Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: charitate

Your search found 151 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report

Occurrences 109-132:


109. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 751 | Paragraph | SubSect | Section]

operibus exponunt. Utrisque etiam IUSTIFICARE perperam accipitur de reali, non imputativa iustificatione: quod alioqui proprie in veteri simul et novo Testamento significat. Eodem modo illis non bene salutaris est haec locutio, iustificamur fide sine operibus: quae iam eis sonat, fide, charitate et operibus formata: modo, sine operibus caeremonialibus: iterum, sine operibus absque gratia factis: alias, sine operibus antecedentibus tantum: aliquando denique id intelligendum esse volunt de sola prima Iustificatione, et quas alias innumeras corruptelarum glossas quotidie excogitant.


110. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 825 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

de Ecclesia, de praestantia Evang elii prae Philosophia humana, de Baptismo, de coena Domini, de resurrectione mortuorum. Posteriore vero exponit, quae referenda existunt ad institutionem: hoc est praecepta morum, et vitae in vera sanctimonia conformationem: ut de obedientia erga magistratus, de charitate ac fide coniugali, de officio dominorum ac servorum, de hospitalitate, de eleemosyna, etc. Breviter, in priore parte monstrat Apostolus, quae sunt fidei, in posteriore, quae operum. In priore docet, quomodo homo iustificetur: in posteriore, qualis esse debeat hominis iam


111. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 826 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

ut quod Deus unus est et omnipotens, et iustus, et aeternus, etc. quod tres sunt personae distinctae in una divinitate: quod Christus, ut verus Deus, ita verus quoque homo: quod Deus mundum in tempore condiderit. Item, quae traduntur de Ecclesia, de lege, de Evangelio, de fide, de charitate, de spe, de vita beata et aeterna, et quae sunt eius generis, eodem spectant. Crebro autem in Sacris literis inveniuntur dogmata disertis verbis, nonnunquam prolixis disputationibus et concionibus


112. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 827 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

conducit: denique qui passim etiam eruet consolationes, et haec omnia accommodata vel publice toti Ecclesiae, vel privatim suae conscientiae: is profecto intelliget, se fructum multo uberrimum reportare: quandoquidem largiter sibi paraverit, quo totus homo, tam internus quam externus, fide, charitate et sperite imbuatur. Nullus vero occurrit in libris Sacris locus tam salebrosus, infoecundus, aut sterilis, quin aliquae saltem fructus spiritualis partes, hoc est, aut doctrina, aut redargutiones, aut institutiones, aut correctiones, aut denique consolationes quaedam sumi ex eo possint.


113. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 829 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

praesenti Ecclesiarum statui, maximeque ad insculpendum mentibus religionis nostrae dogmata cognitu necessaria: deinde ad damnandos corruptos hominum mores, atque ad inducendum ad vitae puritatem, veramque sanctimoniam. Quare in Locis communibus de Fide, de vera invocatione divini nominis, de charitate, de obedientia, de beneficentia, de oratione, de ieiunio, de patientia, de cruce ferenda, multus est: tum adversus superstitiones, adversus luxuriam, crapulam seu ebrietatem, adversus quaevis alia vitia recenter enata, quae iudicat reprehensione publica egere, atque corrigi posse, crebro


114. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 857 | Paragraph | SubSect | Section]

sapientiae non aequatur, adhuc quasi crescendo subiungitur, quod ei quoque neque vitrum possit aequari. Sed ipsa nos litera ab historico intellectu ad indagandum allegoriae mysterium mittit. Quid ergo in auro vel vitro accipimus, nisi illam beatorum civium societatem, quorum corda sibi invicem et charitate fulgent, et veritate translucent? Quam Iohannes in apocalypsi conspexerat, cum dicebat: Ipsa vero civitas auro mundo similis, vitro mundo. Sacra scriptura plurima continet, quorum quaedam in contrariam, quaedam in diversam, quadam in ambiguam significationem accipiuntur.


115. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 872 | Paragraph | SubSect | Section]

Dei, in quo signati estis in die redemptionis. Neque enim ipsa Spiritus sancti, qua est, quicquid est, substantia contristari potest, cum habeat aeternam atque incommutabilem beatitudinem, magisque sit ipsa aeterna et incommutabilis beatitudo. Sed quia ita in sanctis habitat, ut eos impleat charitate, qua necesse est, ut homines ex tempore gaudeant, profectu fidelium et bonis operibus: et ideo necesse est, etiam contristentur lapsu vel peccatis eorum, de quorum fide ac pietate gaudebunt. Quae tristitia laudabilis est, quia venit ex dilectione, quam Spiritus sanctus infundit. Propterea


116. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 882 | Paragraph | SubSect | Section]

fuisse de profectione. Quo confesso, et illud constat, epistolam ad Rom. post illam scriptam fuisse. Quin et ad Thessalonicenses epistola videtur mihi praecessisse epistolam ad Corinth. Nam illis prius cum scripsisset, deque eleemosyna apud illos sermonem movisset, his verbis: Caeterum de fraterna charitate non necesse habetis, ut scribam vobis: ipsi enim vos a Deo didicistis, ut diligatis vos invicem. Etenim hoc facitis erga cunctos fratres, qui sunt in tota Macedonia. Tum demum enim ad Corinth. scripsit, id quod illius verba haec declarant. Novi promptitudinem animi vestri, quam de vobis


117. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 923 | Paragraph | SubSect | Section]

verbum aliquod improprium nominativo, non tam ratione ipsius, quam respectu adiunctae, aut etiam subintellectae alicuius vocis. Rom. 15, Charitas Dei effusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum datum nobis: id est, Spiritus sanctus est effusus in corda nostra, qui et testatur de charitate Dei erga nos, et ob eam est nobis datus. 33 Hebraei verba et participia verbis ita iungunt, sicut adverbia iungi solent, vel potius verba pro adverbiis ponunt. Gen. 8. Et addidit mittere columbam, i. iterum misit. Ibidem: Et non addidit columba reverti, i. Non est amplius


118. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 982 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

vel ut in illis intelligantur homines in hoc mundo illustres, qui cadere et obscurari dicuntur, dum tribulationibus et angustiis et morte perit gloria eorum in hoc mundo, Antichristo et eius satellitibus supra modum contra Ecclesiam saevientibus. Homines etiam illustres deficient a pristina sua charitate: vel ut in illis intelligantur corpora illa caelestia, quae obscurabuntur non in se, sed quia hominibus non fulgebunt ad ultimam consolationem. Si quis percusserit te in maxillam tuam, praebe ei et alteram. Hyperbolica locutio, in praecepto patientiae propter nomen Christi, quemadmodum


119. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 983 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

quod ordinate sit respondendum, inordinate non, adhibita rerum gravitate, et verborum moderatione, Rom. 9, Iacob dilexi, Esau odio habui: scilicet, in hac externa praerogativa primogeniturae, non in spirituali iustificatione. 1. Cor. 8, Scientia inflat, etc. scilicet carens charitate. Tob. 4, Eleemosyna liberat a peccato, scilicet quo ad poenas aliquas temporarias, non quo ad culpam et poenam aeternam. Sic, Redime peccata tua eleemosynis, Dan. 4. Sic saepe aliqua affirmantur aut negantur tantum ratione summi gradus, quae in inferioribus non sunt vera. Nemo bonus


120. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1030 | Paragraph | SubSect | Section]

vobis. sive prophetiam secundum regulam fidei, sive ministerium in ministrando, sive qui docet in doctrina, sive qui exhortatur in exhortatione: Qui tribuit in simplicitate, qui praeest in solicitudine, qui miseretur in hilaritate. Dilectio sine simulatione, odio habentes malum, adhaerentes bono, charitate fraternitatis invicem diligentes, honore mutuo praevenientes, studio non pigri, spiritu ferventes, Domino servientes, spe gaudentes, in tribulatione patientes, orationi


121. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1031 | Paragraph | SubSect | Section]

sed in omnibus commendantes nosmetipsos, ut Dei ministros, in multa patientia, in tribulationibus, in necessitatibus, in angustiis, in plagis, in carceribus, in seditionibus, in laboribus, in vigiliis, in ieiuniis, in castitate, in scientia, in longanimitate, in benignitate, in Spiritu sancto, in charitate non ficta, in verbo veritatis, in virtute Dei: per arma iustitiae, a dextris et a sinistris, per gloriam et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam, ut seductores et veraces, ut qui ignoramur et cognoscimur, quasi morientes et ecce vivimus, ut coerciti, et non mortificati: ut tristes,


122. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1031 | Paragraph | SubSect | Section]

ut tristes, semper autem gaudentes: sicut egentes, multos autem ditantes; tanquam nihil habentes, et omnia possidentes. Vide adhuc ardentem: Os nostrum patet ad vos ô Corinthii, cor nostrum dilatatum est: et caetera quae persequi longum est. Idemque ad Romanos agit: Ut persecutiones huius mundi, charitate vincantur, spe certa in adiutorio Dei. Agit autem et granditer et ornate: Scimus, inquit, quoniam diligentibus in Deum omnia cooperantur in bonum, iis qui secundum propositum vocati sunt sancti: quoniam quos ante praescivit, et praedestinavit conformes fieri imaginis filii sui, ut sit


123. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1031 | Paragraph | SubSect | Section]

pro nobis omnibus tradidit illum, quomodo non etiam cum illo nobis omnia donavit? Quis accusabit adversus electos Dei? Deus qui iustificat? quis est qui condemnet? Christus IESUS qui mortuus est, magis autem qui resurrexit, qui est in dextera Dei, qui et interpellat pro nobis? Quis nos separabit a charitate Christi? Tribulatio, an angustia, an persecutio, an fames, an nuditas, an periculum, an gladius? Sicut scriptum est: Quoniam propter te mortificamur tota die, aestimati sumus ut oves occisionis. Sed in his omnibus supervincimus per eum qui dilexit nos. Certus sum enim, quia neque mors,


124. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1031 | Paragraph | SubSect | Section]

aestimati sumus ut oves occisionis. Sed in his omnibus supervincimus per eum qui dilexit nos. Certus sum enim, quia neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, neque praesentia, neque futura, neque virtus, neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia, poterit nos separare a charitate Dei, quae est in Christo IESU Domino nostro. Ad Galatas autem, quamvis tota ipsa epistola submisso dicendi genere scripta sit, nisi in extremis partibus, ubi est eloquium temperatum: tamen interponit quendam locum eo motu animi, ut sine ullis quidem talibus ornamentis, qualia


125. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1050 | Paragraph | SubSect | Section]

cum dixi eum ex alio in aliud labi aut fluere. Sed inter alia illustre est illud Coloss. 1. quod totum primum caput occupat, quod hîc adscribam, etc. Gratias agimus DEO et patri Domini nostri IESU Christi, semper pro vobis orantes, audita fide vestra in Christo IESU, et charitate in omnes sanctos: propter spem sepositam nobis in caelis, quam prius audistis per sermonem veritatis, id est Evangelii, perveniens ad vos, sicut et in totum mundum: et fructum profert, sicut apud nos quoque: ex quo die vere cognovistis Dei gratiam, sicut et didicistis ex Epaphra dilecto


126. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1052 | Paragraph | SubSect | Section]

sed in omnibus commendemus nos ipsos, ut Dei ministri, in tolerantia multa, in afflictionibus, in necessitatibus, in anxietatibus, in plagis, in carceribus, in seditionibus, in laboribus, in vigiliis, in ieiuniis, in puritate, in scientia, in animi lenitate, in benignitate, in Spiritu sancto: in charitate non simulata, in sermone veritatis, in potentia Dei, per arma iustitiae dextra ac sinistra: per gloriam ac ignominiam, per convicia et laudes, quasi impostores, et tamen veraces: quasi ignoti, et tamen noti: quasi morientes, et ecce vivimus: quasi correpti, et non occisi: quasi dolentes,


127. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1088 | Paragraph | SubSect | Section]

enim instrumentum aut medium, quo peccator ad remissionem peccatorum pervenit, eamve apprehendit. At dilectio, teste Christo, est effectus condonati debiti, Lucae 7. Non praecedit ergo condonationem debiti, ut fides. Est ergo fides initio sine bonis operibus actu praesentibus. 5 Ex charitate Dei erga nos oritur nostra charitas erga ipsum, non contra, 1. Ioan. 4. Sensus autem charitatis et favoris Dei est tunc demum in corde nostro, cum iam iustificati fide pacem habemus, cumque etiam donati Spiritu S. agnoscimus Deum esse nobis patrem propitium, clamamusque Abba pater.


128. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1105 | Paragraph | SubSect | Section]

esse. Quam phrasin diligenter postea Prophetae et Paulus totumque novum Testamentum sequuti sunt. At seductores Antichristi, tum iustificationem ad alias res transtulerunt, tum etiam ipsius fidei significationem perverterunt, dum non volunt eam complecti fiduciam: sed esse tantum quandam noticiam charitate aliisque virtutibus formatam, aut cum eis commixtam. Cur etiam novum Testamentum magis utatur voce Fidei in consequenda iustificatione, aliisque beneficiis Dei, quam vetus, quod multum urget fiduciam et considere, in libello de Fide plenius docui, ubi etiam vicinas ac


129. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1172 | Paragraph | SubSect | Section]

dixerunt, CUI BONO. Item, quia cum accusatores publicum bonum quaerant maximo suo incommodo et periculo, quae plerunque confessores comitantur: ideo eis veritatique fraudi esse eorum actio non deberet. Praeterea, cum de nullo foedo dogmate sint verisimiliter infamati, ex charitate credendum est, eos bono Dei spiritu agi. Contrarium iudicium est de reis tot errorum nomine constanter non ab uno tantum aut altero, sed et publico rumore infamatis. Adhaec, cum nunc inter reos veniant viri non vulgares, quorum gratia ac foeda prosopolepsia innumeri dementati


130. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1188 | Paragraph | SubSect | Section]

Dei est. O'impudentiam, aliud est doctrina a Deo proposita, aliud virtutes. Et: Si una haec charitas absit, inania: si una haec adsit, plena sunt omnia. Sola haec est, quae ad salutem sufficit, et ad eam sic est necessaria, nihil ut sit quod quisquam speret, quod posset assequi absque charitate. Hoc igitur verbum consummans et brevians, verbum salvificans, verbum charitatis et dilectionis tam expressum est et dilucidum, ut illud etiam absque Scripturis disci scribat Clemens presbyter Alexandrinus, cum sit spirituale quoddam decretum cordibus fidelium (quam libet rudes ii sint)


131. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1188 | Paragraph | SubSect | Section]

tam hebes, qui verbum hoc non intelligat, nec ab illius ignorantia quisquam excusatur. Hoc est illud verbum Dei, de quo dicit Psaltes: Lucerna pedibus meis verbum tuum, et lumen semitis meis. De quo loquitur idem: Praeceptum tuum lucidum, illuminans oculos. Revera illuminantur oculi cordis nostri charitate, sicut excaecantur econtrario cupiditate. (Nota, sic removetur verbum Dei de medio, ut scilicet charitas sit norma diiudicandi haereses et errores: imo sic etiam ipsa Christi cognitio removetur, quae


132. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1189 | Paragraph | SubSect | Section]

charitas sit norma diiudicandi haereses et errores: imo sic etiam ipsa Christi cognitio removetur, quae sine Scripturis haberi nequit. Hoc sane nihil aliud est, quam ethnicismum inducere: nam etiam ethnici praeclare de charitate et beneficentia praeceperunt.) Item: Nam si minus docte, clare tamen et perspicue demonstrasse videor, quantam ea res Ecclesiae Dei perniciem afferat, quod imperitissimi quique de expresso Dei verbo sibi iudicium usurpant. Simul et hoc ostendi, quod sit illud verbum Dei, quod


Bibliographia locorum inventorum

Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].


More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.