Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: charitate

Your search found 151 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report

Occurrences 65-72:


65. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 443 | Paragraph | SubSect | Section]

commemorationem! Ad illos denique pertinet confectio mysterii huius atque ministratio, ad quos pertinet peccata dimittere et retinere. Hi sunt mediatores inter Deum et hominem, per quos hęredes Dei efficimur, cohęredes autem Christi. Quid igitur de tua in nos charitate dicam, Domine Iesu? Parumne erat te de cęlo in terram ad nos descendisse, in homine assumpto hominibus apparuisse, ueritatem docuisse, sanitates fecisse, peccata remisisse, mortem pertulisse, paradisum post te currentibus aperuisse? Das te insuper nobis in cibum et


66. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 473 | Paragraph | SubSect | Section]

tuis denique fidelibus plus gratię conferas quam quod primorum parentum culpa amissum fuerat. De terreno enim paradiso pulsos ad cęleste regnum reuocas. Volens itaque, non inuitus hominem assumis, passionibus te offers, morti te subiicis. Nihil est tua pietate maius, nihil tua charitate sublimius. Nos uero non ignari, quanta pro nostra salute sustinueris, quam uicem reddere, quam referre gratiam possumus? Si cuncta, quę possidemus, in pauperum usum distribuerimus, plus est uitam impendere quam opes erogare. Si uitam impenderimus, non est tanti seruorum


67. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 483 | Paragraph | SubSect | Section]

quia Ecclesię unitatem designat, non scinditur, inconsutilis est, nequando possit in diuersum dissui, cum sit simplex. Desuper per totum est contexta, quia tota de cęlo est; cęlesti consistens uirtute, ad unum sorte peruenit, ut omnes in unam colligeret fidem et credentes in charitate coniungeret. Sed obseruandum, quod isti, qui uestimenta inter se diuidunt et tunicam non scindunt, milites sunt. Qui ergo Christo militant, unitatem non diuidant et quatuor Euangeliorum pręceptis* uitę curriculum moderentur. His armis contra diaboli *corr. ex


68. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 494 | Paragraph | SubSect | Section]

est crucis gratuitę. Consummata est pręuaricatio et finem accepit peccatum. Deleta est iniquitas terrę preciosissimo Christi sanguine. Qui captiui tenebamur, redempti sumus. Qui serui eramus diaboli, facti sumus per Christum filii Dei. Quid hoc beneficio maius? Quid ista charitate ardentius? Mortem sponte subiit Dominus, ut seruis uitam daret, non hanc momentaneam et caducam, sed illam stabilem et ęternam. Quid dico: mortem subiit, cum etiam ante mortem nullus corporis eius sensus a poena fuerit alienus? Visus offendebatur actis gestibusque


69. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 498 | Paragraph | SubSect | Section]

iam extincto uulnus hasta inflixissent. O scelus immane, facinus omni feritate atrocius! At tu, fidelis anima, iam contemplare Dominum tuum in patibulo pendentem, pro te supplicia, pro te mortem sua sponte patientem, et cogita, quid unquam tanta ac tali Saluatoris tui erga te charitate dignum fecisti. Ille caput suum spinarum aculeis subiecit, tu rigida ceruice elatisque superciliis proximum tuum, quem sicut teipsum diligere iussus fueras, quandoque despexisti. Ille in suo dorso flagella pertulit, tu tuum spiritali labori subtractum mollibusque indutum


70. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 559 | Paragraph | SubSect | Section]

Ioannes in Apocalypsi uidit. Primum enim cęlum et prima terra abiit. Vetera ergo abierunt, et quę in figura futuri fiebant, in aduentu expectatę nouitatis cessarunt. Hanc nouam sponsam sibi Christus copulauit, cui olim per Hieremiam loquebatur dicens: In charitate perpetua dilexi te; ideo attraxi te miserans. Rusumque ędificabo te, et ędificaberis, uirgo Israhel. Huic in Canticis dicebat: Ecce, tu pulchra es, amica mea, ecce tu pulchra, oculi tui columbarum. Oculos c olumbarum habet, qui in


71. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 563 | Paragraph | SubSect | Section]

muro, inquit. Neque enim muris* constat Ecclesia, sed Euangelii ueritate et in Christo credentium fide. Ideo sequitur: Et ego ero illi, dicit Dominus, murus ignis in circuitu, et gloria ero in medio eius. Murus ergo illi Dominus est, ut tuta sit, ignis, ut charitate ferueat, gloria, ut ineffabili maiestatis uisione semper exultet. Ipsa uero hoc idem se consecuturam confidens: Placebo — inquit — coram Domino in regione uiuorum. Pręsentis enim seculi regio non uiuorum est, sed mortuorum. Ad


72. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 644 | Paragraph | SubSect | Section]

appareat se cupere, ne ueniant, quos inuitant. Coegerunt autem isti discipuli eum, ut et tu illum, quem mensę tuę participem facere intendis, non solum, ut ueniat, roges, sed etiam, si eum uenire puduerit, renitentem atque inuitum cogas, ut ille se non ex ficta, sed ex uera charitate inuitatum intelligat. Isti ergo non modo manu apprehensum* cogunt, uerum etiam causam, quare remanere debeat, proferunt. Iam aduesperascit, inquiunt. Tempus est ab itinere quiescendi et non ultra procedendi. Dies concessa est laboribus, nox quieti,


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].


More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.