Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: cum

Your search found 31215 occurrences

More search results (batches of 100)
First 61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78 79 80 81 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 7090-7120:


7090. Crijević, Ilija. In Junium Sorgium avunculum suum... [Paragraph | Section]

est, et quasi corpulentior; quae prius pro ratione temporis habita fuit exilis. Scis enim inter parandas exequias hanc subito laudationem effudisse: quare olim paene crudam nunc maturiorem accipe quae moram etiam tibi persolvit cum ad te veniat expolita, ut operae pretium sit expectasse, ut sponsam aliquam, quae dum comitur ornatur annus abit; si tamen decenter ornata et pulchrior prodit, nedum tarditatis veniam impetrat, sed ipsa mora fit amabilior.


7091. Crijević, Ilija. In Junium Sorgium avunculum suum... [Paragraph | Section]

AELIUS LAMPRIDIUS CERUINUS POETA LAUREATUS IN JUNIUM SORGIUM AVUNCULUM SUUM FUNEBRIS ORATIO. Cum celerius quam opinabar Avunculus meus decesserit et ego gravibus curis distinear, neque in hoc obitu a lachrymis temperare possim: et hunc qui supra privatum virum est in funere laudandum susceperim, non mea, sed fortunae et temporis erit culpa, si neque larga aut magnifica neque


7092. Crijević, Ilija. In Junium Sorgium avunculum suum... [Paragraph | Section]

sermone quotidiano inter provinciales obruor, ut vix succissivo tantum tempore nec nisi libris legendis vacare possum; quo magis magisque mirandum esset litteras et verba Romana: quae nunc ubique locorum in tanta hominum colluvione degenerant, mihi penitus non exolevisse; praesertim cum mihi non patria nec ingenerata, sed nova et ascita et aliunde sita fuerint: quae tamen si mihi propria et nativa contigissent: neque alius sermo quam latinus mihi peculiaris ac domesticus fuisset, deprecandum tamen hoc munus jure merito videretur in tanta civitatis expectatione,


7093. Crijević, Ilija. In Junium Sorgium avunculum suum... [Paragraph | Section]

tamen hoc munus jure merito videretur in tanta civitatis expectatione, celebritate, consensu, et non unius Aristharchi, sed ad unguem exactissima et semper recta quasi ad amussim multorum censura. Praesertim in hoc emplo sacratissimo tot sacerdotum Domicilio peritissimorum, cum mihi non sit agendum inter fratres Arvales aut Salios, aut flamines, Diales, aut reges Aricinos, sed in Schola, et familia tot Theologorum et in coelesti Christianorum meliori quam Platonis aut Xenophonis aut Ciceronis R. p. quominus habuisse videor rationem defunctum ornandi, superstites


7094. Crijević, Ilija. In Junium Sorgium avunculum suum... [Paragraph | Section]

nisi Demosthenis aut Ciceronis opus esset eloquentia. Nam ut imaginem Alexandri magni nemini praeter Apellem et Lysippum licuit effingere; sic fortium virorum pacis et belli praeclara facinora, ne scribendo devenustentur multum diuque neque ab omnibus sudari oportet, quod utrumque cum mihi desideretur: videlicet idonea temporis et ingenii facultas: temere me arbitrabor facere qui rude quiddam et inexpolitum in talis ac tanti viri laudes non verear effutire: tua tamen pietas Petre vir integerrime paternis laudibus prospectura caeteros omnes obaudit; me unum, quod


7095. Crijević, Ilija. In Junium Sorgium avunculum suum... [Paragraph | Section]

^" U. o. az irasjelzes itt is felette hibas. Az esset es facilins kozt semmi irasjel nem volt, holott pont sziikseges. " U. o. summemus. annos adhuc indolis singulare praebuit experimentum. Nam cum legatione fungeretur apud immanissimum Turcarum Imperatorem missus ab Illustri Despoto qui prope Danubium regnabat et ejus Collega vir, princeps esset Michael Angelus, Machumi Bassae frater (quod nomen est proximae secundum Imperatorem dignitatis) quinque


7096. Crijević, Ilija. In Junium Sorgium avunculum suum... [Paragraph | Section]

cum legatione fungeretur apud immanissimum Turcarum Imperatorem missus ab Illustri Despoto qui prope Danubium regnabat et ejus Collega vir, princeps esset Michael Angelus, Machumi Bassae frater (quod nomen est proximae secundum Imperatorem dignitatis) quinque cum quadraginta millibus aureorum pertinaciter flagitantibus Turcis (tanta enim summa vectigalis paciscendae pacis gratia fuerat allata) nec nisi suspecta pax et insidiosa confoederatio, nec aequis conditionibus ad formulam responsura concederetur: nullo vitae periculo aut hostium


7097. Crijević, Ilija. In Junium Sorgium avunculum suum... [Paragraph | Section]

confoederatio, nec aequis conditionibus ad formulam responsura concederetur: nullo vitae periculo aut hostium minis crudelissimis convinci potuit quin in dissimulanda pernegandaque pecunia, et sua fide et opibus Despoti conservandis pertinax esset, adeo ut cum carnifex illum capite luiturum diceret, nisi confestim vectigal redderet, ille imperterritus et sui propositi tenax se malle de vita quam de sui principis fide decedere pronunciavit. o, magnanimo viro dignam vocem, nec carnificis, aut Tyranni vultu effoeminatam, o, posteris imitandam


7098. Crijević, Ilija. In Junium Sorgium avunculum suum... [Paragraph | Section]

suum principem reversus tanta gratulatione susceptus est, ut illi venienti ter assurrexerit, ter publice gratias egerit Despotus. Secunda legatio illius ut minus laboriosa, sed magis honorifica. Nam Vladislaus Rex posthumus, Despoto gratificaturus; cum cuperet amicos illius Equites facere, hunc imprimis in gratiam Despoti torquibus aureis donavit; quem honorem nunquam Domi obtentare voluit; ^ A keziratban rendkiviil megrougalt a szoveg; i» indde all, mi teljesen erthotetlen A javitast en eszkozoltem


7099. Crijević, Ilija. In Junium Sorgium avunculum suum... [Paragraph | Section]

instar principis curribus vectus; ut nemo magis in tot victoriis jure ac merito gloriari possit. Haec foris, domi vero duplicem legationem nec magis Ungaricam quam Turcicham gessit. Priorem aeque splendide magnifice administravit atque constanter. Nam cum Rex Mathias a nostris civibus Ulatci ducis demortui depositum peteret ausus et dicere: quod tu nunquam optime Rex faceres nobis faciendum suades. Nam tu quicquid polliceris omnibus exhibes et fidem vel hostibus servas; quam minore periculo posses praevaricari; qui non


7100. Crijević, Ilija. In Junium Sorgium avunculum suum... [Paragraph | Section]

conservare par es; sed etiam aliena obtinere difficilius velles quam posses: nobis vero quibus nihil praeter fidem integrum superest: si ea salva non sit, omnium gentium praeda atque ludibrium sumus: sumus enim quod jurisjurandi neglecta relligio Deos ultores habebat: sic ille cum regem non Tyrannum gereret, huic deprecationi magis quam suae libidini locum dedit. Caeterum illa Turcica legatio magni et excelsi animi est; nec sine ^ A keziratban tollhibabol: conscentia. - U. 0. Despothi. ^ Nem


7101. Crijević, Ilija. In Junium Sorgium avunculum suum... [Paragraph | Section]

gratiae, aut simultati, aut privato commodo quam justo et aequo illum tribuisse: aut potius voluisse tribuere: imprudenter enim laudantis esset dicere nunquam illum titubasse; nunquam exorbitasse, ausim tamen affirmare quandocunque placuerit, opinione non voluptate lapsum fuisse, cujus rei cum clara et constans fama sit, et adhuc recens recordatio, illorum qui vivunt; me nihil falsi dicere, nihil veri silere, nihil in gratiam facere non modo senatus, sed etiam tota civitas est testis locupletissima, quorum assidue non meminisse, ut ingrati esset animi, sic etiam civis, cum de


7102. Crijević, Ilija. In Junium Sorgium avunculum suum... [Paragraph | Section]

rei cum clara et constans fama sit, et adhuc recens recordatio, illorum qui vivunt; me nihil falsi dicere, nihil veri silere, nihil in gratiam facere non modo senatus, sed etiam tota civitas est testis locupletissima, quorum assidue non meminisse, ut ingrati esset animi, sic etiam civis, cum de republica tum etiam de bonis moribus male merentis. Neque vero illud liberalissimi patris exemplar bonis civibus non imitandum quod tibi opem trevir prudentissime ut ille magis integer reipublicae vacaret; jam provectiori totam rem familiarem gubernandam commisserit?


7103. Crijević, Ilija. In Junium Sorgium avunculum suum... [Paragraph | Section]

de republica tum etiam de bonis moribus male merentis. Neque vero illud liberalissimi patris exemplar bonis civibus non imitandum quod tibi opem trevir prudentissime ut ille magis integer reipublicae vacaret; jam provectiori totam rem familiarem gubernandam commisserit? Nam cum Senum praesertim tenacitas et avaritia sit morbus insanabilis; ita omnes supraquam oportet, aut decet invigilant et serviunt pecuniae, cuius habendae cupiditas una cum ipsa crescit, ille degeneris et abjectioris animi putavit esse, privatae rei studio a


7104. Crijević, Ilija. In Junium Sorgium avunculum suum... [Paragraph | Section]

vacaret; jam provectiori totam rem familiarem gubernandam commisserit? Nam cum Senum praesertim tenacitas et avaritia sit morbus insanabilis; ita omnes supraquam oportet, aut decet invigilant et serviunt pecuniae, cuius habendae cupiditas una cum ipsa crescit, ille degeneris et abjectioris animi putavit esse, privatae rei studio a publicis rebus averti. Quare curas familiares filio commendavit ipse senatoriis muneribus acriter indulsit quod utrumque bene et commode successit: nam quo plura in filium contulit eo plura possedit;


7105. Crijević, Ilija. In Junium Sorgium avunculum suum... [Paragraph | Section]

Romanos Cajum et Joannem etiam Martyrio coronatos omittam: quis sanctissimum Regem Vladislavum cui coelitus corona delapsa est? quis illum qui se victimam pro re Christiana devovit nostri Regis Patruum satis praedicare posset? ut innumerabiles taceam. Hunc nostrum Regem Vladislavum cum bello, tum pace clarum, qui suis majoribus non tam nomine quam similitudine et cognatione virtutis respondet; quis orbis terrarum imperio dignum non judicet? Sed omitto nationes; redeo ad Patriam urbium Dalmatarum primariam, cuius originem indagare non tam necessarium quam difficile est.


7106. Crijević, Ilija. In Junium Sorgium avunculum suum... [Paragraph | Section]

posteriores Romanos ad Illuriam recuperandam bellum gerentes Reges secutos mortuo Rege ibidem consedisse et nostram Civitatem (hoc est) priorem Coloniam casu et fortuna auxisse. Nomen vero Ragusae inditum a regendo unius litterae permutatione cum Barbara colluvies Romanum sermonem ubique locorum depravaret: neque vero ' A keziratban: Zamolsidem. - U. o. coronatus. A javitast en eszkozoltem. ^ U. 0. Epidario. * A bellum utan a


7107. Crijević, Ilija. In Junium Sorgium avunculum suum... [Paragraph | Section]

fuisse etiam Romanam Coloniam facile cognoscimus. Quod si posteriore Colonia prior aucta est recte nos scripsimus.
Ocelle mi Ragusa, Ocelle mi patria
Soli marisque quod solum omne circuit
Propago vera verior Colonia
Bis prolesque Quiritum. Cum vero binominis Ragusae (ut Epidaurum sileam) alterum nomen sit Illyricum: nam et Dubrounicus hoc est silvia sive luceria dicitur nomen ipsum attestatur: haec loca Sclavos tenuisse: qui commerciorum usu et hospitalitatis vinculo: nostris


7108. Crijević, Ilija. In Junium Sorgium avunculum suum... [Paragraph | Section]

tenuisse: qui commerciorum usu et hospitalitatis vinculo: nostris majoribus socii confoederatique fugarunt ab his locis Sarracenos et omnes Adriatici Maris insulas et Garganum montem occuparunt: nostrae vero dicionis nedum omnia salva sed etiam in dies aucta reliquerunt. Quare cum fidem Christianam, nec sine nostrorum persuasione recepissent, multos ex illorum principibus in nostros optimates ascivimus. Praesertim Belli Regis socios: qui Romam profecti et mox una cum Romanis huc reversi sunt; ut Illyricum recuperarent quo Rege, quem secuti fuerant, apud suos


7109. Crijević, Ilija. In Junium Sorgium avunculum suum... [Paragraph | Section]

occuparunt: nostrae vero dicionis nedum omnia salva sed etiam in dies aucta reliquerunt. Quare cum fidem Christianam, nec sine nostrorum persuasione recepissent, multos ex illorum principibus in nostros optimates ascivimus. Praesertim Belli Regis socios: qui Romam profecti et mox una cum Romanis huc reversi sunt; ut Illyricum recuperarent quo Rege, quem secuti fuerant, apud suos Triballos mortuo et sepulto hic consederunt: ^ A kcziratban: Achium. * U. 0. Illarionis. •' U. 0. hystoriae.


7110. Crijević, Ilija. In Junium Sorgium avunculum suum... [Paragraph | Section]

quibus expurgandis sacrae fidei lavacro nunquam desiit esse studiosa. Nam et feras gentes tanquam mater officio pietatis amplectitur et in gremio suo salutaribus aquis renascentes coelo donat: quare divinitus protegitur, et avitam libertatem perpetua serie conservat, et cum Athenae Lacedaemon Thebae et reliqua Graecia perierint, haec a tot fluctibus emersit; et quasi redivivus ignis ab extinctis carbonibus reluxit: proinde videre licet urbem Ragusam opulentam, magnificam legibus armatam moribus decoratam, religionis domicilium, pacis


7111. Crijević, Ilija. In Junium Sorgium avunculum suum... [Paragraph | Section]

licet urbem Ragusam opulentam, magnificam legibus armatam moribus decoratam, religionis domicilium, pacis nutricem, quietis matrem optimarum artium segetem et seminarium; alienis tutam, hospitibus amicam, bonis asylum, calamitosis perfugium, malis tamen perniciem; neque enim cum opus est rei militaris ignara, mare proximum tutata est. Nam ut navigantibus tutum praestaret accessum tot pyratas saepius captos suspensosque suae temeritatis poenas luere coegit infensa latronibus et pacatissima. Caeterum omissa patria, veniamus ad familiam cuius


7112. Crijević, Ilija. In Junium Sorgium avunculum suum... [Paragraph | Section]

gens tot insignibus viris in nostra Civitate censetur: sed maxime Ceonico Pasquali nostro Avo et huius defuncti patre: neque enim de suo principe tantum benemeritus est: cujus ob singularem prudentiam a consilio fuit, sed etiam patriae tutela et publicae libertatis praesidium. Nam cum Chercegus Volachorum Dux ' A keziratban: armata. - U. 0. asyjlum. •* U. o. pernitiem. * U. o. paccatissima. * A


7113. Crijević, Ilija. In Junium Sorgium avunculum suum... [Paragraph | Section]

nostram regionem insectaret ab Ungarorum Rege per indutias ad Imperatorem Magmedem suo sumptu legationem impetravit: qua sane tota nostra respiravit respublica, cuius opera latronibus illis ab Imperatore Turcarum visis quiescere nostris mercatoribus liberi commeatus esse coeperunt. Ideo cum Senatus noster sanxisset sumptus legationis, quos Ceonicus pro patria fecerat ex publico sibi restituendos graviter deprecatus est; quod ille pro domo sua et patria non modo sumptus, sed etiam sanguinem cum opus esset effundere, non subterfugeret: CCCC igitur aureos et ultra


7114. Crijević, Ilija. In Junium Sorgium avunculum suum... [Paragraph | Section]

quiescere nostris mercatoribus liberi commeatus esse coeperunt. Ideo cum Senatus noster sanxisset sumptus legationis, quos Ceonicus pro patria fecerat ex publico sibi restituendos graviter deprecatus est; quod ille pro domo sua et patria non modo sumptus, sed etiam sanguinem cum opus esset effundere, non subterfugeret: CCCC igitur aureos et ultra patriae gratuitos pro sua liberalitate sponte atque ultro remisit. Secunda liberalitas illius rara in Civitate nostra quod suo labore partas divitias cum fratre communicavit: ita ut illum aeque ac se locupletaverit non


7115. Crijević, Ilija. In Junium Sorgium avunculum suum... [Paragraph | Section]

quod ille pro domo sua et patria non modo sumptus, sed etiam sanguinem cum opus esset effundere, non subterfugeret: CCCC igitur aureos et ultra patriae gratuitos pro sua liberalitate sponte atque ultro remisit. Secunda liberalitas illius rara in Civitate nostra quod suo labore partas divitias cum fratre communicavit: ita ut illum aeque ac se locupletaverit non solum vero mercaturis exercendis de more Civitatis dilatus est: sed tot proventibus et stipendiis pagorum, quos Toplicam Dubocizam et


7116. Crijević, Ilija. In Junium Sorgium avunculum suum... [Paragraph | Section]

extrema mallent, quam petere per alios ut ipse dator ignoraretur saepissime donavit sanctissimos viros Paullinum Nolanum et Nicolaum Episcopos imitatus, atque illud praeceptum secutus ignorandum sinistrae quod dextera dederit; neque nobis canendum tuba cum liberales sumus civium vero animos non corruptelis, aut largitione sed humanitate et fide et benivolentia et integritate conciliabat et virtutibus cultum honorem reverentiam parabat neque enim turpem questum aut infame compendium aut illicitos census ut quadruplatores faciunt:


7117. Crijević, Ilija. In Junium Sorgium avunculum suum... [Paragraph | Section]

vero illius ultra privatos homines opulenta et magnifica est operosis cubiculis, luminosis fenestris, trabibus inauratis. Praeterea villas domos et omnia caetera nitoris plenissima. Venio ad ultimum actum et supremum vitae tanquam alicuius fabulae peractionem cum semper ab ineunte aetate rebus divinis cultum fidem observantiam pietatem praestiterit in hac ' A keziratban: sinistre. ^ U. o. civum = tollhiba. ^ Ez igen erdekes új szo a magyarorszagi latinsag szokincseben.


7118. Crijević, Ilija. In Junium Sorgium avunculum suum... [Paragraph | Section]

immensa magnitudine receptus est; in illo et per illum per omnia saecula sine fine permansurus. Quare non dubium est Junium Sergium Avunculum meum propter vitam integerrime actam et ultimam mortis sanctimoniam: Deo optimo conciliatum aeternae foelicitatis gaudio perfruiturum. Quod cum ita sit, cum praeterita si qua est humanae vitae foelicitas tum praesens quae vera est et solida gloria luctus muliebres ululatus lachrymas planctus querelas lamenta naenias dehortari videntur. Nam si flemus illos qui fragilitatem incorruptioni, mortalitatem immortalitati


7119. Crijević, Ilija. In Junium Sorgium avunculum suum... [Paragraph | Section]

receptus est; in illo et per illum per omnia saecula sine fine permansurus. Quare non dubium est Junium Sergium Avunculum meum propter vitam integerrime actam et ultimam mortis sanctimoniam: Deo optimo conciliatum aeternae foelicitatis gaudio perfruiturum. Quod cum ita sit, cum praeterita si qua est humanae vitae foelicitas tum praesens quae vera est et solida gloria luctus muliebres ululatus lachrymas planctus querelas lamenta naenias dehortari videntur. Nam si flemus illos qui fragilitatem incorruptioni, mortalitatem immortalitati mortem vitae


7120. Crijević, Ilija. In Junium Sorgium avunculum suum... [Paragraph | Section]

interpretes sumus, quare ut recte sentiamus illum nobis coelitus delapsum haec putemus dicere.
Qui modo fretus eram germano corpore, cuius
Hospitium consors pars fuit una meis,
Hei mihi divellor quicum spiravimus una.
Concordes qui cum res simul una fui.
Corporis atque animae nexus solvuntur amici,
Copula naturae mutua parque fides.
Hinc procul invitus quamvis ad sidera cessi,
Invitus membris auferor ipse meis. ' A keziratban: accoepit. -


Bibliographia locorum inventorum

Crijević, Ilija (1463-1520) [1509], In Junium Sorgium avunculum suum funebris oratio, versio electronica (), Verborum 4212, versus 35, Ed. István Hegedüs [genre: prosa - oratio; prosa - oratio funebris] [word count] [crijevisorgo1509].


More search results (batches of 100)
First 61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78 79 80 81 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.