Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: cum

Your search found 31215 occurrences

More search results (batches of 100)
First 199 200 201 202 203 204 205 206 207 208 209 210 211 212 213 214 215 216 217 218 219 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 20806-20816:


20806. Palmotić, Džore. Epistula Francisco cardinali... [page n4 | Paragraph | Section]

Eminentissime, ac ipsius naturae magisterio generi humano monstratum, poemata, cantusque fuisse, a doctissimo quoque, solerter animaduersum, summamque rationem in ea re versatam esse comperio. Primi namque mortales; cum ad prudentiam in consiliis capiendis necessariam sua cuique experimenta nequaquam esse satis intelligerent, quod plurima gerenda occurrerent, quorum exempla longiore interuallo, quam humanae vitae spatium dabat, repeti oporteret; res gestas clarorum virorum, ad vitae doctrinam idoneas, vincta


20807. Palmotić, Džore. Epistula Francisco cardinali... [page n4 | Paragraph | Section]

rudibus utcumque numeris oratione comprehendere, caeteraque musarum suauitate condire ad memoriae praesidium instituerunt ne fructus eorum, quae dicta sapienter, aut strenue facta, aut inuenta salubriter in vitam prodibant, unius regionis, ac temporis angustiis terminarentur; ita enim fiebat, vt cum ad aures iucundius acciderent, et libentius ediscerentur, et memoriae tenacius haererent, facile deinde, succedentibus quasi per manus, qui eadem acciperent, traderentque, in omnem late posteritatem extenderentur, et quod usquam fieret prodesse, ubique posset. Hinc illa


20808. Palmotić, Džore. Epistula Francisco cardinali... [page n5 | Paragraph | Section]

retinentes habemus finitimas nostrae civitati Slavorum gentes, quarum in ore, auribusque nihil hoc genere carminis frequentius est. Quo quidem haud temere ullum paulo illustrius editorum a veteribus Hungaris, Serblisque, ac Bulgaris facinorum intactum, indictumque reperias; non bella suscepta cum barbaris, non iuncta inter se foedera, non commissa praelia, non ortas a praeliis victorias, aut clades, quas deinde proxima rerum orientalium conuersio est consecuta. Nec solum in hoc genere laudis veterum Poetarum industriam occupatam accepimus; sed etiam, accedente maxime litterarum


20809. Palmotić, Džore. Epistula Francisco cardinali... [page n5 | Paragraph | Section]

orientalium conuersio est consecuta. Nec solum in hoc genere laudis veterum Poetarum industriam occupatam accepimus; sed etiam, accedente maxime litterarum subsidio, in indagandis naturae secretis, in excolenda ratione, in ordinanda vitae disciplina, et moribus formandis extitisse: versatis summa cum laude in hac exequenda ratione apud Graecos quidem Solone, Empedocle, Pythagora, Phocylide, apud Romanos vero Ennio, Lucretio, aliisque vtraque in gente permultis, qui honestissimis carminum suorum illecebris ad temperandam


20810. Palmotić, Džore. Epistula Francisco cardinali... [page n6 | Paragraph | Section]

solerti consilio usi sunt; ne scilicet animos ad praeclara nitentium ingratus labor offenderer, sed existens e musarum suauitate studium, et oblectatio pro melle quodammodo esset ad pocula, quibus sapientia hauritur, imbuenda; vtque ea ratione cupidi bonarum artium, non modo cum seriis intenti sunt, sed etiam in otio, ac remissione ad virtutem proficerent. Nam quid ego Vates commemorem sacrarum litterarum praeconio nobiles, qui tanti nominis dignitatem non minus carminum gloria, quam futuri praesagiis meruerunt? egregium Psalmorum scriptorem, caeterosque Diuinae mentis


20811. Palmotić, Džore. Epistula Francisco cardinali... [page n8 | Paragraph | Section]

omnium, quibus Christi nomen invocatur et colitur, latissime patet, quodque illa populares suos adeo sibi addictos habet, ut praecipua quadam animi inductione exteras omnes aspernentur; ut inde vel maxime profectum existimem, quod his unis inter caeteras Europae gentes uti fas est proprio sermone cum in scribendis, legendisque sacris litteris, tum in sacrificiis, caeterisque Divinis officiis obeundis. Adde quod imprimis elegans est, et copiosa, priscisque, et a vulgo semotis vocibus frequens, itemque loquendi formulis ad grandem et magnificam orationem, qua Poetas


20812. Palmotić, Džore. Epistula Francisco cardinali... [page n9 | Paragraph | Section]

illo Caroli IV. Imperatoris diplomate inter artes Principibus Romanis necessarias recenseatur. Hoc opus ego, Princeps Eminentissime, prae caeteris, quae plurima hujus auctoris in Civitate nostra lectitantur, magna cura, studioque perfectum, cum proferre in publicum supremis ejus tabulis jussus sim; quo voluntati carissimi mihi capitis, et de me optime meriti cumulatius obtemperem, tuo nomine decorare, et insignire constitui. Quem enim mihi privatim in hoc litterario negotio expediendo Patronum


20813. Palmotić, Džore. Epistula Francisco cardinali... [page n10 | Paragraph | Section]

imperii arcem tua statione privare: inita ratio est, ne prorsus a nobis abesse, quamvis longe ageres, viderere, accepto nostrae Civitatis jure, quod tibi publico decreto deferri gavisus es: qua re in communionem nostrae fortunae, quaecumque ea demum futura est, venire voluisti: cum interim, Civis noster, et Senator et Patricius inter tot fulgentissima dignitatis tuae ornamenta libenter audias, qua nominis societate nihil hoc tempore nobis, aut honestius, aut illustrius potest accidere. Nec vero id solum propter amplissimos tuos et summo proximos in Ecclesia


20814. Palmotić, Džore. Epistula Francisco cardinali... [page n11 | Paragraph | Section]

propter amplissimos tuos et summo proximos in Ecclesia et Republica honores, sed multo magis propter eas, quae vere tuae sunt, laudes egregiarum virtutum, et artium, inter quas, ut a proposito meo non abscedam, mirifice eminet studium litterarum, quibus cum Te, tuumque ipsius animum sine ulla exceptione gravissimarum occupationum tuarum ornare, et excolere toto vitae cursu perseverasti; tum vero, quod in Viro tui fastigii multo praestantius est, ut alii quoque ornarentur et excellerent, effecisti: et nunc cum


20815. Palmotić, Džore. Epistula Francisco cardinali... [page n11 | Paragraph | Section]

cum Te, tuumque ipsius animum sine ulla exceptione gravissimarum occupationum tuarum ornare, et excolere toto vitae cursu perseverasti; tum vero, quod in Viro tui fastigii multo praestantius est, ut alii quoque ornarentur et excellerent, effecisti: et nunc cum maxime facis proposito domi tuae veluti signo omnium liberalium disciplinarum, ad quod undique gentium excitarentur, et convenirent, quibus ampla et florente re litteraria opus est. Ouis enim est paulo notior vir doctus, et eruditus, ex iis qui Romam visendi causa


20816. Palmotić, Džore. Epistula Francisco cardinali... [page n12 | Paragraph | Section]

muneribusque donatos dimittis. Quibus mox illi ad exornandos praeclaros ingeniorum suorum foetus utuntur, in amplificandis Philosophiae fontibus, in eruenda e tenebris antiquitate, aliisque litterariis negotiis explicandis, summa cum tuae liberalitatis, et magnificentiae laude, doctrinaeque, et sapientiae: cujus ope saeculi nostri elegantiae, ac dignitati adversus ingruentem undequaque squallorem, atque barbariem egregie provisum est, effectumque, ut nunc vere, si unquam alias Ecclesiae Romanae


Bibliographia locorum inventorum

Palmotić, Džore (1606.-1675.) [1670], Epistula Francisco cardinali Barberino, versio electronica (), 1382 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - epistula; prosa - dedicatio] [word count] [palmoticdzepist].


More search results (batches of 100)
First 199 200 201 202 203 204 205 206 207 208 209 210 211 212 213 214 215 216 217 218 219 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.