Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: millibus

Your search found 156 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report

Occurrences 37-42:


37. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 198 | Paragraph | SubSect | Section]

quam ad pugnam aptiorem habuerint. Profligato exercitu Veneto princeps Petilianus, cui summa imperii in exercitu permissa erat, cum reliquis copiis in Brixianum agrum urbem ingressurus contendit. Brixiam non admissus Venetias uersus abiit atque ad oppidum, quod Venetiis tribus millibus passuum distat (incolae Mestrim uocant) consedit. Interim Bergomates, Cremenses, Brixiani, Cremonenses sese regi permiserunt, Piscariensium quoque munimentis expugnatis fines Mediolanensis imperii ad Mincium producti sunt. Eo Veronenses atque Vicentini,


38. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 205 | Paragraph | SubSect | Section]

erat a rege, iuuenis raro animi simul et corporis robore, lustrato ad Ferrariam exercitu pergit ad hostem. Hispani, ut sunt insita uafri calliditate, praelium ex occasione commissuri et Gallos, ut saepe alias fecere, temporis spatio segniores ad dimicandum reddituri, collem satis editum tribus millibus passuum Rauenna distantem castris coeperant, nec facile aduersarii illos munitionibus sese tenentes aggredi poterant. Itaque Galli, ut in aequum traherent Hispanum, simulant se Rauennam oppugnatum ituros. Et haud difficulter fides habita est: nam satis constabat et


39. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 219 | Paragraph | SubSect | Section]

adesse. Rex iussis suis consistere atque arma capere uocat ad se Sinonem eunuchum, purpuratorum acceptissimum, et cui summam omnium rerum fidem habebat ― saepius enim eius fideli opera usus fuerat ― imperat ei, iret ad Selynem assumptis secum militum quinque millibus, atque sublato candido uexillo, quod colloquii signum apud Turcas est, percunctaretur illum, quid hoc rei esset, cur patrem armatus sequeretur, cur ad destinatam sibi ac tantopere petitam prouinciam non proficisceretur. Selynes sua in patrem atrocitate animum patrium erga se metitus, ubi


40. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 229 | Paragraph | SubSect | Section]

dabimus: tu ac si uictor aduersariorum maiore gloria regnum inibis. Hac epistola lecta Achimathes uehementer laetus ― et crudelitas Selynis omnibus nota fidem literis faciebat fraudemque tegebat ― Prusam uersus extemplo mouit. Quem ubi Selynes sex circiter millibus passuum ab castris suis abesse cognouit, et ipse obuiam hosti acie instructa proficiscitur. Postquam eo uentum est, unde praelium committi posset, Mussias, quem captum atque in amicorum numerum recoeptum ab Achimathe supra demonstrauimus, cum tribus aliis insignibus


41. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 231 | Paragraph | Section]

Istrum praedatum profecti magna clade accępta domum reuersi sunt. Alii item Turcae, quum aliquot prosperis populationibus Dalmatarum agros incursassent, Valdanum amnem spe praedae transmittunt; ibi quoque ab incolis regionum adiunctis Hungaricis auxiliis populatores opressi sunt. Ex tribus millibus equitum uix dimidia pars effugere, coeteri partim caesi sunt, partim gurgitibus hausti, dum inconsulta consternatione acti in transitu Valdani amnis uadis aberrant, nihil praeter hostem caeci pauore metuentes. Nec in Italia interim Galliisque res quietae erant. Quae ut suis


42. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 242 | Paragraph | SubSect | Section]

suisque Samandriae agentibus renuntiant. Hanc arcem Hungari aeque ac Tauruni ceruicibus impositam, aut muralibus tormentis funditus euertere, aut deiectis inde Turcis praesidio Hungarico firmare exoptabant. Itaque Transiluanus praefectus, contractis circiter quinque millibus equitum peditumque, it locum oppugnatum. Iam Hungari deiecerant tormentis aliquantum muri, Turcaeque, qui in praesidio erant, coeperant inter se de deditione agitare. Identidem tamen Samandriam clam noctu nuntios mittebant, qui Balidi Iachio, praefecto


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.