Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: cum

Your search found 31215 occurrences

More search results (batches of 100)
First 91 92 93 94 95 96 97 98 99 100 101 102 103 104 105 106 107 108 109 110 111 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 10082-10116:


10082. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

enim te esse interdum leniorem- quando ingenio longe propensiore sis ad benignitatem quam ad blanditias, adhibito Mihaele Buccignola nostro legere non grauaberis, et si quid mutandum, aut addendum seu demendum censueris, me admonebis. Libenter enim cum in caeteris rebus tum in his scriptis tua usurus sum censura. Vale. Ex quinto Commentariorum de temporibus


10083. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

Igitur Rhacusana ciuitas, uetus et fida Hungarici regni socia, postea quam per pacatum magna ex parte Pannoniae agrum, per quem ex Dalmatia Budam uersus erat pergendum, iter tutius quam antea esse accaepit, haud oblita officii sui misit cum donis ad Vuladislauum legatos, qui ei de regno Hungariae ad se delato gratularentur amicitiamque cum eo instaurarent, atque antiquas societatis leges, interposita eius auctoritate, confirmari peterent. Rhacusani a rege comiter excepti


10084. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

Pannoniae agrum, per quem ex Dalmatia Budam uersus erat pergendum, iter tutius quam antea esse accaepit, haud oblita officii sui misit cum donis ad Vuladislauum legatos, qui ei de regno Hungariae ad se delato gratularentur amicitiamque cum eo instaurarent, atque antiquas societatis leges, interposita eius auctoritate, confirmari peterent. Rhacusani a rege comiter excepti omnibusque quae postulauerant impetratis munifice insuper donati ad suos remissi sunt.


10085. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

Caeterum, Rhacusanae ciuitatis admonitus mentione, quae quidem ciuitas Dalmatici nominis hac tempestate longe opulentissima est, aliquantisper a suscepto excedam negotio repetamque eius urbis primordia, et quemadmodum ea tandem, una cum reliqua Dalmatia, in Hungarorum regum concesserit ditionem aperiam. Nec equidem aut fabulas ab aliis confictas sequar aut ipse nouas componam per studium huius urbis clariore origine nobilitandae - quum nulla prorsus ciuitati a re


10086. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

licet essent uetustissima specie, quum ad manus meas peruenere, non tamen multorum annorum tabe adeo corrupta erant ut legi non possent. Sed neque hanc digressionem nimis alienam existimari uelim, quandoquidem res Rhacusanae cum Hungaris, utpote ueteribus sociis, haud absurde possint coniungi. Memoriae proditum est Sarracenos, Arabicam gentem, quondam ex Sicilia, quam armis magna ex parte iam occuparant, ingenti classe


10087. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

quaedam a fortuna obiecta sibi uindicare nituntur, ad auaritiam odium adiungentes, quo non modo in Romanum nomen, sed etiam in Latinas colonias grassabantur, uiribus Romani imperii, ut sunt omnia orta occasui obnoxia, exhaustis. Tandem cum sacerdotis cuiusdam Epidaurii, cuius nomen non traditur, praecibus, qui et ipse patrio forte superfuerat excidio (coeperant enim iam Slauini quoque, licet nondum sacris nostris initiati, Christianam admirari religionem ob illius


10088. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

(incolae Grauosium a regionis quae portui adiacet asperitate lingua Epidauria nuncupant) se suosque exponit. Quos inter Romanici quidam, seu Romae nati, ex Illyrico tamen oriundi fuere, apud suos satis honesti, quorum quidem maiores, una cum Rhatislauo patria extorres, Romam sese recaeperant atque studio antiquae patriae repetendae una cum liberis ac coniugibus Belum in Illyricum proficiscentem sunt secuti. Eo loci a Ioanne Tribuliensium pontifice regnique principibus, qui


10089. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

Quos inter Romanici quidam, seu Romae nati, ex Illyrico tamen oriundi fuere, apud suos satis honesti, quorum quidem maiores, una cum Rhatislauo patria extorres, Romam sese recaeperant atque studio antiquae patriae repetendae una cum liberis ac coniugibus Belum in Illyricum proficiscentem sunt secuti. Eo loci a Ioanne Tribuliensium pontifice regnique principibus, qui officii gratia obuiam nouo regi frequentes progressi erant, loetis animis summoque honore est


10090. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

quamquam sunt qui existiment hanc arcem non a Belo a fundamentis inchoatam, sed potius ab illo, addita etiam Michaelis Constantinopolitani imperatoris ope, ad cuius imperium id temporis Dalmatia spectabat, instauratam, asserentes una cum Epidauro ab iisdem hostibus dirutam fuisse. Addunt etiam arcem ipsam lingua Epidauria Lauusam, eo quod in praeruptis saxis posita esset, uocitatam; in quod quidem nomen totam mox urbem abiisse tradunt, Lauusa in Rhacusam mutata.


10091. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

Calabris ac Appulis superatis Garganum montem nullo obsistente occuparant. Distat autem illa regio Italiae ab Illyrico litore e regione posito duorum ferme dierum nauigatione mediocri uento nauim impellente. Itaque Rhacusani, communicato cum Iadestinis consilio, quorum ciuitas sicut regionis felicitate reliquas Dalmatiae urbes longe superat, ita id temporis opibus et magni spiritus ciuibus eminebat, caeterisque maritimae Dalmatiae ciuitatibus in societatem deductis ad


10092. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

Itaque Pyrrhus Benessa, tyranni ipsius gener, aduocatis clam domum suam e Rhacusano senatu potioribus et qui Demiani tyrannidem molestius ferebant, accusat socerum iniustitiae, quod scilicet ui patriae illata ciues suos oppressisset, et cum quibus aequo iure uiuere deberet, his dominaretur, profiteturque principem se fore libertatis recuperandae. Vbi Benessam soceri tyrannidem auersantem animaduertunt qui huic concioni interfuerant, fidesque dictis eius habita est, omnes


10093. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

notam. Erat inclyta eo tempore Veneti populi, non tam imperii, quod admodum tenue erat, quam iustitiae caeterarumque ciuilium artium fama. Huc accedebat publicum simul et priuatum hospitium cum Veneto senatu Rhacusanis: priuatum mercaturae societate, e qua haud parum emolumenti ad utrosque perueniebat (id enim temporis omnia fere promercalia in mediterraneum Illyricum a Rhacusanis mercatoribus ad Slouinos regulos


10094. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

Itaque nihil ueriti Venetorum fraudem mandant Benessae ut praetextu negotiationis proficiscatur Venetias, auxilium a Veneto senatu aduersus tyrannum petiturus. Qui quidem amicorum opera in senatum introductus (erat enim illi cum plaerisque senatorii ordinis Venetis mercaturae commercio usus familiaris) ostendit se publice a Rhacusanis missum opem imploratum ad tyrannum e patria pellendum societatemque cum Venetis iungendam.


10095. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

amicorum opera in senatum introductus (erat enim illi cum plaerisque senatorii ordinis Venetis mercaturae commercio usus familiaris) ostendit se publice a Rhacusanis missum opem imploratum ad tyrannum e patria pellendum societatemque cum Venetis iungendam. Veneti, ne a mercatorum moribus desciscerent, quorum proprium est nulla honesti ratione habita omnia utilitate metiri, ut gratuitam operam praestarent haudquaquam in animum


10096. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

rempublicam sibi et imperio Constantinopolitano conseruaturos, iugum ferre Venetorum non modo imprudenter, sed etiam non sine defectionis nota accepere, nihil enim consulto imperatore Constantinopolitano, ad quem tunc Dalmatia una cum ipsa Veneta ciuitate spectabat, eo quod illud imperium ita iam attritum esset, ut ne sese quidem posset ab hostibus defendere, nedum sociis opem ferre, pacti sunt cum Venetis ut exturbato illorum ope tyranno praetorem singulis annis


10097. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

enim consulto imperatore Constantinopolitano, ad quem tunc Dalmatia una cum ipsa Veneta ciuitate spectabat, eo quod illud imperium ita iam attritum esset, ut ne sese quidem posset ab hostibus defendere, nedum sociis opem ferre, pacti sunt cum Venetis ut exturbato illorum ope tyranno praetorem singulis annis Venetiis peterent. Atque ita externae potestati fideique inexpertae sese commitunt ut magis alium dominum quaesisse quam tyrannum effugisse et ipsi paulo post satis


10098. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

Per speciem legationis ad Constantinopolitanum imperatorem mittendae creantur duo oratores, quibus singulis singulae triremes armis ac uiris instructae attribuuntur iussique sunt nauium praefecti Rhacusano parere. Nam et Benessa, una cum Venetis atque iisdem etiam nauibus, in patriam est regressus. Vbi Rhacusam uentum est, adit tyrannum gener, fingit naues Venetas legatos Constantinopolim uehere diuertisseque Rhacusam amicitiae secum iungendae causa. Orat Venetos domum


10099. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

custodiam coniicit, quo et ipse securior regnaret et posteris stabilius relinqueret imperium. Quod ubi Branislaui liberi quique eum arctiore contigebant cognatione acceperunt, idem sibi quoque periculum impendere rati confestim Rhacusam cum suis omnibus, ueluti in liberam ciuitatem, se conferunt. Quos Bodinus quum per literas atque legatos nequiquam repetisset- responderant enim Rhacusani se fidei suae commissos nunquam prodituros-


10100. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

obsessis crebro ex urbe erumpentibus magno affectus est incommodo, propterea quod promptissimum quemque militum, in quibus uxoris quoque fratrem, uirum fortissimum, Chosarem nomine, quem ob uirtutem magni faciebat, amisit, dum is cum Capare, eorum qui obsessi erant duce, Branislaui cognato, congreditur. Quippe Branislaui liberi in Rhacusana iuuentute mercaturae dedita et ob id imbelli parum spei reponentes haud contemnendam externorum militum manum sui defendendi


10101. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

monumento. Ex hac belli uexatione Rhacusanis animus simul et industria adiecta. Itaque Slauinis Dubrauiae incolis inde ui pulsis uicum et quicquid campi interiacebat moenibus circumseptum cum urbe coniungunt, atque ita magnitudo urbis breui duplicatur tectis toto eo spatio exaedificatis. Et quoniam haud paruo certamine Dubrauiam de Slauinis coeperant Rhacusani, templum Diuo Nicolao


10102. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

Diuo Nicolao pontifici, monumentum uictoriae, in capite uici, qui nunc fabrorum argentariorum ac uasculariorum frequens est officinis, erexerunt. Decretumque uti festo die, quo Christus ab inferis excitatus uitae est restitutus, senatus cum sacerdotibus eo quotannis iret supplicatum, quod eodem die uico sunt potiti, opera in primis quorundam mercatorum ac nauticorum Docleatium, qui e lacu Lignistri, ad quem Doclea sita erat, per Drilonem amnem (is ad Olchinium in mare


10103. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

quorundam mercatorum ac nauticorum Docleatium, qui e lacu Lignistri, ad quem Doclea sita erat, per Drilonem amnem (is ad Olchinium in mare euoluitur, incolae Boianam uocant) fruges uenales mercede conuehere soliti erant, eoque commercio cum Rhacusano populo hospitium inierant. Hunc autem in modum Docleates Rhacusanis operam tunc nauarunt. Importauerant Docleates naui Rhacusam inter alias fruges aliquot uini


10104. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

sunt ut uir religione insignis, Stephanus Nemagna, Bossinatibus in Illyrico id temporis imperans, Rhacusanorum in se officiis, quibus eius gratiam promeruerant, permotus non mediocrem his Staei agri partem dono dederit cum tota chersoneso a Rhataneo castello denominata. Distat autem Rhatanea chersonesus ab urbe Rhacusa, qua illa continenti adnectitur, triginta fere millibus passuum; qua quidem in fauonium excurrens, quinquaginta circiter millia passuum


10105. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

cuius os Phariam, seu, ut nunc dicitur, Lesinam excipit insulam; qua austrum spectat, ei Melyte et Corcyra Nigra adiacent. Quin etiam eadem fere tempestate Lodouicum Hungarorum regem, Caroli filium, eum qui cum Venetis bellum gessit, amicitiam cum Rhacusanis instituisse comperio. Etenim quum Ludouicus rex ex quibusdam maritimae Dalmatiae urbibus Venetos expulisset, Rhacusanos liberos et suis legibus in perpetua tamen Hungarorum societate, in


10106. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

nunc dicitur, Lesinam excipit insulam; qua austrum spectat, ei Melyte et Corcyra Nigra adiacent. Quin etiam eadem fere tempestate Lodouicum Hungarorum regem, Caroli filium, eum qui cum Venetis bellum gessit, amicitiam cum Rhacusanis instituisse comperio. Etenim quum Ludouicus rex ex quibusdam maritimae Dalmatiae urbibus Venetos expulisset, Rhacusanos liberos et suis legibus in perpetua tamen Hungarorum societate, in qua ad hanc diem integerrima fide


10107. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

sed filiam sibi superstitem reliquisse. Quanquam multis ante annis primi Hunni, mox Vcri Magere duce Dalmatiam de Romanis deletis Salonis, coeperant suoque regno adiecerant. Occupauerant autem Veneti quasdam in litore Dalmatico urbes, cum quorundam regum ignauia, tum intestina Dalmatarum seditione. Porro ferunt hanc Ludouici regis societatem Rhacusanis magno extitisse splendori atque emolumento, cum apud caeteros Dalmatas, tum


10108. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

in litore Dalmatico urbes, cum quorundam regum ignauia, tum intestina Dalmatarum seditione. Porro ferunt hanc Ludouici regis societatem Rhacusanis magno extitisse splendori atque emolumento, cum apud caeteros Dalmatas, tum maxime apud Bossinates reges, apud quos sane, pulsis e litore Dalmatico Venetis, summam coeperant obtinere auctoritatem, magnusque his honos fidesque praecipue ob integritatis famam est habita.


10109. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

longa esse uidebatur, ratus incoepta a coniuratis siue poenitentia facinoris omitti siue socordia animi differri, dat literas ad coniuratos cuidam agresti, quibus adhortabatur ipsos coniuratos uti promissa mature praestare curarent, se cum exercitu ad urbem constituto die praesto affuturum. Literae, dum parum caute ab agresti consciis redduntur, interceptae proditionem manifestam fecerunt. Itaque coniurati deprehensi quaestioneque habita conuicti meritas patriae poenas


10110. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

ut dictum est, uocant, Bratiam, et Corcyram Nigram, insulas habitatoribus satis frequentes, singulari benignitate in Rhacusanos usus ditioni Rhacusanae adiunxit. Iam coeperant Rhacusani praetores mittere qui insulanis ius dicerent. Quos cum uiderent Pharenses praesertim regendis populis minime idoneos, utpote iuris dicundi literarum inscitia imperitos- Rhacusani enim soli pene mercaturae per ea tempora dediti erant, pauci admodum literis, quae nunc quoque perrarae sunt


10111. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

esse haud quaquam ignorabat. Erat enim et ipse ex aulicis Augusti, florentique aetate ac forma corporis eximia, et regina feminarum uitia uergens etiam annis non exuerat. Itaque compositis criminibus in Rhacusanos persuadet reginae ut cum imperatore agat ut insulae Rhacusanis nuper attributae liberae sub Caesaris imperio de caetero essent, ne Rhacusanorum simul regendi inscitia, simul tyrannide perditum eant. Sigismundus uxoris oratione inductus dat Iaxiae Naresio


10112. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

nitentibus ne insulae fidelibus sociis, falsis Iaxiae criminibus, adimerentur. Sed crimen ualuit eo maxime quod Rhatanei Canalensisque agri diuisio eiectis ueteribus colonis parum purgata esset, cum insulani alienae cladis exemplum metumque, qui non uanus esse uidebatur, in suam defensionem contulissent. Itaque, licet Rhacusanorum studium et fides erga regem omnibus satis nota essent, cupiditas tamen alieni agri causam eorum


10113. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

Quo autem studio fidem caeteris in rebus semper coluerint Rhacusani, eo maxime tempore declaratum est quo Georgius, Triballorum ac Dardanorum rex, Stephani Nemagnae successor fere ultimus, regno a Turcis pulsus Rhacusam una cum familia se recaepit ui magna auri secum allata. Nam quum fidei senatus Rhacusani sua omnia credidisset, Rhacusani neque terrore Turcarum, quo fere Europa id temporis magnopere perculsa erat, neque ullo praemio adduci potuerunt quo


10114. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

nacti sunt opes, quibus sane, et publice et priuatim, urbs magnopere est exculta. Caeterum Rhacusani, mente eorum secundis, ut fit, rebus sublata, fortuna sua haud modeste uti coepere. Itaque cum Stephano Cossacio, Volcatii filio, Bossinate finitimo et amico, sub quo aliquot Dalmatiae regiones tunc erant, inimicitiis stolide ac optimo quoque, et imprimis Iupano Bono Marinoque Restio dissentientibus, susceptis, adeo pertinaciter


10115. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

militibus, tum ab hoste, libertatis amittendae deuenerint. Nam conducti ab Italia milites, uidentes Rhacusanos imbelles esse et praedae expositos, consilium inierunt ut urbem prius direptam alienae subiicerent potestati. Quae coniuratio, cum per quosdam ciues, qui senserant id agi, enuntiata esset Rhacusano senatui, in re trepida ciuitati non defuit consilium. Nempe milites scelesti consilii participes per speciem expeditionis extra urbem ablegatos posthac urbem ingredi


10116. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

uexet. Ad haec, ne belli quidem iure seruato, licitati sunt hostis caput, pecunia percussori promissa. Nec ex altera parte Stephanus destitit externis auxiliis Rhacusanos oppugnare. Pactus est enim cum Venetis ut expugnata Venetorum ope urbe Rhacusa praeda rerum omnium Stephani esset, urbs uero Venetis cederet. Quod ubi sensere Rhacusani, misso Romam quodam monacho Basilio, qui postea ob hanc operam strenue nauatam Tribuliensium


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1520], Commentariolus de origine et incremento urbis Rhacusanae, versio electronica (), Verborum 5404, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio – historia] [word count] [tuberocommrhac].


More search results (batches of 100)
First 91 92 93 94 95 96 97 98 99 100 101 102 103 104 105 106 107 108 109 110 111 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.