Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: tandem

Your search found 2233 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 545-561:


545. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 424 | Paragraph | SubSect | Section]

recte respondeant, *add. falsas aliorum calumnias paruipendere et tacere potius quam aliquid dicere, contenti contra cauillantes fauore ac beniuolentia bonorum. Porro Iudeorum immanitas non satis habuit uerbis lacessere Dei filium: ad necandum tandem inclinantur. Cum enim ipse uocationem gentium designaret per uiduam illam Sareptanam (ut in Luca legimus), ad quam missus fuit Helias, et per Naman Syrum ab Heliseo leprę morbo curatum, repleti sunt — inquit — omnes in synagoga ira hęc


546. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 434 | Paragraph | SubSect | Section]

quantum iniquitatis esses admissurus? Quid opportunitatem quęris, ut illum tradas? Iam uoluntate tradidisti. Quamquam ille pro salute omnium tradi uoluit, tu tamen electus es, qui non obsequio, sed cupiditate traderes et auaritię studio ipse subuersus perires. Iam tandem ad exponendam Iudeorum infandam atrocitatem nostra dirigatur oratio. Cogitauerunt — Ioannes inquit — principes sacerdotum, ut Lazarum interficerent. Quare hoc? Nempe, quia (ut idem ait) multi propter illum abibant ex


547. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 447 | Paragraph | SubSect | Section]

Vnde Christus transmisso* Cedrone uenit in hortum, qui etiam paradisus dicitur, ut locum illum significet deliciarum et ut, unde per peccatum eiecti fuimus, per Christi satisfactionem eodem nos innuat reducendos. Qui enim longo admodum tempore exules fuimus, iam tandem Christo duce postliminio reuertimur in patriam, non terrenam, sed cęlestem, non temporalem, sed ęternam. Illic autem ubi conuenerat Iesus cum discipulis, iussit eos residere, donec ipse paulo longius digressus preces offeret Deo Patri. Et assumpto Petro


548. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 488 | Paragraph | SubSect | Section]

Martha, sic alię multę suspirantes gementesque lugebant et miserabili passione Domini Iesu crucifixi commotę querebantur. Sed post hęc Mariam, matrem eius, cum Marię matris lamentum uires aliquantulum resumpsisset, quid tandem dixisse putabimus, quibus uerbis intus exhulceratę mentis ęstum indicasse? Post longa suspiria, post multas lachrymas, post exanimati corporis frigescentiumque membrorum langorem in se tandem reuersam atque hoc modo locutam coniicere possumus: Heu, heu, fili mi


549. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 488 | Paragraph | SubSect | Section]

Marię matris lamentum uires aliquantulum resumpsisset, quid tandem dixisse putabimus, quibus uerbis intus exhulceratę mentis ęstum indicasse? Post longa suspiria, post multas lachrymas, post exanimati corporis frigescentiumque membrorum langorem in se tandem reuersam atque hoc modo locutam coniicere possumus: Heu, heu, fili mi charissime, qualia pateris supplicia? Quam ignominiosa, quam acerba morte consumeris?** Tametsi sciam mala ista, quę sustines, multorum in te credentium fore salutem, non possum tamen, quin te in tantis


550. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 498 | Paragraph | SubSect | Section]

delicta cumulando in dies magis eum offendis et ad iracundiam prouocas. Quid hac ingratitudine peius, quid hac uicissitudinis relatione indignius? A quo de peccato liberaris, ei peccare, a quo saluaris, ei iniuriam inferre. Lugeant iam **corr. ex tam tandem oculi non Domini angustias, sed tuum, o anima, scelus, non crucifixi mortem, *corr. ex cęcidisse sed tuum ocium et mortiferas terrenę uanitatis cupiditates, quibus ab ipso alienata es, a quo sic dilecta fuisti, ut, dum tibi bona


551. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 504 | Paragraph | SubSect | Section]

Attendant animum Iudei, in errore supramodum pertinaces, et, si per Veteris Legis scripturas illis ipsis diuinitus datas ab eisque receptas aperte monstrabimus Iesum, Dominum nostrum, qui crucifixus est, uerum fuisse Messiam frustraque alium ab iisdem expectari, iam tandem uicti manifestę ueritatis assertione inueteratam cordis duritiem remittant atque deponant et in hunc, quem prędicamus, credentes, hunc fide suscipientes suę saluti consulant. Quod quidem qui non fecerint, eos in ęternum perituros certissime sciant. Digni enim sunt, ut


552. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 523 | Paragraph | SubSect | Section]

donum gratię Domini, Azarias auxilium Domini, Missahel saluans Deus. Filio autem Deus Pater dedit omne iudicium, omnem contulit gratiam, ita ut idem ipse nobis et auxilio esset contra demones et saluti aduersus errores. His tandem de Saluatoris infantia pueritiaque, ut potui, expeditis ad grandioris ętatis gesta ab Euangelistis descripta ordine rerum seruato recensenda accedamus, ea q uidem, antequam euenissent, prędicta demonstrando, ut omnibus pateat Iesum crucifixum uerum fuisse


553. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 530 | Paragraph | SubSect | Section]

dico uobis, quęcunque ligaueritis super terram, erunt ligata et in cęlo, et quęcunque solueritis super terram, erunt soluta et in cęlo. Quęramus, si Messię uenturo danda fuit hęc potestas, ut hunc ipsum esse, qui crucifixus est, increduli agnoscant et tandem deposito errore sequantur eam, quę in Euangelio habetur, ueritatem. In Esaia Deum ad Israhel dicentem audio: Veruntamen seruire me fecisti in peccatis tuis, prębuisti mihi laborem in iniquitatibus tuis. Nunquid unquam Deum seruire aut laborem


554. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 559 | Paragraph | SubSect | Section]

autem uinea in Hieremia quoque lamentantem Dominum audimus: Ego plantaui te — inquit — uineam fructiferam, totam ueram. Quomodo conuersa es in amaritudinem uitis alienę? Crebro enim ad gentilium ritus declinabant Iudei, nec tamen ita pertinaciter, quin tandem aliquando ad Deum suum redirent, cum pro peccato ab inimicis opprimerentur. Porro nihil illis immobilius fuit, nihil durius in repellendo perdendoque Christo Saluatore, cum neque prophetiarum indicio, ut susciperent, inclinarentur nec magnitudine miraculorum nec postea, ut


555. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 564 | Paragraph | SubSect | Section]

dicunt: Exinanite, exinanite in ea usque ad fundamentum. Da nobis in tribulatione constantiam, ut saltem eos, qui nos armis superant, fide uincamus, ut pro tui nominis gloria moriendo tecum in cęlesti regno uiuamus, cumque infidelium persecutionem passi fuerimus, tuę tandem miserationis dono consolemur. Hactenus de Ecclesia. Nunc sequentia consyderemus. In Mattheo, in Marco et in Luca legitur, quod Iesus assumpsit Petrum et Iacobum et Ioannem duxitque illos in montem excelsum seorsum, et transfiguratus est ante eos. Quomodo


556. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 572 | Paragraph | SubSect | Section]

ut in illis preces offerantur et diuinę audiantur lectiones, non tamen extra illa tum orare tum, quod ad cultum Dei pertinet, loqui prohibemur. Domini enim est terra et plenitudo eius, orbis terrarum et uniuersi, qui habitant in eo. His hactenus, ut potuimus, expeditis iam tandem probra et supplicia Domini nostri pro nobis ultro suscepta nec minus plene in Veteri Instrumento prędicta* quam in Nouo exibita recitabimus, si prius pauca quędam** non omittenda in medium protulerimus. Igitur a Galilea rediens Hierosolymam, uerius a monte Oliueti,


557. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 599 | Paragraph | SubSect | Section]

icti cum aspicerent, sanabantur. Qui ergo a diaboli morsibus curari cupit, corde et animo aspiciat Christum in patibulo pendentem, et sanus euadet. Eius enim liuore — ut Esaias ait — sanati sumus. Hic propheta ipsum talia tandem passurum uidens uaticinatur et ait: Non est species ei neque decor, et uidimus cum, et non erat aspectus, et desyderauimus eum despectum et nouissimum uirorum, uirum dolorum et scientem infirmitatem. Denique ait: Vulneratus est


558. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 610 | Paragraph | SubSect | Section]

uobis opus est, sed mentis puritate, dicente Propheta: Sacrificium Deo spiritus contribulatus; cor contritum et humiliatum Deus non despiciet. LIBER TERTIVS GLORIOSVS Peracta tandem secunda operis huius parte reliquam Domino fauente aggrediamur et post passionum eius lamenta, quę* in primo continentur uolumine, ad ipsa consolationis remedia manum porrigamus, ut abstersis lachrymis una cum illis, qui resurgentis Domini et in cęlum ascendentis gloriam


559. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 626 | Paragraph | SubSect | Section]

putauit et continuo cucurrit discipulos hac de re facere certiores rursumque rediit ad monumentum. Venerunt Petrus et Ioannes, et cum uacuum sepulchrum offendissent, transpositum corpus putarunt atque abierunt residentibus adhuc in eodem loco mulieribus. Cumque et ipsę mulieres tandem recessissent, ut angeli de resurrectione dicta discipulis referrent, Maria remansit sola ad monumentum plorans. Dominus autem mulieribus a sepulchro redeuntibus apparuit in itinere, ut diximus, ante tamen Marię Magdalenę se ostendit ad monumentum, ne cui minus consona


560. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 629 | Paragraph | SubSect | Section]

suscipiendis laboribus temperamento uti atque iccirco quidem uia recta ad propositum sibi finem indefessos peruenire. Sed quoniam plerique, etiam cum succubuerint, rursum resumpto spiritu ad cursum uegetantur atque ita pristino mentis feruore concitati et ipsi, quo contendebant, tandem perueniunt, ideo ipse Ioannes, qui ante monumentum substiterat, Petrum deinde secutus in monumentum introiuit. Non pauci tamen inueniuntur, qui, cum diu aratrum tenentes in agro Domini laborauerint, pertesi* labore post tergum respiciunt et seculi negociis


561. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 670 | Paragraph | SubSect | Section]

non dicit quidam ex iis, sed quidam tantum, ut eos non de apostolorum numero fuisse intelligamus, sed de turba aliorum discipulorum, qui una cum ipsis undecim in Galileam profecti fuerant. Quod autem dubitarint, nobiscum dispensabatur, ut sublata tandem omnium discipulorum dubitatio nostram de resurrectionis Dominicę ueritate fidem magis ac magis confirmaret. Et accedens Iesus locutus est eis dicens: Data est mihi omnis potestas in cęlo et in terra. Perinde ac si dicat: Nihil dubitetis me ipsum


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.