Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: tandem

Your search found 2233 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 462-528:


462. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

necui stomachum moueat | iuxta Gręcum prouerbium | repetita crambe. Eo quoque magis a me Tibi satisfactum iri confido, quod illud etiam quo Te fraudatum quereris, tandem aliquando sis habiturus, nisi aliquid pręter spem euenerit. Interim hoc ipsum Euangelistarium meum Tibi commendo | et si sua dignum inscriptione iudicaueris, ut quam primum imprimendum cures oro; hac etiam de causa, quod magis e re librariorum Tuorum erit, si prius


463. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Nihil nobis ad perfectam consummatam-que felicitatem deesse poterit, cum ab ipsius maiestate atque gloria, quam eloqui uel excogitare nemo potest, recepti atque assumpti fuerimus. Vt igitur ad tam immensum et incomprehensibile bonum peruenire tandem ualeamus, Veteris Noui-que instrumenti, quorum Deus est autor , acta institutiones-que perscrutabimur. Tria pręcipua sunt, quę in his obseruanda nobis mandantur: fides, spes, charitas. Fides, ut credamus uerissima esse quę Moyses et prophetę, quę


464. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

illic typus et umbrę, hic ueritas et umbrarum caliginem dissipans desiderata lux. Illic pręterea per seruos suos nobis locutus est Deus: hic per filium. et tunc quidem in Adam mortui eramus, nunc uiuimus in Christo. Explicata tandem rerum: quas aggredimur, propositione: inscriptionis-que ratione ostensa | reliquum est: ut Spiritu Sancto aspirante uela pandamus: et ab ipsa, quam Deo debemus fide: illo beneiuuante institutum opus auspicemur.


465. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

atque ut ita etiam ad malum sicut ad bonum surdi et muti forent. sed ut deterius peccent, et leuam aurem habent, qua ea quę carnis sunt auidissime auriant , et sinistram linguam, qua uel nugas garriant | uel alios infament uel proximo maledicant. Quod nisi tandem ad Christum adduci se permiserint, qui labefactata solo uerbo instaurat, quis eos curare poterit? De istis (ut reor) prophetauit Apostolus cum diceret: Ad Timo. scda. 4 Sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desyderia


466. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

est qui prodigum filium, cum bona paterna peregre profectus dilapidasset, ad se reuersum osculo excepit, amplexibus fouit | et lętatus est, quod ille qui perierat inuentus esset, et qui mortuus fuerat reuixisset. Diu multum-que in nequitię coeno immersus iacuisti, expergiscere tandem et erige te ut munderis. Mar9 Mulier quę duodecim annos profluuio sanguinis laborauerat, cum Christi fimbriam tetigisset, sana discessit. Luc13 Altera duodeuiginti


467. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

et Saluatori se commendans meruit de cruce transferri in paradisum. Audi Christum clamantem: Matth11 Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam uos. Hinc tu tandem ad uocantem conuersus dic: Iniquitates meę supergressę sunt caput meum, et sicut onus graue grauatę sunt super me. Tunc ille occurrens tibi | protinus te omni fasce liberabit | et expeditum ad se trahere incipiet. ut qui flagitiis coopertus mergebaris in


468. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

multiplex, uarius, discors est, secum pugnans sibi-que-met contrarius | nec in uerbis nec in factis idem. Profecto qui talis est, nunquam aliquo honestioris uitę studio proficere poterit. immo cum in seculi huius pelago uela faciens frequenter naufragetur, mergendum tandem in profundo inferni facile coniici potest. Nunquam enim sic respicit , ut non cras deterior quam hodie sit. Nos ergo ne quando ad ejus tam damnosam animi mobilitatem tam periculi plenam declinemus, discamus


469. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

| et Lucę Actus | et Ioannis Apocalypsis | et eruditorum hominum approbati de religione tractatus frequenter in manibus habendi legendi-que tibi erunt, ut fide stabiliaris, ut uirtutibus pręstes | et in Christi domini meditatione perseuerans in Deo tandem conquiescas. Nihil ita innocentiam conseruat | et cordis puritatem custodit. ut Scripturarum, quas diuini homines Sancto dictante Spiritu ediderunt, quotidiana lectio. Non est ut imperitiam excuses.


470. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Te nunc appello qui diu multum-que in gentilium libris uersatus es, dum te comptus delectat sermo | et musici poetarum cantus deliniunt, quantum inde tibi emolumenti contraxeris parumper cogita. et cum nihil ista tibi ad salutem profuisse cognoueris, ad Iesum tandem quęso conuersus dic cum Petro: Pręceptor per totam noctem laborantes nihil cepimus; in uerbo autem tuo laxabo rete. Et cum hoc inquit euangelista fecissent, concluserunt piscium multitudinem copiosam. Quod si demum in


471. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

peruenire. Primum itaque cum Propheta ad Deum conuersus dic: ps76 Meditabor in operibus tuis. Quęnam sunt opera ista? Terra, mare, cęlum. quorum ille admiratione captus in eam tandem prorupit uocem: ps103 Quam magnificata sunt opera tua, Domine! Omnia in sapientia fecisti. In medio enim firmasti terram sua mole libratam, partim aridam, partim aquis circumfusam.


472. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Diuus quoque Hieronymus noster hanc se gratiam a Domino quandoque accepisse gloriatur, ut secessu quodam mentis et angelorum choris interesset | et nescio quibus oculis in uno Deo uidisset Trinitatem | ac per hebdomadam uel plurium dierum spacium de corporeis nihil curaret. sibi-que tandem redditus | eorum quę uiderat desyderio recordatione-que afficeretur et fleret. Nouit ergo Dominus eis quos elegit, etiam ante mortem suę dulcedinis mella delibanda porrigere. quę tunc plenis poculis


473. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

| impię religionis erroribus plenus foret. Morti ęternę obnoxii eramus, ille ultro se morti crucis obtulit, ut nos a morte liberatos ad felicia uitę promissa reuocaret. Mortuus et sepultus resurrexit | cęlum-que cum homine assumpto ascendit, ut homines de terrę puluere tandem surrecturos monstraret | et cum corpore iam neque mortalitati neque corruptioni subiecto, sicut nec ille subiectus est, cęlum petituros , si modo ipsum sequi fide opere-que uoluerint. Igitur tanti ac talis


474. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | Section]

Io. 11. Lazarum post quadridui sepulturam iam foetentem ad uitam reuocauit. Quanuis ergo diu te Sathanas alligatum tenuerit, quanuis longo peccandi usu iam obdurueris | et toto tempore in scelerum tuorum monumento iacens contabueris, exolue tandem uincula, rumpe laqueos omnes | et diutinam mortem detestatus ad illum conuertere qui suscitat mortuos | et qui sepultos tumulatos-que facit reuiuiscere | et excusso de pedibus puluere mundatos exire, qui dimitti iubet peccanti non tantum septies, sed etiam septuagies septies.


475. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

cum interdum etiam inuitis ac repugnantibus nobis sese ingerant | animum-que non parum solicitent ac lacessant? sed quamdiu refragamur, nihil nocent. Nocent autem, cum eas dominari permittimus et cum scelus quod nondum peractum uolumus | toto-que tandem uoluntatis affectu eo ferimur, quo illę blandiendo inducunt. Concupiscentia itaque mali nihil aliud est | quam firmus in malum consensus. quod quanuis non fiat, factum tamen iri cupimus. De mandatorum consyderatione


476. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Quid enim illis preciosius, quid optabilius, quę sola nos efficere queant cęlo dignos, ęternitatis compotes, summi boni certos perpetuos-que possessores? Talia si tecum, ut debes, quotidie reputaueris, iam tandem cęlestium mandatorum amore captus atque ad eorum autorem Deum conuersus dices: Ignitum eloquium tuum uehementer, et seruus tuus dilexit illud. Non poteris enim illud non maxime diligere, in quo tibi tam grande bonum propositum esse intellexeris.


477. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

pręstabitur miseratio. Dicente Domino: Matth. 4 Poenitentiam agite, et appropinquabit uobis regnum cęlorum. Quod si ad uiam iustitię, a qua procul aberras, reuerti neglexeris, iam tandem tuę imbecillitati derelictus peccata super peccata cumulabis | ac ueluti absque gubernaculo in mari fluctuans nauis, quocunque concupiscentię tuę te impellet flatus, eo fereris. Id tibi futurum ille qui nouit omnia antequam fiant


478. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

et in tempore uindictę disperdet te. Expectaris a Domino, ut sceleris perpetrati te poeniteat | et mores uitio corruptos uirtutis operibus cures ne pereas. tu uero tuimet oblitus perire mauis quam corrigi, et tam benignum dominum, tam pium patrem non cessas offendere. Iam tandem excute insaniam istam et resipisce | ac saniore usus consilio rumpe moras omnes, pone finem flagitiis | et supplex ueniam ora, ut Deo miserante, dum miserendi superest tempus, mereri cęlestia incipias, cum terrena spreueris. Quod si cunctantem mors pręuenerit (uide, in


479. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Reliquum erit | ut ubi eradicata bona fuerint, inde exurgant mala | et de corrupto semine teterior exhuberet seges | et fiant nouissima tua prioribus peiora. Quanto ergo satius, ut in tempore resipiscas | et cum diu dormieris, iam tandem expergiscaris | atque a uitiis quę sequeris auersus | incipias iter ingredi uirtutis. Quod si parumper perpendere uolueris, quantum lucri facturus es, si te corrigas, quantum boni consecuturus, multo certe alacrius festinantius-que reditum expedies ad


480. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

factitauit . quo die autem a Christo uocatus est, teloneum reliquit. et qui satis longum tempus mammonę seruierat, statim fit Dei seruus Christi-que apostolus. Zacheus quoque ętatem in exigendis usuris contriuerat | viso tandem Domino | totum quod foenore quęsitum erat, distribuere pauperibus coepit | et illis quos aliquid defraudauerat satisfacere. eodem itaque die, quo finem criminum fecit, Christum domi suę hospitem meruit habere. Multa id genus


481. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Currentem per consueta uitia rotam affixo poenitentię paxillo sistere non uales, si alii non pauci ualuere? Serum est dices. at etiam nouissimis datur denarius sicut primis. et mulier duodeuiginti annos inclinata ad cęlestem medicum tandem accedens extento dorso errigitur. quoniam eum qui mortuos ad uitam excitat, suam etiam infirmitatem quanuis chronicam diutinam-que curare et posse credidit | et uelle sperauit. Nunquam serum est salutem quęrere, cum semper spes


482. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Melius est enim sine amicis gaudio perfrui sempiterno | quam cum amicis tradi suppliciis. Quod si decursę in uoluptatibus uitę usum abiicere tibi prorsus molestum est, quęso ne saltem pigeat, talis uitę qui tandem finis sit considerare. Siquidem prudentis est prouidere futura. et si bruta quoque quędam animalia uenturę tempestatis pręsaga, antequam erumpat procella, ad tranquilliora sibi loca confugiunt, minus te rationalem existimabo,


483. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Cuius quidem sanguis, quemadmodum tunc omnes Adę filios a peccato lauit, ut qui crediderit et baptizatus fuerit saluus sit, ita nunc singulos emundat, quoties nos Deo peccasse poenitet. Vtere tandem tantę erga te dilectionis beneficio dum licet, dum tempus est, dum uita suppetit. Si sine illo decesseris, quis miserebitur? Quęre Dominum dum inueniri potest, inuoca dum prope est. ne te postea ingratitudinis damnet |


484. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

uelle | quam subtracta confessione sordescere. Porro sicut hi qui nunc scelerum suorum poenitentes propria confessione se accusant, angelorum patrocinio subleuati erunt ut beati sint, ita qui errata sua modo dissimulant, a diabolo tandem accusabuntur, ut Christi iudicio condemnentur. Curramus igitur totis affectibus ad portum salutis, ne delictorum tempestatibus acti mergamur in profundum.


485. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

in Esaia etiam iurat Dominus in dextera sua | et in brachio fortitudinis suę | se non daturum ultra triticum neque uinum. Non enim possunt mereri gratiam fructum-que sacramenti, qui uel dubii sumunt illud | uel increduli despiciunt | acrius tandem puniendi quam qui olim Legalibus sacrificiis detraxissent, dicente Apostolo: Ad Heb. 10 Irritam quis faciens legem Moysi, sine ulla miseratione duobus uel tribus testibus moritur. quanto magis putatis deteriora mereri supplicia, qui


486. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

eos. et in Apocalypsi Dominus: Ego inquit sitienti dabo de fonte aquę uiuę gratis. Igitur tu es ille Domine qui esurientes et sitientes tuo solo aspectu satias, tu panis indeficiens, tu fons uiuus. Tu da, ut tibi placeant ieiunia nostra, ut cum placuerint, a te tandem tua dulcedine satiemur. Non erit molesta inedia, quam spes eiusmodi futurę saturitatis consolabitur. Tu es farina illa Elisei, qui uel amarissimum ieiunii nostri pulmentum uertis in dulcorem. Omne onus laborum nostrorum leuas istius quam in te fiximus


487. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Dum igitur uentri suo quam Deo nostro malunt obedire, deus eorum uenter est. quod hic suadet id sequuntur, quod autem Deus noster iubet contemnunt. neque eos pudet gulę suę fieri mancipia, cuius dominos esse conuenerat. Quid tandem, impune-ne id sibi futurum sperant, quod nulla re impediti nisi gulę uitio, ieiunare ne iussi quidem uolunt? Sed si uiro Dei misso in Bethel, cui mandatum fuerat, nequid ibi gustaret, donec


488. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

tibi incipiat quod patre tuo relicto in regionem abieris longinquam, et ad reditum te para. Volenti atque conanti pietas aderit diuina manum-que porriget | et te a malis liberabit ne pereas. Ex pecude tandem in hominem uersus, in his quę Dei sunt assuescere incipies, assuefactus perseuerabis, perseuerans uinces, uictor coronaberis. Talem se Paulus apostolus exibuerat, cum diceret: Bonum certamen certaui,


489. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

mendax. Nam etiamsi quando uera loquitur, mendax proposito est. quoniam ne uerum quidem ueri dicendi studio exprimit, sed cura fallendi. ut postquam per nonnulla uere prędicata syncere-que monstrata fidem uerbis adeptus fuerit, credulos tandem in foueam pręcipitet erroris. Idem quanuis intimas hominum cogitationes ignoret, eas tamen per exteriores motus atque gestus iudicat et deprehendit. tum quocunque aliquem magis inclinari uidet, eo accommodatis tentationibus trahere


490. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

recurrat) caue ne ad gestum cogitationis indicem prorumpas. et enitere ut citius desinat cogitatio intus in anima | quam per sensus effusa se foris ostendat. Quod si illa patuerit, acrius impugnaberis ut cogitata opere perficias, et fortasse crebriori certamine labefactus tandem succumbes. Quare creatus diabolus. Caput X Quare inquiet aliquis creatus est demon, si tam malus erat futurus | atque homini ad similitudinem Dei facto tam


491. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

prescius Deus nosset illum per arrogantię uitium a statu suę conditionis repellendum, sciebat tamen iustis expedire ut crearetur. ne uidelicet deesset illis aduersarius, cuius molestia ad pręlium exerceantur | et tandem uictoria potiti gloriosius coronentur. Hac de causa profecto etiam malos homines in mundo nasci ac uiuere credimus, non ad suam ipsorum qui damnandi sunt, sed ad illorum qui saluandi


492. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

li. 31 notandum Hic est ille teterrimus pharao, qui nos uetat exire de Aegypto | seculi-que uanitatibus renunciare | et Moysen sequi in desertum | ac tandem Iesu duce Promissionis Terram intrare. Hic est leo rugiens, qui circuit quęrens quem deuoret. Hic est fur et latro, qui non uenit nisi ut furetur et mactet. hic est denique lupus rapax, Dominico ouili semper insidians rapiens et dispergens, et nullo unquam sanguinis


493. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

scripta esse memorantur. Tentationum igitur uictorem demones timebunt, angeli comitabuntur et custodient. Veruntamen non semel aut pluries uicisse proderit; usque in finem uitę producenda uictoria est, ut tandem a Domino mereamur audire: Luc. XXII Vos estis qui permansistis mecum in tentationibus meis | et ego dispono uobis, sicut disposuit mihi Pater meus regnum, ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo.


494. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

fel et acetum in cruce positus gustauit. Denique beatos dicit esse esurientes, quoniam saturabuntur. et e contrario: Vę uobis inquit | qui saturati estis, quia esurietis. Charitas Nunc tandem ad charitatis conuertamur documenta. Pro hominum salute de cęlo in terram descendit. Deus homo factus est. Labores, uigilias, supplicia pro nobis tolerauit, pro nobis mortuus est,


495. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

non possumus. Porro quemadmodum superius diximus | proximum esse diligendum, eodem fine et inimicus erit diligendus. Id enim ei potissime optandum censeo, id pręstandum, ex quo ab iniuria cessando melior fore speratur | et correctis tandem moribus creditur salutem consecuturus. Cęterum si illum qui tibi infensus est, tam peruersi inhumani-que ingenii esse non ignoras, ut cum ei benefeceris, magis aduersum te insolescat, cum submisse comiter-que responderis, magis


496. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

populus meus in pulchritudine pacis, et in tabernaculis fiducię, et in requie opulenta, inquit Dominus. Per quotidiana igitur certamina | et ipsam certaminum uictoriam, qua malarum cupidinum uires conterimus, ad sempiternę tandem quietis triumphum peruenitur. Restat nunc, ut etiam pacis malignam simulationem omnibus fugiendam consyderemus. De pace simulata. Caput VIII


497. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

uiam derelinque uitiorum | ac per uirtutum semitam gressus tuos dirige, ab ocio atque uoluptatibus discede | et ad cęlum ascendendi labori ac solicitudini te quamprimum accinge. ut pro iustitię fidei-que operibus mercedem capere mereare sempiternam | et tandem in illo pro cuius amore te exercueris, feliciter conquiescas. De pręmio iustorum. Caput XIII Etenim si iustitia pietate-que pręditi homines ab omnipotenti Deo tot


498. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Matth. xxv Venite benedicti Patris mei percipite regnum a constitutione mundi uobis paratum. qui et in peregrinos hospitales, et in egenos liberales, et in afflictos fuistis misericordes. accipite tandem pro modicis magna, pro terrenis cęlestia, pro breuibus sempiterna. Hęc igitur erit benedictio illa, de qua Salomon ait: Prouer. X Benedictio Domini super caput iusti. Quam rem


499. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

deformes humiliores-que superficie reliqua. Domus ista Ecclesia Christi est. hęc maculas patitur dum hęreticorum fallacibus argumentis impugnatur. pallor et rubor in maculis est. quia hi quidem fidelibus inuidendo liuent | atque irascendo inflammantur | sed ueritate uicti eisdem tandem cedunt. atque ita reliquis orthodoxis inferiores inueniuntur. Recte itaque sacerdos lapides in quibus orta est lepra, errui ac proiici iubet | et parietes radi, ut omni prorsus ablata errorum spurcicia nec maculam habeat Christi sponsa | nec rugam. Non ante


500. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

quod ei comparatur, deformitas, qualis pernicies sit. Sicut enim lepra totius corporis pulchritudinem demolitur, ita omnem anime decorem corrumpit peccatum. atque hoc solum malum est, quo illa lędi perire-que possit. Nunc tandem unde digressi sumus, eo reuertamur. ut aliam quoque peccatorum differentiam explicemus | ac postremo, quę ex illis incommoda oriantur inquiramus. De peccatorum differentia. Caput XV


501. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

hoc quod bonis in uita accidere solet, non malum sed bonum iudicare. et bonum illud quod malis blanditur, non bonum sed malum potius arbitrari. Quam uere recte-que ista dicantur, satis perspicue diuersus eorum finis probat. Soluta tandem quęstione, quę quidem seipsam aperit non temporalia consyderantibus sed ęterna, consequens est, ut peccatum ipsum eo magis uitandum sit, quo illa etiam quę bona uidentur, in summam conuertat perniciem | ultimum-que malorum. Et si


502. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

animus per lubricum gulę callem crapulam illabi permittet. uentri-que fauere incipiens, temperantię renunciabit. Tactus Omnibus autem aduersariis istis eorum-que similibus uiam tactus patefaciens, quicquid per alios sensus affectauit, id per se tandem opere complere maturabit. et tunc demum animus ipse perditę uitę conscientia pulsatus cum Hieremia queri poterit | flens-que ac lugens exclamare: Hier. 9 Mors ascendit per fenestras nostras, ingressa est domos nostras | disperdere


503. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

exteriorem quidem corporis aurem pręceptis diuinis prębere uolunt , sed seculi uanitatibus dediti | et temporalibus immersi negociis | ita uiuunt, quasi qui post pręsentem uitam nihil futurum expectent. Hi si qua tandem sęuientis fortunę molestia compulsi Deo supplicant non exaudiuntur. Neque enim liberari de peccato, sed de calamitate desyderant. Ait ergo Scriptura: Proverb. XIX


504. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | Section]

se ita ut dicimus circumciderit, circumcisione (sicut Paulus ait) non manu facta, et in omnibus spiritui magis quam carni obedierit, huic perfectę temperantię inesse uirtutem quis negabit | quis non dignum arbitrabitur, ut tandem in sanctuarium Dei ingrediatur | pręmia-que capiat supernę hęreditatis, factus Dei filius, quia noluit fieri turpium uoluptatum seruus? De uirginitate. Caput II


505. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ad erugandam atque emaculandam alia quędam smegmata mangonum-que linitiones? Quid hoc est | nisi propriam pudiciciam prostituere | et uim inferre alienę? et nullum omnino obscoenitatibus modum imponere? Mittite ista quęso, qui tam insipienter excidistis, et ad mentem reuersi tandem aliquando cogitate, an tanti sit breuis ac momentanea corporis uoluptas, ut propter illam uel bonum infinitum castitati propositum contemni debeat | uel infinitum malum impudicicię paratum non timeri? Cogitate inquam quę secutura sunt, ut his quę instant libentius abstineatis.


506. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

recusamus? in uno fideles, in aliis infidi? ille in Euangelio clamat: Poenitentiam agite, et appropinquabit regnum cęlorum. et tu tibi appropinquaturum speras non agendo poenitentiam, sed porrigendo elemosinam? Dimitte iam tandem errorem istum, ne tibi magis quam aliis credens pereas . et Iacobi apostoli sententię adhęrere incipe dicentis: I Religio munda et immaculata apud Deum et Patrem hęc est: uisitare


507. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

sed fortunę. Itaque rerum amissione non emendantur, sed magis ad prędandum rapiendum-que accensi reparare amissa festinant, donec ipsi uitam amittant | et ad inferos detrusi crimen suum tandem agnoscant. Siquis tamen aures audiendi habet audiat | et timere discat cum audierit | illud quod in Malachia est scriptum: 3 Et accedam ad uos in iudicio, et ero testis


508. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Si discipulorum eius locum tenes, cur illorum paupertatem non imitaris? Quid tibi prodest si uniuersum mundum lucreris, et animę qua nihil preciosius est, detrimentum patiaris? Igitur dilargitis tandem istis caducis labilibus-que rebus ad ęterna et nunquam desitura bona mentem errige | et cum Dauide Deum deprecare: Ps. 118 Inclina cor meum in testimonia tua, et non in auaritiam.


509. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

solue fasciculos deprimentes, ut pondere auaritię liberatus, leuis et alacer expansis obseruatę in pauperes benignitatis pennis tollaris in cęlum | et ab illis in superna tabernacula recipiaris, quibus hic benefeceris. et tandem ad Dominum conuersus dicas: Ps. 38 Quę est expectatio mea? nonne Dominus? et substantia mea apud te est. De beneficiis conferendis vt deo similes simvs. Caput XXI


510. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

nec terrenum largiri regnum sed cęleste. Matth. 4 Poenitentiam agite inquit | et appropinquabit regnum cęlorum. Et ad latronem: Hodie mecum eris in paradiso. Quod si tandem | non ut olim ad inferos animę iustorum descendant, sed in sublime angelorum sedibus inferantur, iocundissimo Domino sui conspectu fruiturę, nonne multo nos causatius quam prisci illi, de quibus paulo ante est dictum, Deo seruire debemus | et soli nauare operam |


511. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

est eos, qui Moysen et Aaronem minaciter impetere ausi fuerant. Post hęc profecti de monte Hor per uiam quę ducit ad Mare rubrum pertesi itineris laborem rursum reclamant. sed neque hoc fuit illis impune. Ignitorum serpentum ictibus percussi moriebantur. Hinc tandem humiliatis ac ueniam poscentibus | Moyses Domino iubente serpentem ex ęre formatum suspendit in ligno, quem uulnerati aspiciendo conualescebant. (crucifixus) ICXC Id autem portendebat, quod olim in Christum


512. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

indigne id ferentibus impugnantur . Primo tamen de his qui illos oppugnatum uenerant cecidere uiginti duo milia. iterum altero congressu octodecim milia. et ipsi enim offenderant suis uiribus magis quam Dei auxilio freti. sed tertio tandem certamine de Beniamin periere uiginti quinque milia. oppidum eorum Gabaa incensum, in quo obsessi erant. idem-que factum reliquis urbibus ac uicis tribus huius. Ista de Iudicum libro summatim perstringendo protulimus. quę sequuntur,


513. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ac Redemptorem suum erit, qui non pecuniam ipso, sed ipsum pecunia chariorem habuerit, nihil cum ipso simulauerit, nihil in ipsum impie neque cogitauerit | neque fecerit | et nunquam de clementia Dei diffisus omnem salutis suę spem in ipso sitam fixam-que semper esse curauerit | et tandem mori potius quam Deo peccare optauerit. Atque hęc hactenus. nunc autem ad reliquas charitatis partes descendere statuens, arbitror non minimam, sed pręcipuam potius esse: cum bene uiuendi pręcepta didiceris, operam dare ut


514. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Ad Cor. prima 9 Vę mihi est, si non euangelizauero. At tu ociosus oscitas, et nec maledictione territus | nec benedictione illectus ad docendum inclinaris. Expergiscere tandem, aperi os tuum populo, lucrare Domino | docendo, increpando, exhortando. Hoc fecit Christus, hoc apostoli, hoc officium episcopi est, quem te esse profiteris. Tibi dictum puta, quod per Esaiam dicitur:


515. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

immortales, de terrenis cęlestes | et si fas est dicere, de hominibus dii. Quod si magni emolumenti est patriam obsidione hostili liberari, inimicorum exercitus profligari, regni fines longe late-que diffundi | et auctis tandem uiribus a bellorum tumultu quiescere | tranquilli-que ac pacati status optata felicitate frui, nonne utilius est, ut animę uitiorum oppressę iugo in libertatem uendicentur? ut diaboli potestas uirtutum profectu conteratur? ut caro seruiat spiritui? et homo ipse non aliis, sed


516. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

charitas | non tam pro sua quam pro aliorum inopia laborare | et operi propterea libentius incumbere, ut colas pietatem. In fine dicitur: Date ei de fructu manuum suarum, et laudent eam in portis opera eius. Ex quo discimus, quod charitatem sectantis labor | bonis tandem compensetur sempiternis. Veruntamen nequis imprudenter supponat dorsum suum oneri, quod ferre non satis pręualet, pensandę uires sunt | moderate-que agendum. Nemo iumentum suum plus


517. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ut fructum faciat. Expectat utique clementissimus Dominus ab ocioso boni operis fructum in pueritia, expectat in iuuentute, expectat in ętate uirili, denique ecclesię prępositi alicuius uerbis exoratus expectat usque in senectam, ut ille tandem eiusdem prępositi uel increpatione impulsus | uel pręceptis eruditus | ab ignauia mollitie-que animi ad studium honesti laboris excitetur et exurgat. Quod si ne tunc quidem desidiam infructuosam reliquerit, quid aliud restat, nisi ut dimittatur damnationis


518. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

unaquęque hora non ita uitę longioris | ut pręsentis mortis certa sit? Nullus est enim temporis punctus quo non arctantur uitę nostrę spacia | et quo mors nobis non propior sit . Quid ergo moraris? quid procrastinas? Rumpe tandem somnolentiam istam et expergiscere | ac tam supinę oscitationis tarditatem recte factorum solicitudine discutere festina, antequam rationem uillicationis tuę reddere cogaris. Vel si usque adeo totus obstupuisti,


519. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Eccli. 35 Oratio humiliantis se nubes penetrabit. Mat. 15 Cananea mulier iam repulsam passa, iam in canum comparatione contempta, quia ab humilitate non recessit, meruit tandem exaudiri. Filius prodigus consumpto patrimonio ad patrem cum humilitate reuersus inuenit ueniam. Luc. 15 Peccaui inquit in cęlum et coram te; iam non sum dignus uocari filius


520. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

C. Cęsar Gaius Cęsar (ut Iosephus refert) cultum sibi tanquam Deo exhiberi iussit, statuam in Capitolio posuit | se Ioui parem dictitans | deinde in senatu interemptus Deus esse desiit, ita ut ne hominis quidem in eo facies aliqua superesset toto tandem in cineres conuerso. Talibus imprecatur Ecclesiasticus dicens: Eccli 36 Contere Domine caput principum et inimicorum dicentium: Non est alius pręter nos | .


521. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

hoc est, uel septennis famis uel trimestris fugę persequentibus inimicis | uel triduanę pestilentię. Qua electa septingenta milia uirorum, qui eius ditionis erant, morte consumpta sunt. Lugenti et in humilitate supplicanti uenia tandem data. cessauit-que internicio ac uastitas plebis. Hinc ille gratias agens dixit: ps. 29 Audiuit Dominus et misertus est mei; Dominus factus est adiutor meus. Quoties igitur


522. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

prima 3 Quicquid petierimus accipiemus ab eo, quoniam mandata eius custodimus | et ea quę sunt placita coram eo facimus. Obedientia postremo facit, ut inter amicos et discipulos Christi censeri mereamur, postea tandem cum Christo quoque beati futuri. Io. 15 Vos inquit amici mei estis, si feceritis quę pręcipio uobis. Alibi autem ait: Io. 8 Si


523. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

gloriabundus ostentauerat, ad Babylonios quoque transferendam, non est animo turbatus | nec tristitia deiectus, sed uoluntati Domini nihil refragatus: Bonus inquit sermo Domini | sit tantum pax et ueritas in diebus meis. Quid tu tandem quereris opes tibi erreptas, quas Christus Dominus apostolis suis interdixit? quas plurimi ut liberius expeditius-que Deo seruirent, sponte abiecerunt? Lętare potius oblatam tibi occasionem uitę perfectioris ineundę. dicente


524. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Non ergo grauate perpetiar, quod iuste irrogatur, sed Dominum meum deprecabor, ut concedat mihi in omnibus patientiam | et in ipsa patientia scelerum meorum purgationem atque ueniam. ut qui me dignatus est facere laborum suorum participem, faciat tandem et glorię consortem. dicente Apostolo: ad cor. 2. ca. 1. Sicut socii passionum estis, sic eritis et consolationis. et iterum: ad tim. 2. ca. 2.


525. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

facit satis, ut beneficio prouocet ad poenitentiam. At uero si benefacta non profecerint | nec murmurationum cessauerit impia temeritas, tunc demum ulciscitur ingratos et iuste poenas exigit ab obstinatis. numeri 11 Ideo illi tandem cęlestem cibum fastiditi cum ollas carnes-que Aegyptias concupissent, coturnicum nubes uento delata | locum in quo castra fixa erant operuit. uolente Domino ut discerent, quam male cedant illa quę intemperanter concupiscuntur. Adhuc inquit carnes erant in dentibus eorum,


526. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

21 Achab etiam rex Israhel, quod Naboth Iezrahelita uineam suam ipsi petenti neque uendere neque commutare uoluit, tantum furoris concepit, ut domum reuersus lectulo se iniecerit | panem-que non comederit | inedia se conficiens, donec uxoris tandem usus consilio, Naboth per dolum sublato agellum eius ui possedit. Reg. 2. 117 Achitophel Iudaicę militię princeps Absalonis partes secutus, indigne ferens quod ille aduersus Dauidem patrem uti suo consilio


527. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Sic igitur benedicatur omnis homo qui timet Dominum, ut exhuberet frugibus uirtutum, ut bonorum operum foecundus sit, ut animę sanitate perfruatur, ut hostes inuisibiles uincat | et omnes carnis molestias superet, fide firmus, spei plenus, charitate feruidus, et ad bona tandem perueniat sempiterna | benedicat-que ei Dominus ex Syon, qui fecit cęlum | et terram. Apostoli. Hic quippe benedicendi mos apostolorum proprius fuit, ut eorum scripta testantur.


528. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Quod egressum est de labiis meis, rectum in conspectu tuo fuit. In fine operis peroratio. Caput XXXIII Ad finem tandem operis Deo auxiliante peruentum est. Cui soli gratias agimus atque habemus, confitentes eius esse beneficium, quicquid a nobis recte institutum recte-que tractatum fuerit. Nihil autem


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.