Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: tandem

Your search found 2233 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 448-454:


448. Marulić, Marko. Regum Delmatiae atque Croatiae... [Paragraph | Section]

obuiam. Erat enim et ipse animo inuictus ac manu supra quam credi potest strenuus. Postquam in procinctu stetere acies, manus conserunt; acriter utrinque insistitur, arma miscent, nusquam cęditur. Stroilus in medios armatorum globos irruens egregieque sese gerens uulneribus tandem confectus equo delabitur; cuius casu consternati Gothi terga uertunt. Cumque non pauci cecidissent, pars tamen eorum qui fugerant in angustiis magno animo subsistens atque aduersariis repugnans inuicta permansit. Cęsariani uero cum ingenti hominum pecudumque pręda


449. Marulić, Marko. Regum Delmatiae atque Croatiae... [Paragraph | Section]

commercio facile amiciciam ab iisdem se impetraturum ratus legationem misit; nec spe frustratus, quod cupierat, obtinuit. Neque enim lingua tantum cum illis communicabat, uerum etiam religione. Et quo certior atque diuturnior pax haberetur, factus est Barri tributarius. Et ille tandem bello rapinisque abstinens his quos subegerat felicius pręesse cupiens cuncta, quę armis uastata erant, nouis cultoribus replenda curauit uectigalium remissione inuitando immunitateque et libertate. Interea Bladino rege Rex IIII uita


450. Marulić, Marko. Regum Delmatiae atque Croatiae... [Paragraph | Section]

patrisque benignitas coli frequentarique fecerat uasta ac desolata illius reddidit duritia plerique Christianorum latebras sibi quęsiere ad siluarum deserta montiumque solitudinem sese transferendo uitamque misere admodum sustentando dum spem fouent se Deo miserante meliorem tandem dominum sortituros. Neque illos ea spes fefellit, quanuis ad quintum usque regem dilatus est euentus. Etenim haud ita multo post moritur Ratimirus absque liberis nullaque post se prole Rex 5 relicta. Suffectus est tamen in eius locum quidam ex


451. Marulić, Marko. Regum Delmatiae atque Croatiae... [Paragraph | Section]

pendebat regi ut communi omnium domino, cui subesse debeant omnes qui regni finibus continentur. Alias pręterea leges ac scita sanxerunt, quę nunc referre longum foret, habentur autem in libro qui est in Croatia dictus Methodus, quem Latine Rationalem possis dicere. Cardinales tandem episcopique et Cęsaris legati probe ac laudabiliter suo functi officio magnisque a rege muneribus donati reuerenterque habiti recessere. Mox etiam omnis hominum multitudo cum suis ducibus bannis centurionibusque dilapsa est in suas quisque sedes patriumque solum rediere.


452. Marulić, Marko. Regum Delmatiae atque Croatiae... [Paragraph | Section]

repente exercitu Macedonię, Epiri Mysięque superioris ad eos qui defecerant debellandos est profectus. Cęterum non minor illis ad repugnandum animus erat; armati obuiam processere. In campo qui Cliuno nuncupatur inter se concurrerunt; diu ęquo Marte pugnatum est. Interfecto tandem Canimero rege cęssauit bellum. Successit ei filius XVII rex Tuerdislauus regnoque potitus est. Mox et ipso sine filiis defuncto regnum suscepit nepos eius Ostriuoius, XVIII, XVIIII reges cui anno


453. Marulić, Marko. Regum Delmatiae atque Croatiae... [Paragraph | Section]

animo angi coepit, comitum magis quam suum dolens periculum; cum quibus inde raptim recedens ad mare usque sese fuga proripuit. Sed tunc etiam tergo instare hostem cernentes cum equis in mare simul irruunt et ad scopulum quendam continenti proximum natando peruenere; atque ita tandem infelix pater, ne una cum illis qui ipsum secuti fuerant perditissimi filii manu trucidaretur, uix effugit. Cumque ibi per dies aliquot mansissent nec se satis in tuto esse putarent, fato quodam Deique miseratione contigit ut nauis quędam de Apulię partibus Delmatiam


454. Marulić, Marko. Regum Delmatiae atque Croatiae... [Paragraph | Section]

impietas in Deumque contemptus. Audita filii nece Radoslauus familięque eius internitione, quod dignas factis poenas dedissent, Deo gratias egit, iusta eius iudicia qua poterat laudatione efferens, qui et noxios punire et innocentibus misereri consuesset. Accepta tandem a pontifice benedictione Roma decedens in regnum suum est reuersus mansitque inter Delmatas maris accolas; Croatis uero omnem iniuriam remisit nec quicquam in se inique commissum exprobrauit, ad clementiam quam ad uindictam semper propensior. Interea natus


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1510], Regum Delmatiae atque Croatiae gesta, versio electronica (), Verborum 4606, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio – historia] [word count] [marulmarrdcg].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.