Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: millibus

Your search found 156 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report

Occurrences 28-36:


28. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 146 | Paragraph | SubSect | Section]

appositas regiones cum exercitu penetraret, agrosque eorum omni clade peruastaret, quo et amissae Naupacti dolor hostibus alia insuper augeretur calamitate, magisque hostiles infringeret animos, et militibus suis praede non deesset occasio. Alexander igitur coactis circiter decem millibus equitum haud satis prosperam suscepit expeditionem. Non enim mediocri detrimento, ut paullo post demonstrabitur, illi in tam longinquas regiones profectio constitit, propterea quod temere ingressus iter Liburnos, Iapidiam, Istriam emmensus est, Natisoneque


29. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 148 | Paragraph | SubSect | Section]

ne ea communibus hostibus per ea loca iter habentibus praedae essent, comportarant, quo facto tertia prope hominum iumentorumque pars e Turcaico interiit exercitu. Eandem fortunam mancipia quoque subiere: uix enim ex decem millibus captiuorum dimidia pars hostilem terram attigit. Caeteri, quos praesertim Pannoniorum metu, per quorum fines in Bossinam redeundum erat, trahere catenatos periculosum uidebatur, quique ualetudine aut aetate abduci non potuerunt, interfecti sunt, ne scilicet certae destinatos pesti


30. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 155 | Paragraph | SubSect | Section]

tam improbam spem concępisse feruntur. Comisso igitur praelio Itali, utpote magna ex parte collectitii milites, primo hostium impetu pulsi fugantur, amissis ex suo exercitu, magis in fuga quam in certamine, circiter septem millibus hominum. Galli parua suorum cęde, centum enim et quinquaginta dumtaxat ceciderant, regem suum incolumem in agrum Astensem enecti prope fame reduxerunt, haud sane tam propria uirtute, licet et ea non mediocris extiterit, quam Veneti exercitus ignauia, Lodouicique


31. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 161 | Paragraph | SubSect | Section]

oppidum muris dirutis nudasset munimentis, summa tamen uirtute a Turcis, qui in praesidio erant, defensum est. Quum itaque totam fere hyemem Venetus ad Cephaleniam, eo quod remige tantum classem instructam, milite uero inopem habebat, nequicquam absumpsisset, amissis duobus circiter millibus, promptissimo quoque classicorum, tandem irrito incaepto inde abscessit morbo ex animi aegritudine contracto, quo quidem paucis post diebus peropportune extinctus est, ne eadem inuidia, quam Crimano conflabat, ipse conflagraret. Etenim apud Venetos ex euentu, quod quidem


32. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 165 | Paragraph | Section]

eius esse Vuladislauum ingenii, ut malit aurum quam gloriam, nihil non illum spe pecuniae, cuius esset auidissimus, facturum. Itaque Venetus promissis (sic enim domi mandatum erat) in singulos annos centum millibus nummum aureorum Hungaris pendendis, donec bellum esset Venetis cum Turca, ubi autem debellatum esset, paxue cum hoste aequis conditionibus composita, triginta solum millia nummum Veneti perpenderent, cum Vuladislauo foedus icit,


33. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 174 | Paragraph | SubSect | Section]

his quidem distulit, sed crimine non exemit. In eorum locum totidem ex gregariis militibus, qui primi murum ascenderant, suffecti: adeo apud Turcas uirtus uel infimae fortunae uiris gloriam ac decus conciliat. Methonis expugnatio Coronem quoque, duodecim millibus passuum inde distantem, cum quibusdam ignobilibus castellis, uoluntaria traxit ad Turcam deditione. Coronaeis praeter libertatem, si quid tamen ea amissa reliqui sit mortalibus, nihil ereptum. His rebus in Peloponneso


34. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 182 | Paragraph | SubSect | Section]

Itaque Consaluus, uir caetera egregius, religione induciarum per dissimulationem spreta, qua scilicet citra famae iacturam se hostibus impositurum putauit, quia nondum inducias inter reges pactas nuntii palam attulerant, signum pugnae proponit, Francosque in agro Cethignolano decem et octo millibus passuum procul a Barleto agentes, propter spem proximam pacis certaminis securos, atque ob id ad praelium imparatos (credebant enim inducias esse) aggreditur. Galli re improuisa perculsi primo trepidare, mox collecto animo aciem instruunt, atque in hostem ex aduerso uenientem impetum


35. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 192 | Paragraph | SubSect | Section]

affirmauit illum ingentia infirmis manibus semper amplecti, atque ob id et pacis et belli iura confundere, nec pacta ulla seruare religione, aliisque, ne quid rei gerant, magis impedimento esse quam ipsum quicquam rege dignum gerere. Itaque Maximilianus contractis circiter decem millibus peditum equitumque in agro Tridentino consedit primo tempore Italiam ingressurus. Non enim deerant quidam Patauinorum, Vicentinorum, Veronensium, Taurisanorum, qui ei hanc expeditionem suscipiendam odio in Venetos ita suaderent, ut defectionem a Venetis pollicentes certam


36. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 198 | Paragraph | SubSect | Section]

atque cum omnibus suis turmis, quod roboris in exercitu Gallico erat, impetu in hostem facto confestim aduersarios in fugam coniecit, capto Liuiano caesisque ex Veneto exercitu quatuordecim millibus hominum, paucissimis ex suis desideratis. Quo facto uisum est Italis, qui praelio interfuerunt, aciem Venetorum prorsus inermem et sine dextris fuisse, Gallos uero centimanos extitisse; quanquam Bazethes Othomanus,


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.