Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: cum

Your search found 31215 occurrences

More search results (batches of 100)
First 190 191 192 193 194 195 196 197 198 199 200 201 202 203 204 205 206 207 208 209 210 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 19936-19964:


19936. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | Section]

Magna equidem haec sunt tua facta, quibus de fide Catholica es meritus optime. Quid vero, si vel paria, vel etiam maiora in fidem sacrosanctam beneficia conferre queas in perpetuum, non voles? Absit a tua pietate tanta impietas. Ratione hominum genus ducitur magis quam re alia ulla. Cum enim omnes homines, rationales se esse credant, rationi adhaerent eamque sectantur et adamant. Et si veram falsa, aut apparente, discernere nesciant, etiam falsa trahuntur, et apparenti. Ratio autem, philosophia studiis, maxime, et acuitur, et instruitur. Inter philosophiae Aristotelicae


19937. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | Section]

pietatem. Hi Platonici, quia pauculis mutatis christiani possunt fieri, sunt a D. Augustino, nobilissimi philosophorum omnium, sepissime appellati. Hos adamarunt, in multis sunt secuti, Theologi christiani veteres fere omnes, Graeci et Latini. Quos adhortatores, cur respuistis, tu cum collegis, viri catholici, ac pii, et de pietate christiana, optime meriti? Estote igitur Pontifici Gregorio XIIII. suasores, et authores, ut hostem tantum in piorum cathedris publicis, nimis inveteratum, e subselliis detrudetur, de coenobiis extrudatur et


19938. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | Section]

invenisse affirmabat. Sed Arnobius Diodoro CCC. circiter annis posterior, de Zoroastre ita scribit: Ut inter Assyrios, et Bactrianos, Nino quondam, Zoroastroque ductoribus, non tantum ferro dimicaretur, et viribus, verum est magicis, et Chaldaeorum reconditis disciplinis. Quae res videtur cum Iustino concordare. Verum Suidas aliam inicit suspicionem, nimirum Zorastrem Chaldaeum fuisse, et Nino subditum, dum ita scribit: " Zoroastres Astronomus, sub Nino rege Assiriorum. Qui in votis habuit, ut ab igne coelesti interimeretur, adhortatus Assyrios, ut eius


19939. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | Section]

Armenius Hosthanis nepos, et familiaris Pamphylius Cyri. " Nec solum, magum Zoroastrem a Bactriano Zoroastre seiungit his verbis Arnobius, verum eos etiam, quos Clemens uti vidimus, coniunxerat. Nam si Pamphylius Zoroaster familiaris Cyri fuit, et Armenius Hosthanis nepos. Hosthanes autem cum Xerxe in Graeciam venit, manifestum sit, duos hos diversos fuisse: quando a Cyro ad Xerxem, anni intercesserint LXXVII. et Nepos Zoroaster Hosthane, patruo iunior necessario fuerit. Quatuor itaque hi sunt apud Arnobium Zoroastres. Quintus vero Persomedus de quo Suidas in hanc sententiam


19940. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | Section]

libri V". Quae quidem verba, ex patria, Magorum institutione, primus ille Chaldaeus, sive Assyrius videri potest. Nam Assyriae pars Chaldaea fuit, Persia, et Media conterminae. Itaque vicinitate regionum, aequivocum est nomen patriae partum. Sed librorum numerus Prosomedi, non congruit cum Assyrio, ut mox patebit. Haec ergo diversitas librorum, si duorum authorum diversitatem faciat, Persomedus hic Zoroaster, a Chaldaeo Zoroastre est numero V. Cui videtur sextus ex Plinio posse addi, Proconnesius. Verum caeteris omissis, Magorum principem illum perquiramus. Cuius et


19941. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | Section]

diximus, sub Nino Assyriorum Rege floruisse, quod ab allis non discordat. Nam et Epiphanius, eum Astrologiae, doctrinae pravae, et magiae inventorem fere Nembroti Gigantis aetate fuisse asserit. Fuit nam Ninus Nembroti nepos ex filio eius Belo, genitus. Et Eusebius affirmat eum iisdem temporibus cum Semirami, et Abramo vixisse Semiramim vero, nemo ignorat Nini fuisse uxorem. Qui Ninam urbem condiderit anno a diluvio CCXCI. et sequenti CCXCII a Iosepho dicitur Abramus natus. Consonant itaque tempora. Ex quibus Eudoxi, et Aristotelis error proditur ingens. Quorum uterque, uti Plinius refert,


19942. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | Section]

circiter, quibus Ninus Semiramis, Zoroaster, Abramusque vixerunt, relinquentur a Zoroastre ad Platonis obitum anni circiter MDCCLVIII. non autem sex mille. Par fere error est apud Hermodorum Platonicum, et Plutarchum qui Zoroastren scripserunt, Troianam eversionem anteiisse annis VM. cum Troia eversa sit, anno a diluvio MCXXVI. A quibus si demantur CCC illi quos diximus, reliqui erunt anni DCCCXXVI. In eundem errorem incidit Pletho Gemistus, Plutarchi secutus authoritatem. Nec vero, vera est apud Laertium Xanthi Lydi annorum ratio, qui scripsit a Zoroastre, ad Xerxis in


19943. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | Section]

A quibus si demantur CCC illi quos diximus, reliqui erunt anni DCCCXXVI. In eundem errorem incidit Pletho Gemistus, Plutarchi secutus authoritatem. Nec vero, vera est apud Laertium Xanthi Lydi annorum ratio, qui scripsit a Zoroastre, ad Xerxis in Graeciam transitum DC. tantum annos medios fuisse, cum diluvio ad Xerxen anni cadant MDCCXXV. A quibus si detrahas CCC. illos, remanent anni CMXCIX. Error est etiam apud Suidam, qui scribit, a Zoroastre ad Troiam eversam intercidisse annos tantum Quingentos, cum sint millesimo uno minus. Sed Magorum princeps iste Zoroaster, Persane fuerit, an alia


19944. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | Section]

qui scripsit a Zoroastre, ad Xerxis in Graeciam transitum DC. tantum annos medios fuisse, cum diluvio ad Xerxen anni cadant MDCCXXV. A quibus si detrahas CCC. illos, remanent anni CMXCIX. Error est etiam apud Suidam, qui scribit, a Zoroastre ad Troiam eversam intercidisse annos tantum Quingentos, cum sint millesimo uno minus. Sed Magorum princeps iste Zoroaster, Persane fuerit, an alia e gente, in dubium videtur verti posse. Plinius namque, et Laertius, Persam eum faciunt, Pletho, et eum secuti Ficinus, Steuchus, et alii recentes authores Chaldaeum existimant. Chaldaeos autem, a Magis,


19945. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | Section]

Babyloniae dedisse, Strabo, ac Plinius tradunt. Et Chaldaicum etiam nomen ipsius Zoroastris esse videtur: quando prorsus simili nomine Suidas Zoromasdem, Zoroastro subnectat. Et Dinon, et Hermodorus apud Laertium scribant, ex interpretatione nominis, Zoroastrem, astrorum cultorem fuisse. Quod cum Epiphanio consentit qui Astrologiae eum facit inventorem, et Suidas Astronomum nominat et astrologica scripsisse asserit. Astrologiam autem omnium gentium maxime apud Chaldaeos floruisse, nemo ignorat. Azonacem quendam Plinius praeceptorem eius fuisse nominat. Nec fuerit a vero absonum, si


19946. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | Section]

eas scholas celeberrimas tradunt. E quibus, et Abramus prodierit, et Iacob nepos eius, ut sapientia imbueretur ad eas est profectus. Non est autem dubium Semum a Nocho patre institutum fuisse. Quem omnes ab Adamo doctrinas per manus traditas calluisse, a multis est memoriae commendatum. Quod verum cum sit, et non sit a ratione alienum eis contemporaneum Azonacem, in eorum scholis institutum iisdem de Deo sermonibus Zoroastren imbuisse. Inde forte, non immerito Proclus Chaldaicam theologiam, theodolon non semel appellavit, et Chaldaeos illos a Diis edoctos fuisse


19947. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | Section]

librum quoque "De magis" adducit, et ab Arnobio testis est productus. Puto autem Hermippum hunc illum Smyrneum, qui dictus est Callimachius. Cuius libros, similis fere argumenti, "De septem sapientibus, "De legumlatoribus", "De Hipponacte", "De Gorgia", "De Aristotele", Atheneus non raro citat. Cum autem libri Zoroastri Chaldaice scripti fuerunt, non immerito quaeri potest, a quo nam fuerint postea Graeci facti? Sane Iosephus, de Beroso ita scripsit. Testis horum est Berosus, vir Chaldaeus genere, notus iis qui in disciplinis versati sunt. Quandoquidem ipse scripta Chaldaeorum de


19948. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | Section]

quae eius esse crederentur Platonis dogmata theologica posse convelli; et novam in theologia Christiana haeresim, vel constituere, vel constitutam confirmare. Sed utinam integra ea oracula haberemus, quae Picus invenerat. Utinam quae Chaldaei, Persaeque in ea commentati fuerant. Utinam libellum cum enarratione, qui Chaldaicam theologiam complectebatur. Utinam denique ipsius Pici commentaria in ea ipsa, et oracula, et libros. Quae Ficinus scribit in obitu eius inter scriptorum suorum reliquias, a se reperta esse: sed ita exarata, ut vix ab eo ipso legi possent Pico. Quae malum, pessum


19949. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | Section]

enarratione, qui Chaldaicam theologiam complectebatur. Utinam denique ipsius Pici commentaria in ea ipsa, et oracula, et libros. Quae Ficinus scribit in obitu eius inter scriptorum suorum reliquias, a se reperta esse: sed ita exarata, ut vix ab eo ipso legi possent Pico. Quae malum, pessum ierunt cum concordia, ab eo scripta Aristotelis cum Platone: Equidem maximam fecit haec Chaldaica Theologia, in iactura XL librorum Amelii. In quibus rationi valde consonum est, quo facilius Zostriam librum falsitatis coargueret, eum saepe vera Zoroastri dogmata, et oracula protulisse. Non minor forte


19950. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | Section]

Utinam denique ipsius Pici commentaria in ea ipsa, et oracula, et libros. Quae Ficinus scribit in obitu eius inter scriptorum suorum reliquias, a se reperta esse: sed ita exarata, ut vix ab eo ipso legi possent Pico. Quae malum, pessum ierunt cum concordia, ab eo scripta Aristotelis cum Platone: Equidem maximam fecit haec Chaldaica Theologia, in iactura XL librorum Amelii. In quibus rationi valde consonum est, quo facilius Zostriam librum falsitatis coargueret, eum saepe vera Zoroastri dogmata, et oracula protulisse. Non minor forte iactura alia fuit, quatuor Porphyrii


19951. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | Section]

ex tanto naufragio, vix super fugierunt sexaginta tantum oracula vere divina. Quae quinquagesimo ab hinc anno Parisii a Lodoico Tiletano fuere Graece impressa sub titulo Magika, logia.. Magica oracula eorum, qui a Zoroastre sunt Magorum cum Graecis commentariis, quae reperi postea esse Plethonis Gemisti. Quem quidem pauxillum numerum, auximus nos non poenitenda additione, usque ad CCCXXIIII magno labore a nobis conquisita in Platonicorum philosophorum quae superfuerunt scriptis, Procli, Hermiae, Simplicii Damascii Synesii,


19952. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | Section]

numerum, auximus nos non poenitenda additione, usque ad CCCXXIIII magno labore a nobis conquisita in Platonicorum philosophorum quae superfuerunt scriptis, Procli, Hermiae, Simplicii Damascii Synesii, Olympiodori, Nicephori Gregorae Synesii commentatoris, et non nihil etiam in Arnobio reperimus. Cum eorum singulorum aliquibus expositionibus, et argumentis Chaldaicae philosophiae. Quae omnia in unum collecta, et in ordines quosdam distributa, quae sparsa invenimus ad communem philosophiae sincerioris studiosorum, et latina fecimus, et in publicum libentes damus. Sed antequam ulterius


19953. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | Section]

non est negligenter dispiciendum, an Logia haec, uti inscriptio praetulit sint magica, et quo sensu Magica. Id autem fieri non poterit, nisi Magia quid sit cognoscamus. Magiae nomen horrent plerique. Puto a Simone illo qui sanctis Apostolis se se opposuit, hoc horrore derivato. Qui cum vere, non Magus, sed Goes goes esset, falso Magum se se cognominavit. Cui mentito Mago, magi veri tres opponantur ii, qui ab Oriente, D. Iesum venerunt adorare. Et enim est sciendum, magiam, et goitiam, et pharmaciam longe, inter se esse diversas. Quod cum Plinius forte


19954. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | Section]

horrore derivato. Qui cum vere, non Magus, sed Goes goes esset, falso Magum se se cognominavit. Cui mentito Mago, magi veri tres opponantur ii, qui ab Oriente, D. Iesum venerunt adorare. Et enim est sciendum, magiam, et goitiam, et pharmaciam longe, inter se esse diversas. Quod cum Plinius forte ignoraret, imperite Magiam derisit universam. Sed nihil est id in eo viro mirandum qui etiam Deum rerum authorem vel ignoravit penitus vel irrisit cognitum. Itaque ad hanc rem dignoscendam, authoribus, Plinio potioribus utamur. Inter quos summus Plato, Magiam Deorum cultum esse


19955. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | Section]

forte ignoraret, imperite Magiam derisit universam. Sed nihil est id in eo viro mirandum qui etiam Deum rerum authorem vel ignoravit penitus vel irrisit cognitum. Itaque ad hanc rem dignoscendam, authoribus, Plinio potioribus utamur. Inter quos summus Plato, Magiam Deorum cultum esse affirmat, cum scribit, mageian te didaskei Magiam docet Zoroastri, filii Oromazi. Est autem hoc Deorum cultus. Porphyrius autem in hunc modum: Para gemhen… Apud Persas vero, qui circa divina sunt sapientes, eorumque cultores,


19956. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | Section]

Zoroaster, sed etiam Abramus itidem Chaldaeus Astronomiae habiti sunt periti. Quem Abramum, Philo Iudeus probat, per Astronomiae scientiam in veri Dei notitiam pervenisse, eique ob id sacrificia instituisse. Tertiam magiae partem Plinius fuisse recenset Medicinam. Nos vero cum magnis, ac piis viris dicimus, Magiam in universum naturae totius cognitionem complecti. Non eam quidem, quae in usu hodie est apud Peripateticos, quae in sola Aristotelis verborum interpretatione versatur tota, nihil pensi habens si res aliter se habeant, quam ipsi in duce suo intelligant. Sed


19957. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | Section]

Pharmacia vero ea est, quae cibis putoque philtra, resque amatorias fingit procurare, qualem narrat se expertum Lucianus, et Apuleius, et qualem in multo usu apud Thessalas mulieres fuisse scribunt. Finxit etiam medicinas quasdam ad morbos varii generis depellandos se novisse. Ita evenit, eos qui, cum mali essent, sub bono nomine sibi voluerunt credi, non goitas, quod nomen est a dolore, se Magos quod est a pia sapientia se appellari maluisse. Fatear quoque multos, qui vere Goites essent, uti Magi viderentur, ex bona Magia desumpsisse aliqua, ut eo praetextu credulum vulgus ad se, quaestus


19958. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | Section]

viderentur, ex bona Magia desumpsisse aliqua, ut eo praetextu credulum vulgus ad se, quaestus gratia traherent. Huiusmodi fere sunt aliqua apud Eusebium, atque Gregoram, quae ipsi ex Hecates oraculo se desumpsisse affirmant. Quae daemonum sunt quaedam evocationes et praestigia: Quae impia, nolimus cum piis hisce commiscere. Verum ad oracula Zoroastri redeuntes, operae fuerit praecium, antequam ea vel proponamus, vel exponamus, quaedam veluti prolegomena eorum praenotare, ut nimirum facilius eorum sensa intelligamus. Sunto autem haec prima, quae scripta sunt a Proclo in


19959. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

ponunt in ea rationalem, non essentialiter, sed respectu quodam quando Sympathiam secum habuerit. Ideas existimant, nunc quidem paternae mentis conceptiones nunc autem universales rationes, mentis, animae, naturae quas dat quidem Mens ipsi animae. Anima vero naturae sympathiam dicunt esse superis cum inferioribus et maxime quae sub luna sunt. Restituunt vero in pristinum animas, secundum mensuram propriarum purgationum, in totis mundi regionibus. Quasdam etiam supra mundum reducunt. Horum autem dogmatum plurima et Aristoteles et Plato susceperunt. Plotinus vero et Porphyrius, et Iamblichus,


19960. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

periodos. Aden multis modis partiuntur et nunc ipsum Deum nominant principem terrenae sortis nunc vero sublunarem locum dicunt. Nunc autem medietatem aetherei mundi, et materialis. Nunc etiam irrationalem animam. Et ponunt in ipsa rationalem, non essentialiter sed per respectum, quem compatitur cum ea, et profert particularem rationem. Ideas existimant, modo patris conceptus et modo universales rationes, et naturales, et animasticas et mentales modo autem separatas entium existentias. Magicas vero rationes constituunt a summis potestatibus, et a terrenis materiebus. Compati


19961. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | SubSect | Section]

sustinens. Mentalibus fulget sectionibus, amoreque implevit omnia. Infigurata figurans 85 Examinibus similes, feruntur perrumpentes Per mundi corpora. Quae Mens dicit, intelligendo sane dicit Potentia quidem cum illis. Mens vero ab illa. IYNGES, IDEAE, PRINCIPIA Multae quidem hae, scandunt lucidos mundos 90 Insilientes, et in quibus summitates sunt tres. Subiectum ipsis est,


19962. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | SubSect | Section]

in manifestam Cosmopeiam inscribentes. Mens patris striduit, intelligens vigente consilio. Omniformes Ideas. Fonte vero ab uno, evolantes. Exilierunt. A patre nam erat consilium, Tiskarska pogreška cum filium; trebalo bi stajati consilium. et finis 100 Per quae coniunguntur patri, per aliam atque, aliam Vitam, a compartitis canalibus. Sed partitae sunt, mentali igne dispositae.


19963. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | SubSect | Section]

Hecates sinum. Et influit Synochis vigorem vitidonum ignis Magni potentis. Sed et custodes operum sunt patris. 130 Assimilat enim se ipsum ille, urgens. Typum induere idolorum. Teletarchae comprehensi sunt, cum Synochis His vero ignis mentalis, mentalibus presteribus. Omnia parent servientia. 135 Sed et quaecumque materialibus serviunt Synochis. Induti armorum vigorem luminis resonantis. Vigore Triglicho, mentem, animamque


19964. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | SubSect | Section]

Nostri, imposuit pater hominumque Deumque. Affatim animans lucem, ignem, aethera, mundos. Coexistunt namque naturalia opera, mentali splendori Patris, Anima enim est quae ornavit magnum 155 Coelum, et quae ornat simul cum patre. Cornua et ipsius, firmata sunt sursum. Humeros vero circa Deae, natura immensa attollitur. Imperat rursus natura infatigabilis, mundisque operibusque. Coelum, ut currat cursum aeternum trahens. 160 Et celer sol


Bibliographia locorum inventorum

Petrić, Frane (1529-1597) [1591], Zoroaster et eius CCCXX oracula Chaldaica Latine reddita, versio electronica (, Ferrara), Verborum 7671, Ed. Erna Banić-Pajnić [genre: prosa oratio - tractatus; prosa oratio - versio] [word count] [petricfzoroaster].


More search results (batches of 100)
First 190 191 192 193 194 195 196 197 198 199 200 201 202 203 204 205 206 207 208 209 210 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.