Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: ubi

Your search found 6390 occurrences

More search results (batches of 100)
First 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1052-1114:


1052. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 425 | Paragraph | SubSect | Section]

obduratione, et ipse absconditur eis. Neque enim faciem illius glorificatam uidere merentur, qui ad poenitentiam conuerti negligunt. Fugit ille de templo cordis eorum, quia uulpes foueas habent et uolucres cęli nidos, Filius autem hominis non habet in obstinatis, ubi caput reclinet suum. Poterat quippe Dominus Iudeos sibi tam infensos repente perdere, sed maluit latere, ut nobis documento esset ne tunc quidem, cum possumus, in aduersantium furorem uindicare uelle, sed potius ab eis recedere, et pati magis iniuriam quam inferre.


1053. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 438 | Paragraph | SubSect | Section]

non paucos esse, qui de Dei templo speluncam faciant latronum. Templum Dei est — Apostolus inquit — quod estis uos. Nos ergo templum Dei sumus. Tunc autem de templo hoc speluncam latronum facimus, cum malis cupidinibus cor nostrum implemus et, ubi habitare Deum oportuit per continentię cultum, ibi per carnis lasciuiam diabolum admittimus. Tunc autem flagellat nos Dominus, cum aduersis urgemur, ut non ea, quę nobis, sed quę Deo placita sunt, sequamur. Iudei ergo minus perpendentes mirabilia Domini nostri et


1054. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 440 | Paragraph | SubSect | Section]

Nicolai Lyrę super Bibliam. Non ergo inter se differunt Euangelistę, sed cum duplex Pascha tunc contigisset, Ioannes alterius, alterius alii mentionem fecerunt. Sed iam, quod instituimus, prosequamur! Per idem ergo tempus, cum discipuli rogarent Dominum, ubi uellet parari sibi, ut comedat Pascha (magis enim opipare* tunc conuiuari mos erat): Ite in ciuitatem — respondit — ad quendam, et dicite ei: Magister dicit: Tempus meum prope est; apud te facio Pascha cum discipulis meis. Iubet, ut conueniant


1055. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 441 | Paragraph | SubSect | Section]

audiens pręsertim dicentem: Vę homini illi, per quem Filius hominis tradetur! Bonum erat ei, si natus non fuisset. Hoc saltem timere debuit sceleratus Iudas. Veruntamen auarum animum nec miracula mouent nec minę coercent: contemptis omnibus illo pręceps ruit, ubi se lucri aliquid facturum sperat. Hic ergo aliis tristantibus et singulis: Nunquid ego sum, Domine, respondentibus, audacter reclamat: Nunquid ego sum, Rabbi? Post esum agni illa, ut reor, quę Ioannes narrat, fiunt. Surgit


1056. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 442 | Paragraph | SubSect | Section]

esset et a morte suscitandus. Cum igitur corpus suum in cruce mortuum reliquit, tunc deposuit uestimenta sua. De cruce autem sublatus in sepulchro recubuit. Et rursum uestem carnis humanę, quam exuerat, a mortuis resurgendo assumpsit. Nunc illo nostra redeat oratio, ubi dicitur: Et cum recubuisset. Ex quo satis constat, quia post pedum lotionem ad mensam resedit, ut peracto Veteris Legis sacrificio *corr. ex iustificat Nouę sacramentum institueret, sicut ab aliis Euangelistis est relatum.


1057. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 443 | Paragraph | SubSect | Section]

tu in nobis et nos in te maneamus. Accipimus sub aliena specie, et non aliud esse credimus, quam quod a te, qui ueritas es, audimus. Quodque oculis non cernimus, hoc fide percipimus, ut et spiritalis alimenti dono et plenę credulitatis merito tibi uniamur, tibi copulemur, atque ubi tu es, et ipsi simus. Tu ille cibus, ille potus es, sine quo uiuere nequimus et cum quo semper nos beatos fore speramus. Et hymno dicto (ut Mattheus inquit) exierunt in montem Oliueti. Illic prędixit eos in morte


1058. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 447 | Paragraph | SubSect | Section]

nisi diuino iuuetur subsidio, dicente ipso Dei Verbo: Sine me nihil potestis facere. Deinde secundum eosdem Euangelistas — uenit Iesus cum illis in uillam uel in prędium, cui nomen Gethsemani. Et hic est locus monti Oliueti proximus, ubi fuit hortus, in quem eos ingressos ait Ioannes trans torrentem Cedron. Multa tamen idem pręmittit, quę locutus est Iesus ad discipulos et ad Patrem. Quę consulto prętermittimus, ut tantum passioni congrua explicemus. Videamus primum, quid hoc sit, quod Ioannes


1059. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 447 | Paragraph | SubSect | Section]

ut, unde per peccatum eiecti fuimus, per Christi satisfactionem eodem nos innuat reducendos. Qui enim longo admodum tempore exules fuimus, iam tandem Christo duce postliminio reuertimur in patriam, non terrenam, sed cęlestem, non temporalem, sed ęternam. Illic autem ubi conuenerat Iesus cum discipulis, iussit eos residere, donec ipse paulo longius digressus preces offeret Deo Patri. Et assumpto Petro filiisque Zebedei Ioanne et Iacobo abiit. Coram his coepit contristari et moestus esse dicens: Tristis est anima mea usque ad mortem.


1060. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 454 | Paragraph | SubSect | Section]

est nobis. His Marcus adiungens ait: Adolescens autem quidam sequebatur illum amictus syndone super nudo. Et tenuerunt eum. At ille relicta syndone nudus profugit ab eis. Quis fuerit adolescens iste, incertum est. Quidam aiunt fuisse hunc de domo illa, ubi Pascha celebrauerant, nonnulli Iacobum, fratrem Domini dictum et Iustum cognominatum. Gregorius pontifex putat fuisse Ioannem apostolum. Quem tunc quidem iuuenem fuisse longa post ascensionem Domini ętas testatur. Cęterum, quicunque ille fuerit, *corr. ex


1061. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 477 | Paragraph | SubSect | Section]

instare coeperunt Pilato, ut eam fieri permitteret. Alii uero ita soluunt, ut dicant scriptorum culpa id contigisse apud Gręcos. Nam gamma Gręcum tria denotat, ipsilon sex. Et quoniam hę litterę similitudinem quandam in se habent, alteram positam fuisse pro altera atque ita, ubi scriptum est hora sexta, scribendum fuisse hora tertia. Tale igitur hora siue tertia siue quasi sexta Pilatus Christo in medium producto ait ad Iudeos: Ecce rex uester. Quasi diceret: Quomodo iste


1062. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 480 | Paragraph | SubSect | Section]

eos hoc periculo liberet, quia, quem occiderunt, Messiam fuisse negant. Neminem autem ille saluat nisi credentem. Deinde Ioannes narrans ait: Susceperunt Iesum et duxerunt. Et baiulans sibi crucem exiuit in eum, qui dicitur, Caluarię locum, Hebraice autem Golgotha, ubi crucifixerunt eum et cum eo alios duos hinc inde, medium autem Iesum. Pro maiori ludibrio ipsius, qui crucifigendus erat, humeris crucem portandam imponunt. Gestauit igitur primo sibi crucem Iesus. Sed quoniam tota nocte illa afflictus fuerat, lassitudine superatus


1063. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 482 | Paragraph | SubSect | Section]

eorum, et Messiam in Lege promissum agnoscere non poterant. Porro milites trahentes uinctum Dominum ad supplicium, uenerunt in locum, qui dicitur Golgotha, quod est Caluarię locus. Golgotha Hebraicum est, Latine Caluaria dicitur. Locus erat extra urbem, ubi rei plectebantur. Quo postquam est peruentum, dabant ei (ut Mattheus ait) uinum bibere cum fele mixtum. Marcus dicit: uinum myrrhatum. Fel et myrrha res gustu amarissimę sunt. Et cum utrunque Euangelistę commemorent, credimus utrunque mixtum fuisse


1064. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 482 | Paragraph | SubSect | Section]

amaritudinis ueneno refertę sunt. Gustant eas Christi serui periculum consyderando, et bibere nolunt, ne in illis moriantur, in quibus plurimos quotidie perire uident. In loco igitur reorum damnatione infami crucifigunt Dominum nostrum, Deo ita disponente, ut, ubi peccatores a fficiebantur supplicio, ibi per Christi supplicium omnium credentium peccata delerentur. Ibi ergo crucifixerunt eum et cum eo duos latrones, alterum ad dextram eius et alterum ad sinistram. Cruci titulum apposuit Pilatus litteris Hebraicis, Gręcis


1065. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 484 | Paragraph | SubSect | Section]

debere nos orare et illis, qui nos odio habent, bene optare nec malum pro malo, sed, quod bonum est, reddere. Quod autem ait: Non enim sciunt, quid faciunt, ostendit dignum esse uenia ignorantię peccatum. Esse quippe et ignorantię peccatum Leuiticus probat, ubi uitulum offerre iubetur, qui ignoranter peccauerit. Sed qui sciens peccat, eum minus esse excusabilem nemo negat acriorique poenitentię dolore indigere, ut Deo reconcilietur, quem offendit. Iesum autem in cruce confixum ac dure distensum miserabiliterque dilaceratum


1066. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 501 | Paragraph | SubSect | Section]

qui uenerat ad Iesum nocte primum, ferens mixturam myrrhę et aloes quasi libras centum. Acceperunt ergo corpus Iesu et ligauerunt linteis cum aromatibus, sicut mos est Iudeis sepelire. Et prosequitur Ioannes dicens: Erat autem in loco, ubi crucifixus est, hortus et in horto monumentum nouum, in quo nondum quisquam positus erat. Ibi ergo propter Parasceuen Iudeorum, quia iuxta erat monumentum, posuerunt Iesum. His insuper additum est in Mattheo: Altera autem die, quę est post Parasceuen,


1067. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 508 | Paragraph | SubSect | Section]

non ad Zorobabel, quod Iudei conantur asserere Domini Saluatoris glorię inuidentes. Nam licet Zorobabel de stirpe Dauid fuerit et dux populi de Babylonica captiuitate reuertentis, non tamen potitus est regno. Hic autem dicitur: Et regnabit rex. Pręter hęc, ubi nos habemus: Suscitabo Dauid germen iustum, in Hebreo legitur: Suscitabo Dauid Messiam iustum. Deinde, cum hic dicatur: Et Israhel habitabit confidenter, nequaquam tunc confidenter habitarunt. Dum enim a Babylone reuersi templum


1068. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 509 | Paragraph | SubSect | Section]

terra Iuda. Ideo sane de ipsa Bethlem a propheta est dictum: Et tu, Bethlem Effrata, paruulus es in milibus Iuda. Ex te mihi egredietur, qui sit dominator in Israhel; et egressus eius ab initio, a diebus ęternitatis. Hinc in Euangelio Iudei ab Herode interrogati, ubi Christus nasci deberet, responderunt: In Bethlem Iudę. Cui dicto astipulari uidetur oraculum illud Abacuch prophetę: Deus ab austro ueniet, et Sanctus de monte Pharan. Montem enim Pharan et ipsam Bethlem iis, qui Hierosolymis habitant, uergi ad


1069. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 511 | Paragraph | SubSect | Section]

in templo mirantibus Legis doctoribus disputauit. Remanserat enim Hierosolymis, Iosepho et matre insciis. Cum enim adorassent in t emplo, festo Paschatis iam peracto redibant in Galileam putantes eum esse in comitatu cum pueris siue cognatis, qui sequebantur. Sed ubi aduesperascente die animaduertissent puerum abesse, anxii cura studioque trepidi urbem repetunt, post triduum denique inuento gaudent et cum illo simul eo, unde uenerant, lęti redierunt. Ipse autem Iesus, ut Lucas ait, proficiebat sapientia et ętate et gratia apud Deum


1070. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 520 | Paragraph | SubSect | Section]

prędixerant prophetę, nequis Iesum, Dominum nostrum, uerum Messiam fuisse dubitet, uidens cuncta in eo impleri, quę tanto ante tempore implenda prędicabantur. Indignatio ista Herodis iuxta quorundam expositorum sententiam in quadragesimo septimo psalmo habetur, ubi scriptum est: Ecce reges terrę congregati sunt, conuenerunt in unum. Ipsi uidentes, sic admirati sunt, conturbati sunt. Tremor apprehendit eos. Vnum quippe reprehendere uolens propheta multos notat. Omnium enim terrę regum, hoc est eorum, qui


1071. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 526 | Paragraph | SubSect | Section]

ponam desertum in stagna aquarum, et terram inuiam in riuos aquarum. Quoniam hoc in Euangelio daturus erat, ad Euangelistarum numerum quater elementum istud nominauit: flumina, fontes, stagna, riuos aquarum. Hoc ipsum in Ezechiele promittebat, ubi ait: Effundam super uos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis uestris, et ab uniuersis idolis uestris mundabo uos. Et quia, quod hic promittitur, in nouitate Euangelii persoluendum erat, sequitur: Et dabo uobis cor nouum, et spiritum nouum


1072. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 527 | Paragraph | SubSect | Section]

consecuturas angelicę puritatis. Cęterum sitientes, id est cupidos salutis, uenire ad aquas iubet, quia, qui c redunt, illi Ecclesię membrum fieri auidius desyderant magisque lętanter ad baptismi gratiam accedunt. Quod per eundem prophetam est prędictum, ubi ait: Haurietis aquas in gaudio de fontibus Saluatoris. Quod enim maius fideli animę gaudium esse potest quam audire: Renouabitur ut aquilę iuuentus tua. Consenuit aliquis in peccatis? Credat et baptizetur in Christo, et renouabitur in spiritu. Et


1073. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 534 | Paragraph | SubSect | Section]

baptismate et suggestionibus diaboli superatis et Ioanne carceri tradito coeperit prędicare et docere in synagogis et apostolos sibi asciscere. Ingressus est synagogam — ut in Lucę Euangelio est scriptum — et accepto libro reuoluit et legit de Esaię uaticiniis, ubi dicitur: Spiritus Domini super me, propter quod unxit me, euangelizare pauperibus misit me, sanare contritos corde, prędicare captiuis remissionem, et cęcis uisum, dimittere confractos in remissionem, prędicare annum Domini acceptum et diem retributionis.


1074. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 536 | Paragraph | SubSect | Section]

et sequere me! Hoc est enim amare cęlestia et terrena contemnere. Tunc quoque ad Syon dixit: Populus meus es tu, cum diceret: Super hanc petram ędificabo Ecclesiam meam. De qua Ecclesia ante in psalmis ipse prędixerat, ubi ait: Ego autem constitutus sum rexab eo, id est a Patre, super Syon, montem sanctum eius, prędicans pręceptum eius. Quod ne ad regem Dauid pertinere putaremus, adiunxit: Dominus dixit ad me: Filius meus es tu, ego hodie genui te. Et


1075. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 541 | Paragraph | SubSect | Section]

pręterea pauperem, apostolos pauperes Scriptura recens indicat, antiqua prędicit. Qui non credit, is profecto utriusque autorem Deum offendit. Ipse Saluator de se in Euangelio loquens ait: Vulpes foueas habent, et uolucres cęli nidos. Filius autem hominis non habet, ubi caput suum reclinet. Non habuit, unde didragmam pro se et discipulo solueret nisi mirabiliter in ore piscis inuentam. In aliena domo hospitabatur, in aliena manducauit Pascha, quia propriam non habuit. Et cuius omnia sunt, nudus in cruce pependit. Quin etiam


1076. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 547 | Paragraph | SubSect | Section]

tuam et ueni. Orabat quippe Propheta, ut manifestaretur apostolis et ueniret omnibus, qui sub maledicto Legis erant, ut liberarentur. Iudas De Iuda etiam, Christi proditore, prędictum illic manifeste apparet, ubi in psalmis legitur: Cum iudicatur, exeat condemnatus, et oratio eius fiat in peccatum, et episcopatum eius accipiat alter. Condemnatus est enim, quia desperauit. Episcopatum autem eius Matthias accepit in locum eius suffectus, ut numerum duodecim impleret


1077. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 550 | Paragraph | SubSect | Section]

manipulos suos. Hoc idem in Euangelio prędixit discipulis Saluator noster: Mundus gaudebit — inquit — uos uero contristabimini, sed tristitia uestra conuertetur in gaudium. Hoc ipsum liber, qui Sapientię inscribitur, continet, ubi dicitur: Et si coram hominibus tormenta passi sunt, spes illorum immortalitate plena est. In paucis uexati, in multis bene disponentur, quoniam Deus tentauit illos, et inuenit illos dignos se. Recte itaque diuinus psalmista ait: Multę


1078. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 557 | Paragraph | SubSect | Section]

expectabatur Christus uenturus, in Ecclesiam uenit et ipse fuit pax nostra et cum Deo reconciliatio, qui sua morte nobis donauit uitam placato Patre, cuius iram merebamur pro peccato. De domo hac dicebat Propheta: Intrabimus in tabernaculum Dei, adorabimus in loco, ubi steterunt pedes eius. Idem huius loci desyderio affectus dixit: Quam dilecta tabernacula tua, Domine uirtutum! Concupiscit et deficit anima mea in atria Domini. Et: Beati — inquit — qui habitant in domo tua! Beati


1079. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 563 | Paragraph | SubSect | Section]

enim seculi regio non uiuorum est, sed mortuorum. Ad hanc autem uiuorum regionem, qui extra Ecclesiam uagantur ab apostolis constitutam, ascendere non ualebunt. A uera enim religione abalienati **corr. ex ab alienari nesciunt, quo ire debeant neque ubi consistere. Ecclesia autem Dei uiui — ut Apostolus ait — columna est et firmamentum ueritatis. Eadem et mons est magnus et excelsus dicente Propheta: Mons Dei, mons pinguis, mons coagulatus, mons pinguis. Coagulatus lactis instar ex


1080. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 570 | Paragraph | SubSect | Section]

Ita Dominus noster Iesus ter unctus in Euangeliis apparet: primo, quod Lucas refert, a muliere peccatrice in domo pharisei, quę pedes eius lachrymis lauit, capillis tersit, unguento unxit et ueniam meruit peccatorum; iterum, quod Ioannes narrat de Maria, in domo Marthę, ubi erat Lazarus ex conuiuis, quem de monumento suscitauerat Dominus; tertio quidem Matheus et Marcus testantur, in domo Symonis leprosi, quando mulier, ut supra diximus, non pedes unxisse, sed super caput recumbentis Domini unguentum effudisse uisa fuit.


1081. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 570 | Paragraph | SubSect | Section]

conquestus est Dominus dicens: Etenim homo pacis meę, in quo speraui, qui edebat panes meos, magnificauit super me supplantationem. Idem dixit in Euangelio: Cui ego panem intinctum dedero, ipse est. Sanctus etiam Spiritus in illum inuehi uidetur, ubi ait: Os tuum abundauit malitia, et lingua tua concinnabat **corr. ex eum dolos. Sedens, aduersus fratrem tuum loquebaris, et aduersus filium matris tuę ponebas scandalum. Hęc fecisti, et tacui. Sustinui, inquit, talia


1082. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 573 | Paragraph | SubSect | Section]

osi »salua« dicitur, anna autem apud Iudeos interiectio obsecrantis est. Rursum hi dicunt: Osanna, quia repetitum uerbum magis mouet. Quo autem locorum saluari cupiant, ostendunt addendo: in excelsis, hoc est in cęlestibus, ubi uera salus credentium est et perennis gloria, non in terra, in qua nihil stabile esse potest, nihil firmum. Dixerunt autem: Benedictus, qui uenit in nomine Domini, quia ipse Iesus in nomine Patris fatebatur se uenisse. Has autem illorum laudationes prędixerat


1083. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 575 | Paragraph | SubSect | Section]

uindemię defecatę. Et iterum: Dabit tibi Dominus panem arctum et aquam breuem, et non faciet auolare a te ultra doctorem tuum, qui utique in Euangelio ait: Ero uobiscum usque ad consummationem*** seculi. Prędixit de ipso et Hieremias, ubi ait: Confluent ad bona Domini, super**** frumento, uino et oleo, et foetu pecorum et armentorum. Foetus pecorum in Ecclesia conuentus simpliciorum est, armenta illi, qui eis pręsunt et ante alios ambulant, ne uia***** aberrent, qui sequuntur. De


1084. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 585 | Paragraph | SubSect | Section]

communicabat assumpta serui forma, sed in se non minuebat semper peruigilem diuinitatis uirtutem. Vigilate — inquit — et orate, ne intretis in tentationem. Dum enim dormiunt homines et in oratione pernoctare negligunt, inimicus diabolus, ubi satum est triticum, superseminat zizania et uitii suggestione propositum perimit sanctitatis. Intrauit autem in hortum Dominus, ut primorum parentum peccatum in horto perpetratum, in horto a Iudeis *corr. ex depręcationis **corr. ex


1085. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 586 | Paragraph | SubSect | Section]

horto a Iudeis *corr. ex depręcationis **corr. ex depręcatus ***corr. ex compelebatur c omprehensus* diluere inciperet. Quod quidem futurum Salomon in Canticis testatus est, ubi sponsam Ecclesiam Christo sponso inducit ita loquentem: Veniat dilectus meus in hortum, ut comedat fructum pomorum suorum. Neque enim sponsa ista sponso suo copulari poterat, nisi ille in hortum ueniens impiorum se manibus obtulisset capi endum, nisi fructum


1086. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 596 | Paragraph | SubSect | Section]

flagellorum ictus quadragenarium numerum uetat excedere. Tantum in illo odio exarserant, qui uerberabant. Sed nequaquam his contenti principes instant clamoribus: Crucifige, crucifige eum? Istas igitur in Christum impiorum uociferationes predixisse uidetur psalmista, ubi ait: Captabunt*** in animam iusti, et sanguinem innocentem condemnabunt. Et in alio psalmo ipsius Domini querimonia**** apparet dicentis: Os eorum locutum est superbiam... Susceperunt me sicut leo paratus ad predam. Rugitus in


1087. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 597 | Paragraph | SubSect | Section]

mulieres, quibus ait: Filię Hierusalem, nolite flere super me, sed super uos ipsas flete, et reliqua, quibus ob incredulitatem Iudeorum denunciat futuram urbis euersionem et populi calamitatem, quam a Romanis passi fuere. Et hoc quidem in Esaia legimus prędictum, ubi dicitur: In siccitate messes** illius *corr. ex Abrahe **corr. ex messis conterentur, mulieres uenientes et docentes eam. Messis multa in Euangelio


1088. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 606 | Paragraph | SubSect | Section]

latus eius aperuit, et continuo exiuit sanguis et aqua. Facta autem sunt heç — inquit — ut Scriptura impleretur: Os non comminuetis ex eo. Et iterum alia Scriptura dicit: Videbunt, in quem transfixerunt. Primum Scripturę dictum in Exodo habetur, ubi de agno in Paschate immolando lex est, alterum in Zacharia legitur, dicente Domino: Aspicient in me, quem confixerunt. Ipsum autem lateris uulnus in Christi corpore futurum figurę Veteris Legis indicabant. Adam dormiente de costa lateris eius formatur mulier, ut


1089. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 615 | Paragraph | SubSect | Section]

Erripiam eum, et glorificabo eum. Idem testatur Petrus apostolus dicens, quod Deus suscitauit eum solutis doloribus inferni. Et iterum: Hunc Iesum — inquit — resuscitauit Deus, cuius nos omnes testes sumus. Hoc ipsum asseruit Paulus, ubi ait: Suscitauit eum a mortuis, amplius iam non reuersurum in** corruptionem**. Ipse tamen Dei Filius Iesus in Euangelio ait: Potestatem habeo ponendi animam meam et iterum sumendi eam. Apostolis quoque suis compluries


1090. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 620 | Paragraph | SubSect | Section]

sed confidite, bono este animo. Talibus enim ille se inueniendum pręstat seque perpetuo fruendum offert. Nolite — inquit — timere uos. Scio enim, quod Iesum, qui crucifixus est, quęritis. Non est hic. Surrexit enim, sicut dixit. Venite et uidete locum, ubi positus erat Dominus. Et cito euntes dicite discipulis eius, quia surrexit. Et ecce pręcedet uos in Galileam. Ibi eum uidebitis. Ecce prędixi uobis. Qui crucifixus, inquit, fuit, a mortuis resurrexit, mors rediit in uitam, infirmitas mutata est in uirtutem, carnis


1091. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 620 | Paragraph | SubSect | Section]

pręcedet uos in Galileam. Ibi eum uidebitis. Ecce prędixi uobis. Qui crucifixus, inquit, fuit, a mortuis resurrexit, mors rediit in uitam, infirmitas mutata est in uirtutem, carnis humilitas exaltata est in diuinitatis gloriam. Et, si mihi non creditis, uidete locum, ubi positus erat Dominus. Vacuum sepulchrum faciat uobis resurrectionis fidem, si uerba non faciunt. Non est hic ille in carnis suę pręsentia, qui ubique est in pręsentia suę maiestatis. Cito igitur euntes abite de loco mortis et mentem eleuate ad locum uitę, ut uitam, quę


1092. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 624 | Paragraph | SubSect | Section]

**corr. ex coepi ***corr. ex cepisset ****corr. ex presentibus egerint, scient, cum experiri coeperint diuitis purpurati miseriam sepulti in inferno, ubi cum totus arderet, guttam aquę petiit, qua linguam tantum refrigeraret, ac ne ipsam quidem potuit impetrare. De hoc satis. Ad ea, quę proposuimus, redeat oratio. Adoratus a sanctis mulieribus Dominus, cum aliquantulum mente consternatas uidisset: Nolite


1093. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 626 | Paragraph | SubSect | Section]

— sabbati Maria Magdalene** uenit mane, cum adhuc tenebrę essent, ad monumentum, et uidit lapidem reuolutum a monumento. Cucurrit ergo, et uenit ad Symonem Petrum et alium discipulum, quem diligebat Iesus, et dicit illis: Tulerunt Dominum de monumento, et nescimus, ubi posuerunt eum. Amoris erga Dominum magnitudo Magdalenam non sinit quiescere. Vidit monumentum apertum atque uacuum, et nihil morata ad discipulos recurrit, quod factum putat, edocet, ut aliorum subsidio adiuta facilius, quod quęrit, inueniat. Quasi diceret: Venite


1094. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 632 | Paragraph | SubSect | Section]

et alicubi per contemptum proiectum, et non minus dolebat mortuo illatam iniuriam quam in cruce pendenti poenam. Dum ergo fleret — inquit — inclinauit se et prospexit in monumentum. Et uidit duos angelos in albis sedentes, unum ad caput, et unum ad pedes, ubi positum erat corpus Iesu. Inclinare illam et in monumento prospicere faciebat Domini sui desyderium, ut, cuius corpus inuenire non poterat, saltem locum, in quo iacuerat, uideret. Pars enim consolationis est absentis amici siue locum, in quo frequens fuit, consyderare


1095. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 632 | Paragraph | SubSect | Section]

uehementer sollicitata prospexit in monumentum, ut et locum uideret, in quo Dominus iacuerat et, siqua iacentis uestigia ibi relicta essent, disceret. Vidit — inquit — duos angelos in albis sedentes, unum ad caput, et unum ad pedes, ubi positum erat corpus Iesu. Nihil ista ut alię mulieres ad angelorum uisionem expauit. Eum enim, quem amabat, quęrendi cupiditate affecta nihil aliud attendere poterat, nihil curare. Duos tantum uidit, sed si multa milia talium spirituum uidisset, inter


1096. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 633 | Paragraph | SubSect | Section]

quid ploras? Consolari illam cupiunt angeli, sed ipsa non admittit consolationem, donec *corr. ex Magdalena suum non uiderit Saluatorem. Quid ploras, aiunt. Respondit illa: Quia tulerunt Dominum meum, et nescio, ubi posuerunt eum. Hęc cum dixisset, conuersa est retrorsum. Non enim uehementem illius affectum mitigare poterat eorum, quos uidit, uel iocundus aspectus uel suauis affatus, quę non angelos, sed Dominum quęrebat angelorum. Neque enim de corpore mortui tam esset anxia,


1097. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 634 | Paragraph | SubSect | Section]

ultro citroque habitis paulatim residat ęstus doloris. Quid ploras? Quem quęris? Iam mente parumper a moerore semota, quem quęris, responde. Illa existimans, quia hortulanus esset, dicit ei: Domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi, ubi posuisti eum, et ego eum Quęstio tollam. Quomodo Dominum uocat, quem putat esse hortulanum? Primum, quia iis reuerenter blandiri solemus, a quibus in necessitate opem poscimus. Deinde, licet Iesus in humili habitu


1098. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 634 | Paragraph | SubSect | Section]

nondum uere Dominum esse ipsa deprehenderet. Vel quia iam animaduerterat reuerentiam ei ab angelis fuisse exibitam, ipsa quoque uenerari eum uoluit hac compellatione magis honesta, quam quę hortulano conueniret. Dic mihi — inquit — ubi posuisti eum, et ego eum tollam. Quid ais, Maria? Vnde tantum animi concipis, tantum assumis confidentię? Si in domo Caiphę, si in prętorio Pilati, si in regia Herodis positum audisses, auderesne eum tollere? Auderes, opinor, et in mediam armatorum militum cohortem


1099. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 638 | Paragraph | SubSect | Section]

uero desyderium consilii est, quia, quicquid aliud a mortalibus expetitur, non desyderium consilii est, sed confusionis. Is autem sibi optime consulit, qui rebus fragilibus contemptis ad ęterna bona, ad quę creatus est, aspirat et uirtutibus incumbens eo peruenire nititur, ubi beatus ęuo sempiterno perfruetur. Quid est autem, quod Amaus, id est cęlestis Quęstio Hierusalem, ab ista, in qua sumus, terrena, distet stadiis sexaginta? An quia in Euangelio sexagenarius numerus medius est inter


1100. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 641 | Paragraph | SubSect | Section]

omnibus ad monumentum angelus apparuit et locutus est, a monumento autem remeantibus, quia alię festinantius, alię lentius ibant, nom omnibus uisus est Dominus, sed illis tantum, quę interuallo aliquo uel pręcesserant uel sequebantur. Nam Marcus etiam et Lucas, ubi de isto mulierum negocio scribunt, nullam faciunt, nisi ab illis, Domini mentionem, sed angeli tantum. Mattheus pręterea et Marcus de uisione unius angeli testantur, Lucas de duorum. Fieri enim potest, ut primo unum angelum uiderint, deinde prospiciendo in monumentum duos


1101. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 643 | Paragraph | SubSect | Section]

enim: Et incipiens a Moyse et omnibus prophetis interpretabatur illis in omnibus Scripturis, quę de ipso erant. Christus ergo in Moyse, in omnibus prophetis et Scripturis prędictus, in Euangelio inuentus et adoratus, tantummodo in cordibus infidelium non habet, ubi caput suum reclinet. Aperit autem Dominus Scripturas non ignauis, non ocio deditis, sed discendi cupidis, ut, cum didicerint et crediderint, in illis sibi habitaculum paret, dicente Ioanne apostolo: Quisquis confessus fuerit, quoniam Iesus est Filius Dei, Deus in eo


1102. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 646 | Paragraph | SubSect | Section]

medio eorum, et dixit eis: Pax uobis. Hanc eius apparitionem Ioannes diffusius exequitur. Iccirco, quid ipse referat, libet apponere, ut rem gestam plenius indicemus. Cum — inquit — sero esset die illo, una sabbatorum, et fores essent clausę, ubi erant discipuli congregati propter metum Iudeorum, uenit Iesus et stetit in medio, et dixit eis: Pax uobis. Iam Maria, iam Petrus, iam duo a castello reuersi nunciarant Dominum resurrexisse, illi tamen, qui nondum ipsum uiderant post sepulturam uiuum, suspenso adhuc


1103. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 650 | Paragraph | SubSect | Section]

Infusa ergo prius intelligentię luce dixit eis: Quoniam sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati et resurgere a mortuis tertia die. Passus est enim, ut elogium illud maledictionis antiquę deleret, resurrexit, ut benedictionem induceret. Atque ita, ubi abundauerat peccatum, superabundauit et gratia. Hoc autem fuit maxime necessarium ad salutem generis humani, quod in peccati diluuio super omnem terram effuso desperabat.* Sequitur: Et prędicare in nomine eius poenitentiam et remissionem peccatorum in omnes


1104. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 655 | Paragraph | SubSect | Section]

sunt, tanto magis amore flagrabunt, quanto crebrius in suo Saluatore summę charitatis insignia spectare eis contigerit. Fortasse et in martyrum corporibus uulnerum, quę pro nomine Domini sustinuerant, cicatrices apparebunt. Augebitur enim carnis beatificatę pulchritudo, ubi fidelis militię pręclara testimonia fulgebunt. Plus decoris erit in illis membris, quę propter Christum lęsa fuerunt, quam quę intacta permanserunt. Vnde enim plus processit meriti, illic plus conferetur gratię. Martyrii ergo coronę erunt in fulgenti corpore artuum post


1105. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 656 | Paragraph | SubSect | Section]

Prosequamur reliqua! Postea — inquit — manifestauit se iterum Iesus ad mare Tyberiadis. Operęprecium* est dicti huius tropologiam obiter perstringere. Tyberiadis bonitas interpretatur. Ibi igitur Iesus assidue se manifestat, ubi est mare bonitatis uirtutumque copia. In hoc mari nihil est amarum, nihil turbulentum. In hoc excitatus a somno Dominus tempestati *corr. ex operepręcium tentationum imperat, et omnes procellę uertuntur in tranquillitatem. Si


1106. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 657 | Paragraph | SubSect | Section]

Non tamen cognouerunt discipuli, quia Iesus est. Mane factum est sole oriente. Hic in littore stetit, illi in mari, ut ostenderet eos, qui uitę pręmia consequntur, iam in portu esse, qui uero adhuc morti sunt obnoxii, eos mundi huius fluctibus iactari et ibi degere, ubi nihil stabile esse potest, nihil firmum. Ideoque discipuli non cognouerunt, quod Iesus esset. Nunc enim ex parte cognoscimus et ex parte prophetamus. Tunc autem cognoscemus, sicut et cogniti sumus. Nunc uidemus in enygmate, tunc facie ad faciem. Dicit


1107. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 665 | Paragraph | SubSect | Section]

esset Petrus, prędicit ei Dominus illa, quę subeunda ipsi erant, dura atque tristia, ut per eorum tollerantiam in cęlesti beatitudine magis sublimetur. Amen, amen — inquit — dico tibi, cum esses iunior, cingebas te, et ambulabas, ubi uolebas. Cum autem senueris, extendes manus tuas, et alius te cinget et ducet, quo tu non uis. Discreuisse mihi uidetur his uerbis conditionis humanę naturam significasseque, quod alia sit iuuenilis ętatis actio, alia iam prouectę* et in senium uergentis. Hoc egit


1108. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 669 | Paragraph | SubSect | Section]

scribenda restabant, si scriberentur, intelligeret. Hucusque Ioannes. Ad reliquas ab aliis relatas Domini a morte suscitati uisiones consyderandas ipso Domino fauente accedamus. In Mattheo ita legimus: Vndecim autem discipuli abierunt in Galileam, in montem, ubi constituerat illis Iesus. Et uidentes eum adorauerunt. Quidam autem dubitauerunt. Post memoratas uisiones ista uidetur habere locum. Dulcis enim et suauis erat eis Dominus. Ideo sane, cum iam domi, in qua clausi residebant, eis apparuisset,


1109. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 669 | Paragraph | SubSect | Section]

pollicitationis Domini dicentis: Postquam surrexero, pręcedam uos in Galileam, et angelici ad mulieres responsi: Dicite discipulis eius, quia pręcedet uos in Galileam. Ibi eum uidebitis, sicut dixit uobis. Ascendunt ergo in montem, ubi constituerat eis Iesus. Mons locus terra altior est. Ibi Iesus conspici uoluit, quia terrenum corpus iam ad altiora se transtulerat, immortalitate indutum, et ueritas de terra orta cęlum, unde uenerat, repetebat. Ideo etiam in monte apparere eis uoluit, ut recordarentur


1110. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 679 | Paragraph | SubSect | Section]

iter ante eos; diuident et transibunt portam. Porta ista Christus est. Ego sum ostium — inquit — per me siquis introierit, ingredietur et egredietur, et pascua inueniet. Ascendit autem pandens iter ante electos suos, qui secuturi erant, ut, ubi ipse est, ibi sint et ministri eius. Hi nunc diuidunt gratiam credentibus, quam ipsi a Spiritu Sancto acceperunt, gratiam doctrinę, per quam saluentur. Laboris autem huius merces est, ut per portam transeant et Christum imitando in cęlum ascendant, sicut ipse ascendit.


1111. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 685 | Paragraph | SubSect | Section]

ratio facile nobis persuadet. Dominum enim, quem sedentem in solio se uidisse asseruit, effigie humana eum uidisse indicat. Non ergo Patris, sed Filii persona fuit, qui erat humanandus. Quid autem in tam sublimi throno* a Patre collocari debuerit, ipse in psalmo pręfatus est, ubi ait: Ego autem constitutus sum rex ab eo super Syon, montem sanctum eius, prędicans pręceptum eius. Ac ne forte, quis hoc locutus fuerit, dubites, subdit: Dominus dixit ad me: Filius meus es tu; ego hodie genui te. Filius ergo secundum formam,


1112. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 687 | Paragraph | SubSect | Section]

uobis omnia, quęcunque dixero uobis. Prosequitur itaque Lucas dicens: Et cum complerentur dies Penthecostes, erant omnes pariter in eodem loco. Et factus est repente de cęlo sonus, tanquam aduenientis spiritus uehementis, et repleuit totam domum, ubi erant sedentes. Et apparuerunt eis dispartitę linguę tanquam ignis, seditque super singulos eorum. Et repleti sunt omnes Spiritu Sancto, et coeperunt loqui uariis linguis, prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis. Dies


1113. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 689 | Paragraph | SubSect | Section]

Sanctum, qui datus est nobis. Quod autem Spiritus a Patre Filioque procedens a Patre Filioque procedat, et non tantum a Patre, ut quidam senserunt, testis est Lucas in Actibus* Apostolorum, ubi Paulum loca, in quibus Christum prędicaret, cum discipulis peragrantem describit. Transeuntes - inquit — Phrygiam et Galatię regionem uetati sunt a Spiritu Sancto loqui Verbum in Asia. Cum uenissent in Mysiam, tentabant ire in Bithyniam, et non


1114. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 690 | Paragraph | SubSect | Section]

operandi facultas. Vnus igitur idemque Spiritus fuit, quem Iesus in terra sufflauit, et quem de cęlo misit, sed diuersa Spiritus dona. Sed rursum quęramus, quid sit illud in Quęstio Euangelio scriptum: Spiritus, ubi uult, spirat, et uocem eius audis, sed nescis, unde ueniat aut quo uadat. Quod si de cęlo mitti dicitur, si Esaias quoque ait: Donec effundatur super nos Spiritus de excelso, quomodo nescimus, unde ueniat? Hoc ita soluendum reor: De baptismi sacramento


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].


More search results (batches of 100)
First 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.