Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: cum

Your search found 31215 occurrences

More search results (batches of 100)
First 293 294 295 296 297 298 299 300 301 302 303 304 305 306 307 308 309 310 311 312 313

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 30004-30012:


30004. Kordić, Marko. In funere D. Gregorii Lazzari... [Paragraph | Section]

In funere Domini Gregorii Lazzari Archiepiscopi Ragusini Oratio habita in templo Sancti Jacobi monachorum Congregationis Melitensis a reverendo domino Marco Cordich Presbitero saeculari Ragusino VII Idus Februarii 1792 Cum plura, auditores sapientissimi, vel propter egregiam ac singularem naturae vim atque excellentiam, vel propter quamdam pulchrarum artium copiam vel, quod caput est, propter praeclaram virtutis speciem omnium oculos in sui admirationem excitent atque convertant, tum nihil homines laudabilius


30005. Kordić, Marko. In funere D. Gregorii Lazzari... [Paragraph | Section]

Quare merito, si quando anteacta haec illustrium virorum praeclare gesta memorari contingat, adeo de eorum interitu affligimur ac perturbamur, ut non sine luctu maximoque dolore sensu ea florentissima et Reipublicae et religionis tempora recordemur. Sed quid priora inquirimus ac perscrutamur cum graviora nos propius concitent ac percollant? Nunc nunc potiori jure hac nostra aetate hisce diebus, hoc singulare, quod in nostro praelucebat pastore, virtutis lumen jam extinctum nobisque repente sublatum doleamus. Et re quidem vera quisnam vestrum, auditores, casu extremo Gregorii Lazzari


30006. Kordić, Marko. In funere D. Gregorii Lazzari... [page 152 | Paragraph | Section]

pericula adiret suique ordinis ministerio eo ferme pacto vacaret, ut nulla corporis atque animi exercitatione defaticatus abjectissima quaeque munia sibi ultro desumeret ac nullum tranquillum atque otiosum spiritum ducere videretur? Quis eo et animo et toto vitae suae instituto temperantior, cum nihil verbo aut re exprimeret quod et religiosum virum non deceret, et palam virtutis speciem non praeferret? Quid ergo si hic tam excellenti animo atque naturae ipsius habitu prope eximio et moderatus et gravis princeps hujusce Melitensis congregationis dignitatum gradus sibi promeruerit? Quid


30007. Kordić, Marko. In funere D. Gregorii Lazzari... [page 153 | Paragraph | Section]

ad oblatum sibi archiepiscopatus munus accessit et divino accersitus consilio et frequentissimi Senatus expetitus suffragiis et universae civitatis celebratus concertu. Et merito, nam ego saepe mecum tacitus cogitavi qualem quantumque esse oporteret, cujus ditione nutuque socera regerentur, cum interea fingenti formantique mihi praesulem quem tantae dignitatis potestas deceret, numquam voto saltem concipere succurrit similem huic, qui et caeteris morum praesset integritate et prudenti adesset consilio et summa prodesset industria. Quandoquidem, ut a primo exordiar, ad pastoralem vix


30008. Kordić, Marko. In funere D. Gregorii Lazzari... [page 153 | Paragraph | Section]

qui intus flagraret devotionis affectus, ad omnes etiam sensus emanaret, ut ore, vultu, oculis emicaret ac erumperet? Nonne ad haec convolabat tanta animi alacritate, ut nec ingravescente aetate nec fracti corporis debilitate a templis identidem adeundis, a sacris curandis fuerat umquam avocatus, cum illum et celebritatum majestas et populi frequentia et nostrae calamitatis opportunitas ad publica quaevis pietatis officia vehementissime commoveret? Sed quae in illo mansuetudinis laus! Quod praecipue humilitatis studium! Quacumque adiretur hora, praesto omnibus erat et qui dignitate ab aliis


30009. Kordić, Marko. In funere D. Gregorii Lazzari... [page 154 | Paragraph | Section]

Quin immo tantam praestulit ingenii levitatem animique robur invictissimum, ut nulla umquam importunitate aut offensione vinci, nulla potuerit animi acerbitate concitari, nullo iracundiae motu concuti. Qua de re cum saepe adversariorum impetum maledictis animi vel minus sentimus defecisse, adeo ut difficile dictu sit utrum inimici magis ejus virtutem exagitantes provocaverint, an ejus clementiam victi tandem dilexerint. Vincebat non pro meritis plectendo, sed pro animi sui praetantia beneficiis


30010. Kordić, Marko. In funere D. Gregorii Lazzari... [page 155 | Paragraph | Section]

ita sibi aderat, ut neque per immoderantiam severitatis suae potestatis exerceret disciplinam, neque per nimiam clementiae indulgentiam subditorum vitia convalescere pateretur. Et recte quisnam enim terror umquam valuisset efficere, quod ejus prudentia, quod reverentia sui effecit? Adeo enim ipse cum singulis et remissior et dulcior et ad omnem comitatem facilitatemque proclivior, ut omnes sui amore ac benevolentia sibi devicti, quod vellet aut juberet ultro facerent, quin ullum coegisse videretur. Quamquam vero Gregorius adeo fuerit in pastorali munere exercitatus, ut ad caetera omnia


30011. Kordić, Marko. In funere D. Gregorii Lazzari... [page 157 | Paragraph | Section]

famulantur? Digna igitur vos laus manet pro tanti operis exitu, sicut et Gregorium nostrum pro bene incoepto manebit sempiterna. Quis enim inficiari potest hisce prudentiae officiis qua is omni in discrimine gregi suo adfuit, cum vigilantissimi non modo pastoris, sed una simul vobiscum, patres conscripti, et reparatoris fuisse nomen ac gloriam consequutum? Sed eo tandem revocemus unde declinavit oratio. Si tanta Gregorii probitas, fides studiumque patuit, ut nihil gravius exprimi in moribus, nihil prudentius reserari in


30012. Kordić, Marko. In funere D. Gregorii Lazzari... [page 158 | Paragraph | Section]

memoria consequi possim, quae, ne qua interciperet oblivio, firmissimis consignata sunt monumentis. Haec quidem reverentius fuerit integra illibataque cogitationibus vestris reservari, quam carptim breviterque perstringi, quam sublimia humiliter, ampla tenuiter, composita inordinate proferre. Quae cum ita sint, caetera consultissime praeteribo, eo vel magis quod grandes materias ingenia parva non sustinent atque in ipso conatu nimium ausa succumbunt. Reliquum tamen est, auditores, ut qui pastor suapte natura informatus hujusce ecclesiae regimine et morum profuerit integritate et prudenti


Bibliographia locorum inventorum

Kordić, Marko (m. 1806) [1792], In funere D. Gregorii Lazzari Archiepiscopi Ragusini oratio, versio electronica (, Dubrovnik), Verborum 3282, Ed. Relja Seferović [genre: prosa oratio - oratio] [word count] [kordicmfunerelazzari].


More search results (batches of 100)
First 293 294 295 296 297 298 299 300 301 302 303 304 305 306 307 308 309 310 311 312 313

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.