Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: tandem

Your search found 2233 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 647-652:


647. Marulić, Marko. Epistola ad Adrianum VI Pontificem... [Paragraph | SubSect | Section]

qui neque dicendi ui neque authoritate ualeo, supremae dignitatis uiro quicquam persuadere ausim, nedum talia quae olim saepius ab aliis tentata in cassum cesserant. Porro cum mecum tacitus considerassem nequaquam absque nutu diuino id te deposcere quod ego praestare posse diffiderem, recepi tandem me quod rogabas facturum, non meis uiribus, sed Dei fretus auxilio. Igitur a Spiritu Sancto adiutus opus peregi; peractum tibi mitto ut, si probaueris, continuo Romam mittendum cures. Quod si res ista, quam orditi sumus, tam prospere quam optamus successerit, nihil scriptis meis


648. Marulić, Marko. Epistola ad Adrianum VI Pontificem... [Paragraph | Section]

uel exiguae admodum uel nullius omnino authoritatis esse scirem, te autem in summo omnium quae in terra sunt dignitatum honorumque fastigio sedere non ignorarem, uerebar profecto ad tantae maiestatis uirum mearum quicquam dare litterarum. Porro hesitantem ac diu dubium ad scribendum et ipsa tandem rerum ingruentium necessitas impulit et animi tui ubique uulgata mansuetudo persuasit. Atque ita mecum ipse tacitus ratiocinari coepi: si muliercula illa Samaritana cum Christo, Dei filio, colloqui non timuit, cur ego eius uicarium humiliter ac submisse affari formidabo? An


649. Marulić, Marko. Epistola ad Adrianum VI Pontificem... [Paragraph | Section]

qui tam nequiter inuicem dissident tamque capitali odio alii alios persequuntur? Quid enim magis iniquum quam in eos hostiliter agere quibus in omni necessitate adiumento esse deberemus? In eos, inquam, caedibus grassari pro quorum salute Christus mori non dubitauit? Resipiscite tandem, resipiscite insipientes! Quousque ratio uos fugiet, quousque perniciem uestram ignorabitis? Non uobis pugnatis, non uobis uincitis, sed uni illi, qui uos omnes deuorare parat, futurae de uobis uictoriae praestatis occasionem! Nam cum uos inuicem alii alios consumpseritis, ille omni


650. Marulić, Marko. Epistola ad Adrianum VI Pontificem... [Paragraph | Section]

parat, futurae de uobis uictoriae praestatis occasionem! Nam cum uos inuicem alii alios consumpseritis, ille omni iam ope destitutos aggrediens facile in suam rediget potestatem et non educto (ut dicitur) gladio superatos legi suae seruire coget, suae obtemperare impietati. Desinite iam tandem, Christiani, aduersus Christianos bella gerere! Desinite caedibus inter uos desaeuire! Eodem nomine censemini, eiusdem religionis professionem tenetis; concordi ore unum patrem qui in coelis est confitemini, unum inuocate. Si per omnia igitur fratres estis, ut quid fraternitatis,


651. Marulić, Marko. Epistola ad Adrianum VI Pontificem... [Paragraph | Section]

auxiliis ab imminenti periculo sese (ut ante diximus) tuebuntur, perire non poterunt, uincere poterunt. Sicut enim modo seditione alienatos Deus odit ac detestatur, ita deinde amice copulatos adiuuabit ut uincant potius quam uincantur et de illo, qui omnibus nobis pariter infensus est, tandem superato triumphent. Pax Suscipiant igitur te hortatore, te duce, pacem et, sicut Apostolus ait: Deus pacis erit cum illis. Quis est iste deus pacis nisi Iesus Christus Dominus noster, qui de caelo descendens pacem attulit, quia in se credentes Deo patri


652. Marulić, Marko. Epistola ad Adrianum VI Pontificem... [Paragraph | Section]

abolere molitur, unanimiter armentur, concorditer irruant, quorumlibet fidelium damnum suum esse deputent. Alioquin si fratrum suorum calamitatis ac stragis tantum spectatores futuri sunt et non ultores, actum est de omnibus. Unus hodie, cras alter, perindie alius, communis inimici iugum tandem subibunt. Cumque simpliciter uniti Deo adiuuante superiores esse potuissent, disseparati atque ob hoc Deo inuisi singulatim conterentur. Veritatis uox est illa in Euangelio: Omne regnum diuisum contra se desolabitur et omnis ciuitas uel domus diuisa contra se non stabit . In


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1522], Epistola ad Adrianum VI Pontificem Maximum, versio electronica (), Verborum 2644, Ed. Darko Novaković [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [marulmarepistadr].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.