem pauperes non aliter quam dominos suos appellare solitus dicitur. Et cum


171. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_302 | Paragraph | SubSect | Section]

coepisset, in iram concitauit, ita ut furore ardens repente arreptum panem (panes autem casu ancilla e fornace domum coctos referebat) in faciem precantis intorqueret. Qui cum declinasset ictum, sublato pane discedens, se tandem uoti sui compotem factum sociis nunciauit. Petrus uero postea aduersa ualitudine agitatus, cum postremo horis aliquot exanimus iacuisset et reuixisset, narrauit sibi interim uisum fuisse se ante tribunal Dei in cęlo


172. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_305 | Paragraph | SubSect | Section]

forsan abundat concupiscentiis. Tunc Franciscus, fraterni erroris non dissimulator, sed corrector iussit protinus, ut ille sua se tunica exuens pauperem tegat, et quod de ipso perperam opinatus fuerat, ab eodem ueniam roget ac tandem discat nefas esse miserorum mores sugillare, indigentiam negligere. Vtinam talem subire cogantur mulctam, ne poenis grauioribus obnoxii sint, qui mendicos ob hoc solum interdum improbitatis arguunt et increpationibus


173. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_306 | Paragraph | SubSect | Section]

infundens oleum, id est, uirginitatis decus misericordię operibus exornans admissa est ad Sponsi nuptias cęlestis celebritatis, ineffabili gaudio semper fruitura. Paulam in largiendo sic profusam fuisse ferunt, ut sibi tandem necesse fuerit, ne rogantibus repulsam daret, pecuniam mutuo accipere, usuris sese obligare, uersuras facere. Prodigalitatis accusata Deum testabatur se pro illius nomine cuncta agere et hoc habere uoti, ut mendicans


174. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_316 | Paragraph | SubSect | Section]

Siquis enim uisendi eius studio aduenisset, raro aditus copiam faciebat, tanti se habere molestissime ferens. Quamobrem pręsidi quoque prouincię spe conueniendi primum quidem decepto, deinde iterum aduentanti obuiam tandem profectus, cum interrogaretur, ubinam esset Moyses abbas (nam fama tantum ipsi notus erat): Quid tibi, respondit, cum stulto illo ac deliro sene? Denique de semet quasi de alio licentius obloquendo discedere hominem


175. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_316 | Paragraph | SubSect | Section]

quidam, ut ipsum uideret, aduenisset ostensumque despexisset, eo quod statura admodum breui esset, quasi corporis uitium animi uirtuti officere possit,- irrisorem suum osculo excepisse dicitur, lętari se affirmans, quod tandem nactus esset hominem, a quo iure paruipendendus existimaretur; seruum enim se esse ut habitu pusillum, ita ad ea, quę facto opus erant, ignauum inertemque ac prorsus inutilem. Nonne satis declarauit, quantum ab


176. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_317 | Paragraph | SubSect | Section]

non discessit. Quam autem arduum et difficile sit non illici quandoque humanę laudis affectatione, testis est Apollonius abbas. Qui cum annos quadraginta in deserto solitarius uixisset, iussus uoce sibi e cęlo delata iam tandem ad frequentem locum pergere, coenobium construere, discipulos comparare tam constanter Dominum rogasse dicitur, nequa se deinde inter homines uersantem iactantię aura perstringi sineret, ut non


177. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_323 | Paragraph | SubSect | Section]

notus maneret. Ab Aegypto transmigrauit in Thebaidem et inde ad Palestinam, semper inter alienos serui fungens officio, donec agnitus cogebatur simul relinquere et locum. Postquam nullibi se diu ignotum futurum uidit, ad suos tandem monachos reuersus aliam conseruandę humiliationis rationem iniit, ut, quo plus honorabatur, eo magis corpus suum ieiuniis inediaque maceraret, malens fame affligi quam ambitione deliniri, et de cibis


178. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_326 | Paragraph | SubSect | Section]

Philippi, Alexandrię pręsidis, filia, quoniam parentibus idolorum culturę deditis Christo seruire non poterat, eos reliquit et sexu cęlato, uirorum monasterium ingressa, monachi habitum induit et se Eugenium uocari fecit. Tandem ob animi sapientiam morumque integritatem in abbatem electa hoc primum a fratribus exegit, ut, quanuis dignitate pręstaret, permitterent tamen se interdum officia obire infimorum, ne per ocium insolesceret, pręsertim


179. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_327 | Paragraph | SubSect | Section]

uenia aquam portauit, ligna concidit, pauimenta euerrit, cęllulam sibi omnium despectissimam elegit. Denique, quo feruore concita parentes fugerat, eodem primatum inter monachos tenens humilitatem coluit et tandem martyrii palmam meruit obtinere, ut, quę mundi pompam calcauerat, tyrannorum quoque tormenta superaret et in cęlesti gloria humilitatis pręmium perfectę patientię merces augeret.


180. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_329 | Paragraph | SubSect | Section]

suum succedere iussus et fratrum curam habere, diu renuit atque recusauit, obnixe affirmans se abbatis honore indignum, officii ignarum, solicitationum labori imparem. Verum obedientię pressus iugo, flens tandem regendi monasterii munus suscepit. Et quia ex humilitate sibi prorsus diffidebat, a Domino meruit adiuuari atque ita, ut ei per angelum suum pręcepta institutionesque dirigeret. Quibus ille fratres sibi commissos


181. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_329 | Paragraph | SubSect | Section]

Hoc ipsum petenti illi diuinitus indultum credi par est; uerenti utique, si episcopum gereret, quę episcopi sunt, pręstare non posset, aut si pręstitisset, ne uel ex hoc in elationem aliquam mentis incidens illis iam tandem comparandus euaderet, quibus dicitur: Vę uobis, qui diligitis primas cathedras in synagogis et salutationes in foro. Par animi humilitas uel idem periculi


182. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_330 | Paragraph | SubSect | Section]

aceruum ascendere nec de honoris pompa sibi blandiri, sed de tentationum ingruentium pugna iam anxium ęstuare. Hinc quidem beatus Leonardus inter aulicos regis Galliarum aliquando primo loco habitus, cum tandem contempta mundanę ambitionis luxuria ad religionem conuersus Dei seruitio sese addixisset nec adhuc tamen minoris ęstimationis apud regem esset, episcopatum ab eodem sibi oblatum recusauit. Ac ne deinceps huiusce rei


183. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_332 | Paragraph | SubSect | Section]

iam dissuasionibus a proposito moueri potuisset, quoniam nec regis motus est. Id neque improuide neque inconsulte factum facile uel uno argumento probari potest, quod magis deinde miraculis claruit quam tunc pontificatu et tandem in numero sanctorum est habitus. Quis adeo mentis impos est, ut proposita sibi optione non mallet eius priuati habere conuersationem quam aliorum in dignitate constitutorum honorem, in cęllula latentis consolationem


184. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_349 | Paragraph | SubSect | Section]

potentię secularis uersaretur, paupertatem animo affectabat. Interdum domi sola cum ancillis manens uilissimum sumebat amictum totamque sese ad paupercularum morem componebat, dicens haud alio ornatus genere usuram, siquando tandem dignatus fuerit pius et misericors Dominus expeditius uiuendi copiam sibi concedere. Ad hęc; quoties ad ecclesiam audiendę euangelicę prędicationis gratia accedebat, non nisi inter infimas foeminarum sibi deligebat


185. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_354 | Paragraph | SubSect | Section]

ubi plus pudoris inest, arborum foliis uirgultisque contexerat. Annos triginta non alio pabulo usus est quam quod arbores herbęque syluestres dabant. Totidem pane se et aqua frigida sustentauit. Hunc tandem humaniorem uictum sibi ab angelo, a quo etiam eucharistiam Dominico quoque die accipere solitus erat, suppeditatum ferunt. Pafnutius abbas, qui uitam eius Gręco sermone scriptam edidit, dum desertum illud peragraret,


186. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_360 | Paragraph | SubSect | Section]

gloriam in solitudine meditando. Maria Aegyptiaca, cum corpus suum uulgaret, uiuens mortua erat. Sed qui uenit quęrere, quod perierat, et non iustos, sed peccatores uocare ad poenitentiam, ipse tandem cordis eius domum ingressus ait: Puella, tibi dico, surge! Et confestim surrexit, quę diu iacuerat in impudicicię coeno. Surrexit, ut Iesum, quem in deliciis amiserat, in amaritudine animę suę quęreret.


187. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_372 | Paragraph | Section]

Vt, cum ignouerimus in nos peccantibus, tu nobis ignoscas, quicquid peccauimus tibi. Et ne nos inducas in tentationem. Id est, ne patiaris nos tentari supra id, quod possumus. Sed libera nos a malo. Vt tandem sine timore de manu inimicorum nostrorum liberati seruiamus tibi in sanctitate et iustitia coram te omnibus diebus nostris. Amen. Veruntamen idem Saluator noster ac Dominus, sicuti nos orare docuit, ita


188. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_373 | Paragraph | Section]

illum de stratu suo surgere et panes, quos petierat, sibi mutuo dare. Parabolam etiam proponens iudicis Deum hominesque contemnentis, qui uiduę quotidie interpellantis uictus tędio eam ab aduersarii sui calumnia tandem decreuit uindicare: Audite, inquit, quid iudex iniquitati: dicit! Deus autem non faciet uindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte, et patientiam habebit in illis? Non


189. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_375 | Paragraph | Section]

communionem, quę illi simul et animę cibus et sustentamentum corporis erat. Par obsecrandi cura Sisinium, Elpidii abbatis discipulum, commendat. Qui cum annos septem sub illius institutionibus fuisset conuersatus, tandem discedens et in quodam satis grandi lapideo monumento se occludens, per triennium semper rectus orasse dicitur neque interim aut sedisse aut iacuisse aut inde pedem extulisse. Quid prius mirer, nescio, anguste


190. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_392 | Paragraph | SubSect | Section]

occupationibus impeditus offerre intermisisset, illa per noctem quiescenti appacens conquęsta est iam triginta dierum inediam se sustinere (tantum autem temporis ab oblatione missę cessatum erat) proinde petens, ut ipse tandem necessitati suę subueniret. Quo uisu ille admonitus easdem pro sorore supplicationes nullo non die celebrans iterum ipsam uidit, et primum quidem in limine ecclesię stare, deinde ecclesiam ingredi, postremo altari


191. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_393 | Paragraph | SubSect | Section]

et generis nobilitate et diuitiis polleret atque in cuiusdam uillici, serui sui, filiam oculos coniecisset, forma eius captus, an se i11i Venereo amore iungeret, deliberare secum coepit. Diu uoluptas cum honestate contendit et tandem uicit. Decreuit puellam domi suę conuenire, sed prius quam id fecisset, orauit. Vbi uero peracta oratione illam adiit, usque adeo sibi deformis apparuit, ut parentibus eius hanc ipsam esse, quam adamauerat, uix


192. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_400 | Paragraph | SubSect | Section]

esse, pro lucro habituros, si talem uirum uehere sibi contigisset. His inanis glorię officiis diaboli calliditas nitebatur subuertere hominis mentem, ut, qui in orando humilitatem imitabatur publicani pectus percutientis, iam tandem imitaretur iactantiam pharisei sese arroganter efferentis. Attamen Maximus antiqui hostis captiosas tendiculas circumspecto sagacique animo percipiens, positis in littore genibus, sicut proposuerat, orauit. Et statim


193. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_413 | Paragraph | SubSect | Section]

cum iuramento dimissum, ne unquam posthac alios pręterquam diuinos codices prę manibus haberet, tanto deinde studio legisse diuina, quanto ante mortalia non legerat. Itaque latentium sub uelamento mysteriorum dulcore iam tandem plenius hausto exclamauit dicens: Quę pars fideli cum infideli? Quę communicatio luci ad tenebras? Quis consensus Christo cum Belial? Quid facit cum psalterio Horatius, cum Euangeliis Maro, cum Apostolo Cicero? Demum


194. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_413 | Paragraph | SubSect | Section]

uibices in corpore apparerent et discedente somno dolor non discederet, intellexit non soporis fuisse, sed punitionis. Augustinus, dum inter dialecticorum sophismata Christum quęreret, heresi se implicaverat Manicheorum. Tandem Pauli apostoli epistolas euoluens reperit scriptum: Induimini Dominum Iesum Christum! Ac statim discussis erroris tenebris aspicere coepit lucem ueritatis consuluitque Ambrosium episcopum, quid primum de Scripturis


195. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_421 | Paragraph | SubSect | Section]

Ad hęc, fidei ueritatem sępissime apertissimeque ostendit errantium pertinax contentio. Moysi signa et miracula diuinitus operanti cum diu restitissent Pharaonis malefici incantatores, uicti tandem confitentur dicentes: Digitus Dei est hic. Pharao, qui credere noluit, periit. Fidelibus uero mare ipsum discussis aquis, ut illęsi euaderent, siccum prębuit iter fideique uirtutem etiam insensibilia


196. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_423 | Paragraph | SubSect | Section]

secum aduexit. Ex his duodecim pręstantissimos delegit uni Syluestro aduersaturos. Causę cognitio alienę sectę uiris defertur, ne iudicium suspectum foret, id est, gentilibus philosophis Cratoni Zenophiloque. Quibus tandem Syluestri rationes approbantibus uentum est ad experientiam miraculorum. Iudeus Zambri magicis incantationibus taurum ferocissimum repente corrui mortuum fecit, sed eundem Syluester Christum suum precatus,


197. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_424 | Paragraph | SubSect | Section]

Roma ipsa Ecclesię iugum suscepit, multo felicius iam Christo seruiens quam quondam orbi terrarum imperitans. Basilius Magnus eo quidem maior, quod iam desperatę pertinacię uirum euidentissimi tandem experimenti argumento ad credulitatem egit. Cum enim morbo grauiter affectum Ioseph, Iudeus medicus, adiens, deprehensis mortis signis, eum uesperi illius diei decessurum dixisset: Quid, inquit, si et alterum diem


198. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_424 | Paragraph | SubSect | Section]

exitus dilationem. Maneque hora tertia sanus de lectulo consurgens ad ecclesiam uenit ac Iudeum tanto miraculo stupentem baptizauit. Et quem sępe antehac testimoniis conuictum Scripturarum flectere nequiuerat, fidei tandem uirtute molliuit. Mox deinde ad stratum suum rediens extemplo expirauit, ita ut dubium non sit, quin hora illa, qua prędictum erat, fuerit moriturus, nisi mortis suę mora uitam medico esset allatura.


199. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_427 | Paragraph | SubSect | Section]

iam exhuberans fructibus salutis. Quid de Mutio abbate dicemus? Qui dum esset gentilis, natura ferox et latrociniis deditus, ita ut etiam sanctorum delubra expoliando prophanaret, uidit tandem in quiete uirum forma habituque augustiore quam humano, comminantem sibi necem, nisi protinus a flagitiis sacrilegioque se submoueret. Cumque pauore perculsus repente euigilasset, nihil moratus ad ecclesiam confugit et


200. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_428 | Paragraph | SubSect | Section]

non graue uidebatur, sed iocundum. Aut si nihil uiderint (ut quidam calumniati sunt) maius profecto miraculum est nullo apparente miraculo simplici nudoque sermoni credidisse mundum et ipsos quoque Romanos imperatores iis tandem cessisse, quos disperdere decreuerant. Qui cum omnium potentissimi essent, totis uiribus persequebantur pauperculos homines, inermes, nudos, non repugnantes, sed occidi pro Christo cupientes. Et ecce persequendo,


201. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_431 | Paragraph | SubSect | Section]

Profecto enim spiritus ne tangere quidem Dei seruos potuerunt. Supra illos in aera pendentes fremebant ac lamentabantur, quod ab Hermogene missi, ut eos ligarent, ipsi igneis catenis ligati ibidem detinerentur. Expediti tandem, et apostolo quam mago obsequentiores facti, Hermogenem ipsum uinculis complicatum in medium adducunt, nihil pręterea ei mali inferre iussi. Qui deinde libertati redditus, ab apostoli latere discedere non audebat,


202. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_433 | Paragraph | SubSect | Section]

philosophorum suasionibus auerti cupierat. Igitur ex omnibus prouincię oppidis quinquaginta sapientissimos deligi curauit, qui illam respondere paratam impugnarent. Ferunt ita tunc locutam, ut omnium animos in stuporem uersos tandem ad credulitatem induxerit. Immanissimus tyrannus credentium ceruicibus cum gladio imminebat, illi uero maluerunt iugulum prębere ferienti quam cognitę iam et perceptę contradicere ueritati, ea et


203. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_437 | Paragraph | SubSect | Section]

thesaurizauit sibi iram in die irę. At non ita Ecclesię sanctę illustrator Augustinus. Qui in initio eadem heresi pollutus, cum Ambrosium prędicantem audisset, perspexit errorem, in quo erat, atque abiecit. Et tandem omnis expers ambiguitatis Christi suscepit fidem iuxta traditionem catholicę religiositatis. Non signa requisiuit, non experimenta tentauit; audiendo tantum agnouit ueritatem et de tenebris uenit ad lucem. Denique


204. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_437 | Paragraph | SubSect | Section]

Diocletiano; aperte ostendens, quanta esset erroris huius malignitas, ob quam solam mitissimum principem sęuissimo Christianorum persecutori duxit comparandum. Veruntamen cum aliquandiu inter eos fuisset disputatum, Augustus tandem pontificis sententię cedens catholicum se fecit. Porro Anthemium * corr. ex Antonium episcopum de eadem prauitate publice conuictum, improbe tamen in flagitio


205. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_443 | Paragraph | SubSect | Section]

increpitus statim obediuit, et tu, quęso, ne obdurescas. Ille, cum in terram cecidisset, iussus est surgere et ciuitatem ingredi, ut ibi audiat, quid se oporteat facere. Et tu terrenarum cupiditatum malignitate subuersus iam tandem surge et ingredere ciuitatem mandatorum Dei, ut ibi discas, quid te facere, quid fugere oporteat, ut salutem tibi parare possis. Illi Ananias manum imponens, uisum, quem cadendo amiserat, restituit. Ananias interpretatur


206. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_444 | Paragraph | SubSect | Section]

gratia eius in me manet semper. Audi et aliud id genus exemplum! Dauid quidam, in finibus Hermopolis grassatorum princeps, cum diu exercendis latrociniis operam impendisset, tandem poenitudine pulsatus ad monasterium uenit monachusque factus Deo in humilitate seruiuit. Et cum post aliquot dierum poenitentiam dimissa sibi esse peccata, quę commiserat, angelo referente accepisset, multitudinis eorum


207. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_448 | Paragraph | SubSect | Section]

uitiis ęquauit, permisit libidini frenos et, quę diu uirginitatem accuratissime seruauerat, prostibuli obruta est spurciciis. Postquam uero ab ipso Abraham sene, uehementer de eius perditione solicito, diu quęsita et tandem inuenta illo hortante ad montem rediit, sanctitatis meritum, quod peccando amiserat, poenitendo recuperauit. Sic perdita ouis boni pastoris humeris reportata lupi fauces effugit et electo tandem Dominico gregi meruit


208. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_448 | Paragraph | SubSect | Section]

solicito, diu quęsita et tandem inuenta illo hortante ad montem rediit, sanctitatis meritum, quod peccando amiserat, poenitendo recuperauit. Sic perdita ouis boni pastoris humeris reportata lupi fauces effugit et electo tandem Dominico gregi meruit computari. Nunquam in Deo uana spes poenitentis fuit. Pelagia Antiochena, cum et diuitiis et corporis facie multum emineret, luxurię ac libidini dedita usque adeo frontem fregerat, ut


209. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_374 | Paragraph | Section]

promittebantur, mox eundem impuberem adhuc iubetur immolare. Cuius hic non titubasset fides, quis non dubitasset, ne illo sublato irritum fiat oraculum? At uero Abraham et pollicenti credidit et iubenti obediuit et certissimo tandem euentu, quod promissum fuerat, accepit. Heli sacerdos nimia in filios indulgentia male agentes remisse molliterque corripiens Deum offenderat, et tamen, cum illos tam tenera amplexaretur pietate, a Philistiim


210. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_377 | Paragraph | Section]

ergo, qualiter in illis arserit, qui ipsum Iesum Dei Filium esse certa atque indubitata fide credidere. Simon Petrus in illius amorem semper propensissimus, cum totius noctis piscationem casso labore peregisset, ipso tandem in nauiculam suscepto ac iubente laxauit rete et tantam uim piscium traxit, ut attonitus indignum se talis Domini pręsentia iudicaret et genibus simul prouolutus diceret: Exi a me, Domine, quia homo peccator sum.


211. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_385 | Paragraph | Section]

de monumento, et nescimus, ubi posuerunt eum. Rursum reuertitur identidemque super uacuum sepulchrum inclinata prospectat, perquirit, plorat. Recedunt Discipuli, permanet illa. Qua perseuerantia atque inquietudine tandem obtinuit, ut Domini a morte resurgentis gloriam prima uideret, prima crederet, prima cęteris annunciaret. Caput II / DE CHARITATE ERGA


212. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_391 | Paragraph | SubSect | Section]

a pernicie liberaret erroris. Magna et Abraham eremitę in neptem charitas, quam secum in solitudine commorantem Deo seruire et uirginitatem custodire docebat assiduis monitis quotidianaque adhortatione. Sed illa tandem a iuuene quodam solicitata, cum sceleri consensisset, patrui, sanctissimi uiri, conspectum ferre non ualens clam discessit et de uenia desperans impudicicię se dedit. Quid ageret amissa oue, pastor iam senex nesciebat


213. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_391 | Paragraph | SubSect | Section]

ritus secutus seruire inciperet diabolo, maluit uitam suam quam proximi animam periclitari. Antidius, Turonensis episcopus, cacodęmonem lętum et gestientem uidens, quod Zosimum, summum pontificem, septennio solicitatum tandem ad stuprum committendum se impulisse diceret, haud cunctandum ratus illi pręcepit, uti se eadem celeritate, qua uenerat, Romam perferret. Die altero pontificem adiit relatisque, quę de illo demon


214. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_399 | Paragraph | SubSect | Section]

qui hos, a quibus necati sunt, etiam mortui dilexerunt. Christophorus martyr a Dagno ** corr. ex Dago , Lycię rege, passus, cum post multa tormentorum genera stipiti alligatus tandem sagittis appeteretur atque earum una reflexo mirabiliter ictu regis oculum confixisset, uulneris remedium monstrauit. Rex itaque decollati martyris cruore oculo illito sanatus est, et conuersus cadauer eius


215. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_404 | Paragraph | SubSect | Section]

fugam conuertit et ab eis peremptum ad uitam reuocauit et eundem iam credentem ad certam beatitudinis spem errexit. Anatoliam etiam uirginem angusto carcere una cum terribili serpente conclusam nec tamen ab eo lęsam, cum tandem consumptam putarent carcerisque ostium reserassent, serpens inde erumpens Audacem, a quo immissus fuerat, morsu apprehensum sinuosoque spirarum uolumine colligatum humi deiicit moribundum. Mox autem ipsius uirginis


216. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_405 | Paragraph | SubSect | Section]

nunc in cacabum sulphure, pice, oleo plenum demersa subiectis ignibus coqueretur, eius, cuius iussu talia patiebatur, propius astantis oculum bulloris aspargine cęcatum terra saliua diluta liniens reparauit et ipsum tandem patientia sua superatum Christo credere compulit. Quis conuitium, contumeliam, maledictum non ęquo animo feret, si pro tam grauibus tormentis tam magnum redditum est beneficium? Darię uirginis intergritatem ab


217. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_405 | Paragraph | SubSect | Section]

ęternitatem consequi posset. Eugenia uirgo, Philippi, Alexandrię pręfecti, filia, sub uirili habitu sexum dissimulans, inter monachos religiose uersata et iam digna, cui monasterii gubernacula committerentur, Melantię tandem matronę, quam ad illicitos amplexus prouocantem contempserat, accusatione capitis rea constituitur. Accusationis summa erat Eugenium abbatem domi suę uim inferre uoluisse. At illa, cum se non iam Eugenium, sed Eugeniam


218. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_411 | Paragraph | SubSect | Section]

conculcent eas pedibus, contemnentes, quicquid capere non possunt. Audiuimus quendam sacerdotalis ordinis uirum, cum ipso pręsente inter Machumetanos quosdam de Deo mentio incidisset et multa ultro citroque iactata fuissent, tandem dixisse Deum ipsum sępe a se manibus contrectatum, sępe ore haustum. Quod etsi uerum dixerit, inconsulte tamen apud sacramenti ignaros atque adeo incaute, ut illi non modo non crederent, sed etiam ipsum quasi blasphemum


219. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_415 | Paragraph | SubSect | Section]

Macedoniam, cum uir Macedo in uisu apparens ei suppliciter poposcit, ut eo ueniens ipsos adiuuaret. Non petit auxilium, qui non agnoscit periculum. Quis autem petit nisi is, qui periculo liberari cupit? Multis tandem urbibus regionibusque docendo peragratis Paulus contulit se Athenas disseruitque cum Epicureis et Stoicis, palam ostendens, quarto pręstaret eorum philosophię disciplina Christi. Quanta autem uel argumentorum ui


220. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_416 | Paragraph | SubSect | Section]

apum examen, stridulo tinnitu eloquii futuri suauitatem portendens. Hic Aurelium Augustinum Manichea heresi tabescentem suis prędicationibus purgauit sanumque reddidit. Qui iam catholicę fidei disciplinis eruditus omnium tandem hereticorum dogmata certissimis destruxit argumentis nostraque confirmauit, obscura quęque in Scripturis declarauit et ab iis, quę dubia erant, ambiguitatem sustulit. Religiosis uiuendi pręcepta dedit, nemo in


221. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_417 | Paragraph | SubSect | Section]

Christi fidem euangelizasse primus dicitur. Qui cum per Hiberniam iter faceret et se prędicationibus nihil proficere uideret, Deum precatus est, ut ostento aliquo hominum illorum duritiem commolliret, quo ab erroribus iam tandem resipiscerent et ad religionem ueram conuerterentur. Diuinitus admonitus humi circulum designauit atque inibi terra penitus subsidente hiatus ingens apparuit magnumque omnibus incussit terrorem, ne in profundum acti


222. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_434 | Paragraph | SubSect | Section]

fuga declinabat, et cum posset lędere, noluit. Clamidis eius oram latenter abscidit, hastam et cyphum secus caput dormientis positum abstulit, ut ea res fidem faceret ideo se parcere uitę persecutoris, ut esset, cum quo tandem placato in gratiam rediret. Itaque beneficio Dauid uicta est Saulis inuidia, pacem inter se iniere. Dauid tamen Saulis inconstantię non ignarus, ne pręsentia sua illum turbaret, in Palestinam ad Achim Getheorum regem


223. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_451 | Paragraph | SubSect | Section]

bene beateque uiuendum ac optimi cuiusque accessibus identidem copulari. Caput VIII / DE VESTITV CVLTVQVE CORPORIS Reiectis iam tandem reclamatisque malorum hominum consortiis, postquam collegio nos intulimus bonorum, uti digne cum illis uersari possimus, uideamus, quo indumentorum genere qualiue corporis cultu usi sint, ut eodem et ipsi utamur,


224. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_461 | Paragraph | SubSect | Section]

Scythiotica eremo ętatem agenti incidit in animo, ut diuinę contemplationi absque aliqua corporis operatione cibiue cura iam quasi angelus Dei uacaret. Itaque cęllam deserens per uastam solitudinem euagari coepit, sed die tandem septimo fame urgente, cum iam uesper esset, rediit. Et cum cęllę fores occlusas offendisset, contubernalem suum, quem ibi reliquerat, ut sibi aperiret, inuocauit se Ioannem esse contestans. At ille: »Nequaquam —


225. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_462 | Paragraph | SubSect | Section]

pietatis, humilitatis. Manuum etiam labore uictitasse fertur Hilarius abbas in monte Emilię commoratus atque ibidem suis impensis ecclesiam construxisse. Cum ergo corpus exercendo animę integritatem conseruarit et tandem cęlestem beatitudinem consecutus sit, apparet uerissimum esse illud in Ecclesiastico scriptum: Vita sibi sufficientis operarii condulcabitur, et in ea inuenies thesaurum . Vando,


226. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_463 | Paragraph | SubSect | Section]

quidem cauens Venerius abbas, dum solitarius in Palmaria insula, quę a continenti Lunensis oppidi octo millia passibus abest, uitam dure admodum aspereque ageret, diu herbis pomisque syluestribus sustentatus, tandem ad agriculturam se accinxit, tanto Domini fauore, ut unum sarculum hordeique modicum habens, die uno humum prosciderit, semen sparserit, messem secuerit. Quo miraculo et hominis necessitati consultum est et palam factum,


227. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_463 | Paragraph | SubSect | Section]

cupio, Domine, et ecce cogitationes meę mihi aduersantur.« Mox, ubi de cęlla prodiit, conspexit hominem monachali habitu succinctum nunc calathos texentem nunc ad orandum procumbentem. Et dum rem tacitus miratur, ab eodem tandem audiuit: »Sic et tu age, Antoni! Sic enim agendo saluaberis.« Cumque id loquentem statim non comparuisse animaduerteret, angelum Dei fuisse intellexit. Ac deinde operum orationumque uices monitu eius diligenter


228. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_472 | Paragraph | SubSect | Section]

semper tenere ligatam. Vtranque autem difficultatem superauit amor Christi. Ioannem monachum sub caua montis rupe annos treis rectum perstitisse tradunt talique corporis gestu et cibum et somnum cepisse. Et diutina tandem immobilique statione tibias imas intumuisse hulceraque fecisse. Quid hac patientia intolerabilius, si quicquam intolerabile est, quo beatitudinis ęternę pręmia compensantur? Ac ne dubites Ioannem nunc in cęlesti


229. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_473 | Paragraph | SubSect | Section]

suos . Simonem monachum accepimus, dum apud puteum aquam hauriret, fune de situla soluto nudum corpus multo uolumine circumduxisse uesteque superiniecta uincula illa nullo conscio operuisse. Sed cum tandem penetrantibus nodis exesa et iam suppurata caro foetore secretum prodidisset, abbatis iussu funem detractum, ipsum de monasterio pulsum fuisse, quoniam id facinus magis animi stulticię quam deuotioni imputabatur;


230. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_473 | Paragraph | SubSect | Section]

hominum effigies identidem toto corpore astringens ipse se alloquebatur increpandoque dicebat: En tibi, Francisce, uxor, en tibi liberi! Aut uesti illos, ne sic algeant, aut dimitte omnia et uni Domino serui! Sic ille tandem carnis petulantiam domuit flagellis et libidinis incendium gelidas niues nudo amplexans pectore extinxit. In hoc uirtutis genere muliebris quoque sexus laude sua non est fraudandus.


231. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_477 | Paragraph | Section]

castigatione, quod restat, loqui pergemus. Et primum quidem illam, quę ieiuniis constat, explicare aggrediemur, ut, qui uolent hac quoque in parte sanctorum uitam speculari, cibi potusque abstinentia rite seruata, ad illud tandem spiritale a Deo electum ieiunium, quod est uitiorum derelictio assumptioque uirtutum, facilius peruenire possint, ut scilicet esurientes et sitientes iustitiam cum his ipsis, quos sibi proposuerint imitandos, ęternę


232. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_483 | Paragraph | Section]

nunc bidui nunc tridui inediam passus sit; tum, quod eam rem illi inuidens diabolus aliquando sumpta monachi forma apparuit, cibos porrexit et, ut aliquid sumeret nec se fame confici permitteret, exhortatus sit, quod tandem deprehensa fraude Antonius cruces signo se munierit et ille euanuerit. Ex quibus facile apparet, quam magno emolumento nobis ieiunium sit, cum tantę molestię diabolo sit et ieiunantes tentari posse, superari non


233. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_487 | Paragraph | Section]

aquam potui poposcit. Qua acceptor et statim in uinum mutata ministrum increpuit, quod uinum pro aqua sibi attulisset. Illoque admirante et rursum de fonte haustam afferente idem secutum est miraculum. Vbi tandem agnouit Dei uoluntatem, timuit recusare, quod ab ipso offerebatur, et asperiorem cibum molliore poculo temperauit. Gregorius pontifex, ingenio ac sanctitate ęque clarus, dum adhuc monasticam


234. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_488 | Paragraph | Section]

uino et liquamine et piscibus et melle et ouis et reliquis, quę gustu suauia sunt, iudicarit. In quibus sumendis quidam se abstinentissimos putant et, si iis uentrem ingurgitauerint, tutam pudiciciam suspicantur. Post multa tandem ait: Nulla iuuenum puellarum sano et uegeto corpore tantę se dederat continentię, quantę ipsa fracto et senili debilitatoque corpusculo. Postremo dicit, quod, cum febre laboraret, nec medicorum consilio nec Epiphanii


235. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_501 | Paragraph | SubSect | Section]

herbis tantum ac radicibus sustentatus est. Fontem de petra Deum precatus eduxit, qui hodie quoque effluit hubertim et terram irrigat. Alcibiadi martyri apud Lugdunum panis, sal aqua uictus erat. Sed tandem in carcerem trusus, ne scandalo esset iis, qui secum erant, reliqua immunda fortasse credituris, cum adhuc infirmi essent, nihil recusauit eorum, quibus ipsi utebantur, malens abstinentię aliquid remittere quam fidei


236. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_514 | Paragraph | SubSect | Section]

petiit, affirmans nunquam se putasse hoc monachorum aliquem facturum, nedum episcopum, ideoque ioco magis quam serio uerbum protulisse. Hac tamen obedientię subiectione Lambertus meruit et in episcopatus sui sedem restitui et tandem martyrio coronari. Non minus constantis, licet minus prudentis, obedientię est exemplum, quod sequitur. Ioannes abbas eremique Scythi oeconomus ficus de Mareota * corr. ex Mareote Lybię sibi


237. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_516 | Paragraph | SubSect | Section]

sua labefactaret, iussa est cęllulę suę ianuam ultra non egredi, sed ibi humanis pariter diuinisque defungi officiis. Paruit non libenter minus quam constanter, octo et triginta annos carcerem passa perpetuum. Tunc tandem, quod foemina fuisset, deprehensum est, cum defunctę corpusculum de more lauarent. O patientiam animi incredibilem, qua sustinuit tanto tempore sexum uestibus, se cęllula tegere, ut et Christo seruiret et abbati


238. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_528 | Paragraph | SubSect | Section]

Sed tamen facile uenia dignam tunc extitisse non dubito, cum adhuc Moysi lex apud Iudeos in Christo credentes non illicite uigeret. Postea uero neque propter Iudeos neque propter gentiles in fide quicquam simulandum fuit, cum tandem non simulatio, sed error dici debuit, quicquid iam peruulgatę officeret ueritati. Cęteris autem in rebus etiam apostolicis ac sanctis uiris ac mulieribus simulare, fingere, mentiri summę interdum pietatis


239. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_530 | Paragraph | SubSect | Section]

charitatis, quantę miserationis fuit? Posito quippe monachali habitu secularia sumpsit indumenta, ne posset agnosci. Et peregre profectus, neptim, quam iuxta se nutriens diu sanctorum operum sociam habuit, diaboli tandem latrocinio sublatam anxie perquisiuit. Illa enim iuuenis cuiusdam libidini semel consentiens criminisque conscia patrui conspectum ferre non ualens, clam ad urbem effugerat et iam desperatione quadam corpus uulgando


240. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_530 | Paragraph | SubSect | Section]

perquisiuit. Illa enim iuuenis cuiusdam libidini semel consentiens criminisque conscia patrui conspectum ferre non ualens, clam ad urbem effugerat et iam desperatione quadam corpus uulgando pecuniam demerebat. At senex, obi tandem illam conuenit, notam incognitus aliquandiu considerauit ac deinde in colloquium euocatam, cum se prodidisset, flens exhortatus est, ut secum rediret. Rediit et multa uitę districtione commissa diluens cum ipso pariter


241. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_557 | Paragraph | SubSect | Section]

eius memoria solicitatus, ipsam, ut ad se ueniret, rogatum misit. At prudens foemina sagaci mente id, quod erat, concipiens, ire omnino recusabat. Eo ille magis ardere nec animo conquiescere nec euocando cessare. Venit tandem mulier cilicio induta, squalore obsita, uultu lugubri, et ipsum immundę cogitationis arguens resipiscere fecit. Quod si sanctissimum uirum procul a mulieribus separatum recordatio ipsa pene ad uomitum redire compulit,


242. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_558 | Paragraph | SubSect | Section]

fuit inuentus, toto eo tempore nudus, et squalidus, et palmę tantum fructibus uitam sustentans, ac lugens peccatum suum, quod nimia sui fiducia, cum primum secessisset, mulierem religiosam secum habitare passus fuisset. Qua tandem cognita, annos sedecim se abusum fatebatur. Et dum fateretur, lachrymas tenere non poterat. Vide igitur, quam periculosum sit maris foeminęque consortium, etiam cum ambo perpetuam uouerint castitatem, ambo soli Deo


243. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_560 | Paragraph | SubSect | Section]

aspicere timuit, ut nec sororem uiduam ualitudineque affectam uidere uellet. Cum enim ab ea accersiretur dicente, si ipsum uidisset, tam sibi gratum fore, ut inde sanitatem se recuperaturam speraret, ire omnino recusabat. Mox tandem abbate iubente profectus est, et sororis cubiculum oculis clausis alterius ductu ingressus, se quidem illi uidendum prębuit, sed illam ipse minime uidit nec ab ea cognitus abiit. Cumque rursum, ut


244. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_561 | Paragraph | SubSect | Section]

habuisse dicitur, sed cum presbyteratum accepisset, ita ab ea fuisse alienus, ut nulla necessitate ipsam ad se propius accedere passus sit. Post annos quadraginta in tali continentia transactos, dum ille animam ageret et tandem cessante nouissimi singultus anhelitu decessisse putaretur, ipsa admota ad nares aure, an adhuc spiraret, explorare coepit. Mira res! Persensit mulieris tactum, qui seipsum iam non sentiebat. Tum, quicquid uitalitatis in


245. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_565 | Paragraph | SubSect | Section]

certamine suam sibi haud sufficere uirtutem, et Domini inuocauit. Eo orante carcer illuxit, subitus perstrinxit oculos fulgor. Mulieres expauidę in terram corruunt, mortem sibi timentes, quę mortem intentauerant uiro. Sed tandem ab eo spe uenię recreatę Christo crediderunt, dumque ipsum palam confitentur, tyranni gladium immotis iugulis excepere. Tantum itaque ualuit casti cordis deprecatio, ut Christophorus et periculum euaderet et, quas


246. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_566 | Paragraph | SubSect | Section]

et corpore se integrum et mente comperit uirginumque curam securus repetiit, nullum postea pruritum (licet inter foeminas uersaretur) improbę cupidinis sentiens. Quisquis igitur, quantum potest, periculum cauerit, Dei tandem auxilio reddetur tutus. Caput VIII / DE CASTITATE SERVANDA EXEMPLA FOEMINARVM Sed aliquanto longiore, quam oportuit, ductu protractus


247. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_581 | Paragraph | SubSect | Section]

regnat, et in quo omnis beatitudinis summa est, eius indissolubili fruitur consortio conspectuque lętatur. Radegundis Clotarii, Gallię regis, coniux, cum annos aliquot cum marito sine querela uixisset, tandem seruandę castitatis cupiditate accensa diuortium impetrat et monasterio se includit. Quęque regis uxor fuerat, facta est sponsa Christi. Et magis deinde miraculis claruit quam ante claruerat Gallię regno, quod


248. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_585 | Paragraph | SubSect | Section]

sibi iunxissent et (quod execrabilius est) immolassent eorum diis Baalim et Astaroth, obliti Dei sui, a quo multa, magnaque acceperant beneficia bellis oppressi Cusanrasathaim, Mesopotamię regi, annos octo seruierunt. Tandem errorem suum incusantes et ad poenitentiam conuersi, Dei, quem abiecerant, opem implorarunt, et Othoniele duce uictis hostibus recuperauere libertatem rerumque potiti sunt. Percutit ergo Dominus, ut sanet occidit, ut


249. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_586 | Paragraph | SubSect | Section]

dimiserimus, frustra postea nos poenitebit. Incassum enim tunc lugetur, cum iam actorum ratio exigitur. Post annos quadraginta in pace peractos rursum ad impietatem prolapsi a Madianitis deuastantur annos septem. Et cum tandem illos delicti poenituisset, per Gedeonem opitulatus est eis Deus. Qui diuino fretus auxilio, non amplius quam cum trecentis armatis uix innumerabiles copias fudit atque concidit. Oreb et Zeb, principum Madian, capita


250. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_599 | Paragraph | SubSect | Section]

mane domum reuersus in suo uxorisque cubili dormientes offendisset, putauit uxorem esse cum adultero, et educto repente gladio ambos transfixit. Vxor autem, antequam ille aduenisset, ad ecclesiam perrexerat. Re tandem cognita hubertim fleuit. Vtque commissi ueniam promereri posset, relicta domo prope fluminis ripam, ubi multi uado transeuntes deperibant, xenodochium posuit et uiatores tecto accipere et nauicula transuectare gratuito


251. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_599 | Paragraph | SubSect | Section]

per poenitentiam factus est cęli habitator. Genebaldus, Laudunensis episcopus, cum uxorem (cum qua religionis causa diuortium fecerat) cognouisset, septem annos in ecclesia clausus peregit deflens peccatum suum atque illud tandem sibi condonatam esse angelo nunciante didicit. Et eiusdem angeli iussu a sancto Remigio, Rhemensi episcopo, in locum suum restitutus cautius uixit, quique ante peccatum innocentior erat, post peccatum sanctior fuit.


252. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_602 | Paragraph | SubSect | Section]

ut patrem expectaret, qui pro filio rationem Deo reddere paratus esset, si secum modo reuerti uellet. Commotus tanta apostoli solicitudine iuuenis atque erga se pietate substitit, rediit, poenitentiam egit et de latrone tandem episcopus fieri meruit. Magisque angeli in cęlis gauisi sunt super uno peccatore poenitentiam agente quam super nonaginta nouem iustis, qui non indigent poenitentia. Andreas apostolus cuiusdam Nicolai iam senis


253. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_602 | Paragraph | SubSect | Section]

poenitentia. Andreas apostolus cuiusdam Nicolai iam senis fornicandi incontinentiam uehementer dolens, ab hora tertia ad nonam Deum pro illo cum lachrymis obsecrasse dicitur, deinde, cum etiam inedia se conficeret, die tandem quinto de cęlo sibi a Domino dictum audisse: Tua opera, o Andrea, Nicolaum, quem amiseram, inueni. Quotus quisque est, qui sic suum lugeret delictum ut apostolus alienum? Basilii quoque Magni


254. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_608 | Paragraph | SubSect | Section]

multum lugenti atque oranti diuinitus dictum est, ubi ipsa, ibi et illum futurum. Ab episcopo etiam, quem, ut pro illo oraret, cum fletu orauerat, audiuit: fieri non posse, ut tantarum lachrymarum filius periret. Qui tandem Ambrosii episcopi prędicatione conuersus, non solum errorem omnem abiecit, sed etiam errantibus uiam ueritatis monstrauit, obscura quęque declarando, dubia edisserendo, certa confirmando, praua falsaque omnia


255. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_620 | Paragraph | SubSect | Section]

meo, lauabo per singulas noctes lectum meum, lachrymis meis stratum meum rigabo. Certe, si iugiter consyderauerimus, quanto et quali Domino peccauimus, etiam post ueniam nunquam deerit nobis flendi materia, donec ille tandem benignitate lachrymas nostras penitus absterget, qua et peccatum remisit. Ezechias quoque (cuius poenitudo et innumeram hostium multitudinem strauit et longiora uitę spacia illi meruit impetrare) docet, quo moerore


256. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_624 | Paragraph | SubSect | Section]

quod in Collationibus Cassiani proditum est de Serapione abbate. Hic iuuenculus adhuc sub Theona pręposito edacitatis morbo tentatus, post nonę refectionem paximacium furto sublatum uesperi latenter comedere consueuerat. Sed tandem conscientię stimulo agitatus coram abbate prosternitur, peccatum confitetur et cum poenitentię moerore ueniam exposcit. Vixdum uerba finierat, et flamma de sinu eius, in quo paximacia recondere solitus erat, promicans,


257. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_625 | Paragraph | SubSect | Section]

cęteris grauius. Cuius causa dum ad Effren eremitam missa mulier nihil profecisset, inde rediens Basilium iam diem suum obisse comperit fleuitque hubertim. Mox chartam illam super iacentis pectus deponens cum tandem sustulisset, id quoque in ea, quod residuum erat, abolitum deprehendit. Hinc nosse licet, quantum prosit confitenti bonum ac sanctum habere auditorem, cuius merita sibi ad ueniam facilius pleniusque assequendam


258. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_645 | Paragraph | SubSect | Section]

Domine, non sumus digni, ut intres sub tectum nostrum. Comparantesque aromata poenitentię et humiliationis exemplo sanctarum foeminarum, ad ungendum illum in odore unguentorum eius festinemus, unctum tandem ritu piissimi Iospeh syndone conscientię nostrę pura mundaque inuoluamus. Et cum sic inuolutum in monumento pectoris nostri nouo reposuerimus, passionis eius poenas mente recolentes, ad resurrectionis quoque eius


259. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_378 | Paragraph | Section]

relatum asseueraret, respondit: »Si fidelis esset, non tibi dixisset!« Postremo proposuit ei trabem et festucam de Euangelio, ut semper aliena peccata festucam putet, sua trabem, se prius condemnans quam alios iudicans. Quo tandem consilio ipse usus ibidem habitauit, unde recedere decreuerat, male de altero obloquentibus credere destitit, male agentes sibi pręferre coepit et, si quis etiam manifesto deliquerat, non iam ei iudicandi occasionem,


260. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_381 | Paragraph | Section]

timens domesticorum opem protinus inclamat. Ille latebram sub lecto petiit, sed ut uolebat, a concurrente familia inuentus uerberibusque et contumeliis affectus extra ędes eiicitur. Interim rerum inscius Syluanus, ubi mane tandem percepit se uulgo diffamari et pro scelere, quod ne cogitauerat quidem, iam ad uindictam expeti, furori cedere satius ducens, propere Bethlehem se contulit. Sed cum ibi quoque uitę suę insidiarentur, quidam ipsum


261. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_382 | Paragraph | Section]

sedens (frigus enim erat) Fortunato licentius detraxisset, animaduertit consessorem suum nusquam comparere et filium paruulum iam ab eo possessum uertiginoso uolutatu inter prunas deiici uitaque destitui. Vnici tandem orbitate didicit infelix pater, quantum scelus sit et quale crimen sanctorum hominum uitam uel cauillari uel cauillantibus facile credere. Maxime quidem lentos continentesque in iudicandis aliorum moribus nos esse


262. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_383 | Paragraph | Section]

culpa uindicare uideamur, Raguelis ancilla Sarram, eius filiam, septies uiduam et adhuc uirginem, uirorum suorum interfectricem ausa est appellare. Quos tamen Deo uolente a demonio pręfocatos tradit Scriptura, ut illa tandem Tobię Deum timenti integra inuiolataque seruaretur. Hanc ergo Deus ita diligebat, ut a prophanis contingi non sit passus. Et eandem ancillę temeritas patricidio pollutam dicere non dubitauit. Pudeat nos


263. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_389 | Paragraph | SubSect | Section]

impatientię signum impelli potuerit. In maximas quidem incidit erumnas, sed omnibus erumnis maior in illo tolerationis uirtus fuit. Denique, qui non est gauisus ruinis inimici, idem nec suis uinci potest. Sed quibus tandem uerbis, quo ore Domini nostri Iesu Christi patientiam explicabimus? Profecto maior est, quam ut pro dignitate exprimi queat. Dei Filius ab hominibus probris, flagellis, morte afficitur, iustus ab impiis, dominus a


264. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_391 | Paragraph | SubSect | Section]

significet, non quod ex indignatione futurum optet. Excusat autem, nequis eo exemplo putet in malo sacerdote dignitatis rationem non habendam, cum etiam malo et discolo honor deferendus sit. Sed quo tandem argumento illud in Apocalypsi absoluemus, ubi sancti martyres ad Deum clamant: Vsque quo, Domine, sanctus et uerus non iudicas, et non uindicas sanguinem nostrum de iis, qui habitant in terra? Hoc quidem


265. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_393 | Paragraph | SubSect | Section]

discipulum suum Maurum, quod eo nuncio lętari uidebatur, puniuit, ut doceret ne persecutorum quidem malo quenquam gaudere debere, cum etiam inimicos diligere et pro eis orare Domini pręceptum sit. Sed eodem exemplo timeant tandem et improbi iustos insectari, qui, quanuis ab ultione sui se contineant, suum tamen ultorem Deum habent. Bernardus abbas presbytero cuidam monachum profiteri uolenti refragatus est, quod eum etiam inter suos perfectum


266. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_395 | Paragraph | SubSect | Section]

sonitum audirent. At uero ipsum, qui percussus fuerat, tanta patientia usum, ut non mutiret, non tristitiam fronte pręferret, non uultum demitteret, non colorem saltem mutaret. Omnes tantam adolescentis constantiam admirati, tandem didicerunt abbatem quoque patientię illius conscium id ex industria, non ex culpę castigatione egisse, ut scilicet ipsa patientię uirtus cęteris, quibus adhuc incognita erat, exemplo foret. O inuicti animi iuuenem!


267. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_396 | Paragraph | SubSect | Section]

quod tam aperto affirmabatur indicio, et ut sibi poenam, qua satisfaceret, imponerent, rogauit. Inde uero egressus per duas hebdomadas ieiuniis ac fletu sese afflixit nec interim ad communionem accedere pręsumpsit, sed tandem in limine ecclesię coram prostratus ueniam petiit, cum innocens esset. Tunc demum Dei iudicio factum est, ut eius ignominię autor demone arreptus nequitiam suam ac dolos confitendo proderet. Qui cum diu multumque


268. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_396 | Paragraph | SubSect | Section]

Sed nequis ab ingratis saltem per impatientiam subtrahenda esse beneficia existimet, Eulogius, presbyter Alexandrinus, leprosum quendam domi susceptum iam per annos quindecim benignius, quam dici potest, aluerat. Et tandem pro tanto pietatis officio conuitia excipiens et ab eo, cui pro amore Christi, contempto contagiosi morbi periculo, suis ipse manibus ministrabat, contumeliis assidue affectus iam, quid ageret, nesciebat. Antonium ergo


269. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_396 | Paragraph | SubSect | Section]

quam corporis lepram incurreret. Itaque, cum admoniti tranquillius manere simul coepissent, Eulogius dies quadraginta superuixit, leprosus die tertio post eum obiit. Pius ergo ac patiens Eulogius consilio saniore usus geminę tandem uirtutis diademate meruit coronari. Quod nequaquam meruisset, si illum, quem languentem misericorditer acceperat, ingratum impatienter repulisset. Iunxit patientiam pietati, et duplum adeptus est


270. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_397 | Paragraph | SubSect | Section]

est. Rideri, uerberari, foeda colluuione perfundi a mancipiis patienter sustinuit, ut Christum suum, cuius paupertatem secutus fuerat, tolerantię quoque humilitate exprimeret. Quis autem esset qualiterque uixisset, diuinitus tandem reuelatum est, tunc scilicet, cum e uita discederet, ne tantę patientię exemplum ignorata generis claritate in obscuro foret. Neque enim satis magnum erat, si et ipse, ut uidebatur, seruilis conditionis fuisse


271. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_400 | Paragraph | SubSect | Section]

Et dum illi benigne humaniterque deseruiret, nihil ab ea nisi contumelias maledictaque referebat, uerbera quoque interdum excipiens, nequid ad exercendam animi tolerationem deesset. Inde lęta gratias egit Athanasio, quod eam tandem sibi delegisset contubernalem, cui pro malo bonum, pro iniuria beneficium reddere assuesceret. Nam se ab illa priore, quoniam mitis et mansueti ingenii erat, officiis fuisse superatam. Sancta ergo ac prudens foemina eam


272. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_404 | Paragraph | SubSect | Section]

quando etiam populus ipse ob delicta ductus est in captiuitatem. Non sensit damnum, qui eo se dignum confessus animum statim ad sustinendum parauit. Qui uero sępe aduersa passi uitam corrigere neglexerant, amissis tandem omnibus iugum quoque tulere seruitutis. Et qui leuiora male tolerauerant, grauiora ferre compulsi sunt. Sic in Euangelio Geraseni illi porcorum damnum pluris facientes quam beneficium, quo homines, et quidem ciues


273. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_409 | Paragraph | SubSect | Section]

apud Bauariam cęca nata fuerat; paternas deinde uix effugerat manus, qui eo processerat insanię, ut propter ipsum corporis uitium ei necem intentaret. Illa uero in omnibus, quas patiebatur, angustiis Deo gratias agens meruit tandem et uisum recipere et in gratiam redire patris, et quod his pręstabilius beatiusque est, in sanctarum uirginum numero computari. Elizabeth uidua, regia stirpe et Thuringię principis


274. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_409 | Paragraph | SubSect | Section]

delicias amitteret, unamquanque animi uirtutem thesauris omnibus habens chariorem. Nos quoque talibus instructi exemplis iacturam omnem pręsentium bonorum fortiter constanterque feramus, ut huiusce perlationis merito ad illa tandem uera et ęterna bona possimus peruenire. Caput IV / DE PATIENTIA AEGROTATIONIS Aduersas etiam ualitudines, quoties in has inciderimus,


275. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_415 | Paragraph | SubSect | Section]

ne corpori subueniens animę faceret detrimentum. Et Spem abbatem, uirum sanctimonię fama celebrem, oculis captum fuisse in Dialogo pontificis maximi Gregorii traditum est. Sed eundem quadragesimo tandem anno uisum diuinitus recuperasse audisseque sibi dictum, uti proxima monasteria inuisere pergeret et fratribus perfectius uiuendi pręcepta daret, ipse propediem decessurus. Itaque eo perfunctum officio, postquam ad suos


276. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_422 | Paragraph | SubSect | Section]

sana. Ne autem morbi huius causa in ambiguo esset, ut primum professa est religionem, sana euasit. Ita palam factum est ideo fuisse leprosam, ne esset corrupta. Et ne plura huiusce patientię exempla enumerare longum sit, hac tandem breui sententiola partem istam concludamus: nullam esse tam grauem infirmitatem, nullam tam uastam horrendamque calamitatem, que non ęquo animo perferetur, si ęterna cogitabimus.


277. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_428 | Paragraph | SubSect | Section]

In cacabum pice bullientem iactatur. At ibi etiam effusa pice mansit illęsus. Feris immanibus obiectus nihil iniurię patitur. In fornacem missus, die postero, cum iam in cinerem redactus putaretur, exiit incolumis. Capitis, tandem truncatione tormentorum finem et beatitudinis accepit initium. Martianus uero, ne tam obstinatam in puero rabiem impune ferret, putrescentibus membris et toto corpore uermibus scaturiente infelici morte infeliciorem


278. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_429 | Paragraph | SubSect | Section]

passus est. Hic Valeriani pręsidis iussu, cum ad immolandum diis cogi non posset, in equuleo suspensus flagellatur, in cauea cum leone occluditur, in ignem mittitur, clauis configitur. Sed iis omnibus superstes, feris tandem beluis obiectus, conculcatu pressuque earum pręfocatur, in nulla corporis parte cruentatus. Unde tam tenello tantum animi robor, tanta tolerationis vis, nisi quia Christi charitas, in quocunque fuerit,


279. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_432 | Paragraph | SubSect | Section]

truditur. Sed angelo hominem nutriente, quem inedia iam extinctum putabant, die decima saluum educunt. Tunc iudex plumbo liquefacto nudum perfundi iussit. Sed cum neque hoc supplicii genere perimi ille potuisset, capitis tandem abscisione finitur. Poterat nec sic mori, sed iam omnes poenas passo beatitatis pręmia differre Dominus noluit, et breuem uiri patientiam ęterna felicitate remunerauit. Hinc ęst, quod Ignatius, Antiochenę


280. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_433 | Paragraph | SubSect | Section]

mundi paratum!« — nihil cunctatus ad pedes martyris prouoluitur, baptismo lustrari petit, deinde patiendi cupiditate Laoditum prętorem de impietate in Christianos redarguere coepit. Se quoque Christianum confessus capitis tandem abscisionem gaudens lętusque sustinuit, eodem die martyr factus, quo et Christianus. At nos a natiuitate ipsa fidem tenentes Christi, si forte inter infideles uersari contigerit, Christianitatem dissimulabimus, ne uitę


281. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_440 | Paragraph | SubSect | Section]

cum illo ad carcerem rediit. Deinde, cum ipse fustibus dure admodum uerberatus fractisque cruribus in terra semiuiuus uolutaretur, illa leniter plagas refouendo animum uiri in poenis deficientem adhortationibus errigebat. Vbi tandem ipse manu insuper amputata expirasset, illa Deo gratias egit et manum eius in sinu suo conditam latenter tulit siccatamque in deliciis habuit. Corpus mandatum est sepulturę. Mira utriusque uirtus, sed in sexu fragili


282. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_445 | Paragraph | SubSect | Section]

Postremo, cum obtruncari iuberetur, pater filię carnifex fuit. Sed mox tanti sceleris iustas exoluit poenas, fulminis ictu interemptus. Ipsa uero corporis uinculis expedita, cum uirginitatis martyriique corona ad cęlestis tandem Sponsi thalamos lęta migrauit. Par in tolerandis tormentis Agathę uirginis fortitudo fuit. Quintiano, Sicilię proconsuli, extrema minitanti, nisi diis thura poneret, respondit se Deo uero


283. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_448 | Paragraph | SubSect | Section]

poenis martyrii esset consumpta. O felicem uirginem, quę non sentit tormentorum cruciatus et recipere meruit pręmium. Dorothea uirgo, Cęsareę, Cappadocię oppido, pro Christi nomine a Fabricio pręfecto diu torta, cum tandem ad capitale supplicium duceretur, gaudebat, quod se ad Sponsum ire diceret, cuius paradisus omnium florum omniumque fructuum ferax multo amoenius, quam dici possit, uernat, suauius fragrat, copiosius exhuberat. Tunc


284. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_450 | Paragraph | SubSect | Section]

constringerent. Pręfectus ergo se ludibrio a puella haberi ratus, iracunde hoc tulit omniaque in illam tormenta, quę furenti occurrere poterant, exercuit: alapas, equuleum, ignem, inediam, trapeta, bestias, gladium, quo tandem illa confossa tradidit spiritum. Igitur non sola uirginitate Christo placere desyderans, ultro se exposuit suppliciis, ut placeret et martyrio. Theodosia uirgo, Cęsareę, Palestinę oppido, passa, quia Christum aperte


285. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_466_ | Paragraph | SubSect | Section]

declinarit et circumcisionem acceperit. Etenim multis illius non falsis reuelationibus et coram se coruscantis luce delinitus, firmissime credidit ipsum esse cęli, non tenebrarum spiritum. Vbi hoc persuasum est, illo tandem monstrante uidere sibi uidebatur apostolos martyresque et omnem prorsus Christianum coetum tristes abiectosque in locis miserię ac perditionis esse, at e contrario Iudaicum populum cum patriarchis ac prophetis ingenti


286. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_468_ | Paragraph | SubSect | Section]

est, multitudinem demonum conspiceret inter se iactantium de illis hominibus, quos captiosa inductione in laqueos mortis impegerant, et unum prę cęteris gloriantem audiret, quod Zosimum papam annos a se septem solicitatum tandem cum uirgine quadam coire fecisset, e uestigio uisa auditaque ad ipsum Zosimum defert. Et ille pro breui uoluptate ęterni supplicii metu exterritus poenitentiam egit multoque deinceps uixit


287. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_469_ | Paragraph | SubSect | Section]

et ipse, ut Gregorius in Dialogo ait, ad baptismum uenit, seruatus est Andreas, Fundanę urbis episcopus. Qui cum sanctimonialem quandam foeminam secum cohabitare, suę illiusque continentię nimium confidens, permisisset, tandem demonis instigatione stimulatus, conspicere, quod semper abominatus fuerat, coepit. Ac die quadam ludens palma tantummodo tergum foeminę leuiter distrinxit. Cęterum, ubi audiuit, hac ipsa de re diabolum fuisse


288. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_470_ | Paragraph | SubSect | Section]

hoc ipsum intentius orando cessare tumultum fecit, magis terrens aduersarios quam ab eis territus. Terruit illos et Eadmundus, Cantuariensis archiepiscopus, qui, cum ad multam noctem peruigil iam tandem somno surrepente supinus decubaret, ita graue pondus impositum sibi sensit, ut experrectus mouere se omnino non posset. Manum leuare uoluit ad signandum se crucis signo, et impeditus est. Excutere se totis uiribus


289. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_470_ | Paragraph | SubSect | Section]

soleret diabolicę malignitatis suggestio, nunquam, ut recederet tentatio, orauerat, sed ut et illa assidue oppugnaret et ipsa semper uinceret. In hoc carnalis lasciuię bello per annos tredecim fortiter contendit. Sed tandem aliquanto acrius impugnata, quam sustinere posset, clamauit ad Dominum, Iesum Christum. Et superauit inimicum, ita ut oranti apparens demon diceret: Vicisti me, Sarra, uicisti. At illa nihil sibi ex hoc laudis uendicans:


290. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_474 | Paragraph | SubSect | Section]

ipsa obliquato securis ictu pedem sauciauit. Breui tamen curata multo promptior ad subeundos labores accessit. Denique nullis infestationibus, nulla inimici iniuria ab humilitatis officio auocari potuit. Ita uictis tandem superatisque tentationibus etiam miraculorum operatione insignis fuit. Ac ne plura de hac re prosequi longum sit, hę sunt Sathanę artes, hi doli, hęc tendicula, hę ad decipiendum fraudes atque fabricę, hęc


291. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_493 | Paragraph | SubSect | Section]

reliquum est, nisi ut, de qua confictus sum, terra fiam? Soluto autem corpore et terra terrę reddita, quicquid deinde animę erit, ęternum erit. Iustis beatitudo, iniquis deputabitur poena. Vtriusque finis nullus. Cur tandem non resipisco, miser? Cur hoc non saltem, quod superest uitę, sic dirigo, sic exerceo, ut pro breui labore quietem capiam sempiternam et non, sicut adhuc egi, ut pro breuibus deliciis in perpetuos incidam cruciatus?


292. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_493 | Paragraph | SubSect | Section]

in perpetuos incidam cruciatus? Ecce iam securis posita est ad radicem, et uelim-nolim iamiam cadendum est. Quid agis, anima? Quid torpes? Quid ociosa dormitas? Consulere saluti tuę negligis et pernicie tua lętaris. Age iam tandem excita te et expergiscere et uel hoc saltem nouissimo pene temporis puncto poenitentiam age. Quam si differre perges, uide, quanto te periculo committas: uita fugit, mors aduentat semperque propior est quam esse


293. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_501 | Paragraph | SubSect | Section]

Neminem ad se accedere passus est pręter medicum et Discophorum puerum, ne uariis multorum interpellationibus ab earum rerum contemplatione auocaretur, ad quas perpetuo fruendas iam se profecturum sperabat. Tandem communione uenerabiliter percepta spiritum reddidit. Sed prius et hoc memoratur dixisse: neminem, quanuis sanctum et perfectum uirum, decedere debere, nisi ante confessus communicatusque fuisset. Nolle enim confiteri


294. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_504 | Paragraph | SubSect | Section]

animam reddidisse. Quid misera mortalitas longioris ętatis annos expetis? Tedet sanctos diu uiuere, dum ad uitam, quę in Deo est, proficisci festinant. Venerabilis Beda presbyter Domino reuelante pręcognouit die tandem quinquagesimo se a corporis uinculis exoluendum. Itaque festo Dominicę Ascensionis, dum in ecclesia cum cęteris uesperas celebraret, nulla ęgritudine affectus atque etiam stans in hemicyclio cubitisque innixus,


295. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_504 | Paragraph | SubSect | Section]

in terra corpore ascendisse nemo dubitaret. Cassius quoque, Narniensis episcepus, per uisum cuiusdam presbyteri accepit se natalitio Petri et Pauli apostolorum die de terris migraturum. Et anno tandem septimo, die, quo prędictum fuerat, cum missale sacrificium peregisset, mortuus est atque inde uiuere nunquam moriturus coepit. Nosse autem mortis tempus meruit, quia omni tempore mori paratus fuit, quotidie et Deo


296. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_506 | Paragraph | SubSect | Section]

cuius initium est: O gloriosa Domina, excelsa super sydera, uoce, qua potuit, decantauit simulque hymnum et uitam hanc finiuit, illam uitam feliciter inchoans, quę finem non habet. Iam tandem et regibus bene moriendi exemplum aliquod proponamus, quando ne illos quidem immodicę opes ditiaque regna a morte redimunt, sed potius ad mortem, dum ab aliis concupiscuntur, impellunt. Quintus Ludouicus, Gallorum


297. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_508 | Paragraph | SubSect | Section]

decoratum mirabilique odorum suauitate fragrans, et id sibi pręparatum audiuit. Dormienti quoque zona, qua cingebatur, soluta nec usquam comparens ipsam a corpore soluendam portendit. Nam et uox audita est, quę diceret die tandem centesima hoc euenturum. Dehinc sancta et prudens foemina, ut ueniens Dominus uigilantem inueniret, psalmos legere non cessauit, nisi cum etiam uiuere cessaret, ea quidem uisione confidentior facta, sed non et segnior.


298. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_511 | Paragraph | SubSect | Section]

pectoris interrupti anhelitus finiantur. In his desinant laboriosa suspiria ipseque nouissimus exhaustus uitalitatis conticescat singultus. Felix illa anima et plus, quam dici queat, beata, cui supremum uitę huius diem sic tandem claudere contigerit. Caput XI / DE PVRGATORIO Ad minores culpas post obitum expiandas ignem purgatorium, sicuti ad maiores


299. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_514 | Paragraph | SubSect | Section]

illi, qui paulo ante subuersi fuerant, statim resipiscentes catholicam amplexi sunt fidem, cum pręsertim eos, qui a morte surrexerant, poenarum recordatione indesinenter atque inconsolabiliter flere lamentarique uiderent, ac tandem, qua prędixerant die, Eusebio moriente et ipsos iterum mori, ut etiam eiusce rei euentu magis constaret, quam uera essent ea, quę per illos dicta fuerant. Ad hęc Helias quidam, in deserto Aegypti solitarius, multę


300. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_516 | Paragraph | SubSect | Section]

tecum sit in perditionem! Hoc clare ad reliquorum terrorem actum; illud occulte, ut scilicet Preciosus, monasterii prępositus, per dies triginta quotidie pro iniustitia Iusti offerret Dominicum sacrificium. Postea tandem Iustus Copioso noctu apparens: Hactenus — inquit — in tormentis fui. Nunc demum sacra communione percepta ab iis me expeditum certo scias. Nemo pręter abbatem nouerat, pro quo Preciosus quotidie rem diuinam faceret.


301. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_536 | Paragraph | SubSect | Section]

non quo ratio suadet. Facti sunt sicut equus et mulus, in quibus non est intellectus. Cum bestiis et feris habitatio eorum est, et ex hominibus abiecti cum Nabuchodonosor foenum ut bos comedunt. Vtinam et cum Nabuchodonosor tandem aliquando resipiscerent atque ad se redirent oculosque a terra sublatos in cęlum errigerent et non cum pharaone obdurati ac semper in omne nefas procliui pręcipitesque mergerentur in profundum. Nos


302. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_538 | Paragraph | SubSect | Section]

tunc uidebunt — inquit — Filium hominis uenientem in nubibus cum uirtute multa et gloria. Videbunt iniqui, quem uidere supplicium illis et mors erit. Iam enim ex timore in stuporem uersi animis deficient et tandem spiritu oris eius percussi crudeles animas cum diris gemitibus ingentique cruciatu exalabunt. Siquidem dici non potest, quam horrendus tunc erit impiis uel solus conspectus Iudicis irati. Egredietur


303. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_545 | Paragraph | SubSect | Section]

minis deterreri. Sępenumero in memoriam illi reduximus, ut per te ad imaginem Dei factus sit, paulo angelis minoratus, in paradiso positus; ut etiam, cum inde per inobedientię crimen eiectus exularet, tua tandem pietate reuertendi potestatem acceperit ad patriam multo feliciorem quam illa fuerit, quam amisit. Tu, Deus, homo factus ludibria, uincula, sputa, alapas, flagella, spinas, clauos, crucem, fel, acetum, hastam in tuo


304. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_611 | Paragraph | SubSect | Section]

cantus illi ualent comparari. Cunctis dulcius est angelicum melos, cunctis iocundior beatorum uox, cunctis delectabilior canticis cęlestis festiuitas Alleluiaque sempiternum. Sed quid tandem de ipsa Virgine Beata loquar? Quam etiam iocundum erit sacram eius micantemque faciem cernere, quę pulchrior est quam luna, fulgentior quam sol, cuius decorem angeli mirantur, sancti obstupescunt, utrique honorant! Hęc


305. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_629 | Paragraph | SubSect | Section]

nulla carpitur molestia, nullo indiget bono. O, quanta hęc diuinę dilectionis gratia id mortali corpori concedere, quod concedi solet immortali, ut tandiu sine alimento uiuat et terrenum adhuc in tam sublime feratur. Sed cur tandem solutam animam Deo reddidit? Ne scilicet animę perpetuę beatitudini impedimento esset, cuius alternam aliquatenus non impedierat. Margaritę uirginis capiti, dum ipsa grauibus afficeretur poenis nec interim


306. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_635 | Paragraph | SubSect | Section]

futurum enim, ut post trigesimum diem suo suarumque uirginum consortio gauderet. Tota itaque immutata est tantoque promisso illecta nihil egit, ob quod eo indigna uideri posset. Inde morbo implicita et tandem die, qui prędictus fuerat, imminente eadem uisione iterum consolata quasi uocanti se respondere coepit: »Venio, Domina, uenio!« Sub his uerbis efflauit spiritum, ipsam cęli Reginam uirginesque eius ad cęlum


307. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_636 | Paragraph | SubSect | Section]

sunt, et pro persecutoribus nostris deprecando nec malum pro malo, sed potius bonum reddendo. Paruus breuisque omnis labor est, si propositę nobis mercedis immensitas ęternitasque pensetur. Nunc, quoniam tandem ad instituti operis finem peruentum est et sexto iam peracto uolumine sabbatum instat quiescendi, tibi, cęli terręque conditor ac moderator Deus, gratias ago, manipulos offerens de plenioribus ecclesiastici agri spicis


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.