Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: ubi

Your search found 6390 occurrences

More search results (batches of 100)
First 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 3506-3514:


3506. Stepanić... . Historia obsidionis Petriniae et... [Paragraph | Section]

Quid aliud nunc in his tempestatum fluctibus ac armorum procellis nisi continua Martis tonitrua et horrida bellorum fulmina hinc scribam habeo nihil. Nubes enim illa, quae in iugis montium Bosznae a longo tempore consedisse circumferebatur, ubi maturuit in fines nostros omnem effudit belli procellam, quae sane uel eo maiori terrore ac ueluti infausto quodam prodigio nobis fuit, quia plus minus centum millibus armatorum duce quodam Ahmat, Turcarum imperatoris visierio passa Szerdario eiusdem


3507. Stepanić... . Historia obsidionis Petriniae et... [Paragraph | Section]

turbidae tempestatis agitabatur cum Huszaino Bosznensi passa suas, quas Bizantio uenire coegerat, coniunxisset copias, primo statim aduentu omnium oculos in se conuertit. Haszan passam, qui superioribus annis Scisciam, olim Romanorum coloniam nunc uero ubi Colapis fluuius Szauum influit, capituli Zagrabiensis singulare propugnaculum, sua quam accepit memorabili clade et interitu clariorem reddiderat redditum sibi ueteres Bosznae milites credidere. Easdem bestialem ingenii uigorem, uultus


3508. Stepanić... . Historia obsidionis Petriniae et... [Paragraph | Section]

Tergestinus, artium belli haud ignarus, loci illius summus capitaneus, qui cum quadringentis circiter partim Germanis, partim nostrae gentis peditibus praesidio sane perexiguo, omnem illius belli ac obsidionis molem strenue animoque forti sustinendam in se assumpserat. Quem ubi hostis nec precibus flectere, nec pollicitis corrumpere, nec etiam minis in suam pertrahere potuisset sententiam, acriter uiris et armis oppugnandum statuit, iurans per inpia Mahometis numina, se illinc nisi uictorem non abscessurum.


3509. Stepanić... . Historia obsidionis Petriniae et... [Paragraph | Section]

Atque uno tempore obsidione et oppugnationibus nostros praemere caepit. Propugnacula inprimis bellicis acriter concutit machinis, maenia denudat, propgnacula sclopetis, sagittis et densissimo telorum imbre obruit. Quin etiam ignem qua potest adiicit, qui ubi lignea compraehenderat opera, mox a nostris partim restinguitur, partim rescinditur, ac quod iam hosti patebat, terra uelociter obstruitur. Ille nihilominus furiis agitatus, certatim nostros oppugnare non desistit, instat pertinaciter, et nunc receptui, ut redintegratis ac resumptis


3510. Stepanić... . Historia obsidionis Petriniae et... [Paragraph | Section]

sauciis integros submittit; ignauos ac desides acrius increpat et urget. Caeteris ut pertinacius oppugnent, animum simul ac calcaria addit. His amplissima si vicerint pollicetur praemia, illis e contra atrocissima ferox minatur supplicia, ignauiae et pusillanimitatis condigna stipendia. Nostri ubi uident se iam a circumfusa multitudine, dura non solum obsidione, sed etiam oppugnatione praemi, diuinis freti praesidiis, hostium conatibus resistunt gnauiter, artes artibus eludunt prudenter, subeuntes repellunt, ascendere enitentes deturbant, telorum grandine hostium agmina prosternunt,


3511. Stepanić... . Historia obsidionis Petriniae et... [Paragraph | Section]

fideliter explorarent, statim ablegant. Qui cum paululum a Drenchina fortalitio memorati capituli Zagrabiensis progressi fuissent, illico incauti in latentes hostium insidias incidunt. Vno duntaxat socio illic amisso, caeteri hinc inde dispersi palantes, uix fuga saluti suae consulere. Ille miser ubi apud Ahmat visier passam captiuus sistitur, tormentis excruciatus, capite tandem plectitur. Parcebat enim impius ille carnifex nemini, sed quoscunque captiuos habere poterat, statim crudelissime enecabat, asserens Mahometanae religionis, ac peruetustae consuetudinis turcicae esse, ut dum eorum


3512. Stepanić... . Historia obsidionis Petriniae et... [Paragraph | Section]

iter. Turcae uero eos aut desperatione fractos abire, aut saltem metu perculsos fugere rati, propere habito tam peditum, quam equitum delectu, sine mora insequuntur, turpem illis obiiciunt fugam, uituperiis afficiunt, minis territant, terga praementes ad pugnam lacessunt. Tandem nostri ubi iam moram in periculo esse cernerent, mox gressum conuertunt, inuocatoque numine diuino, magna ui, maiorique impetu in hostes aperto Marte irruunt, terga dare cogunt, fundunt fugantque ac in Colapim uastis gurgitibus absorbendos impellunt. Multi Turcarum ibi caesi, pauci ex condicto uiui capti,


3513. Stepanić... . Historia obsidionis Petriniae et... [Paragraph | Section]

mox gressum conuertunt, inuocatoque numine diuino, magna ui, maiorique impetu in hostes aperto Marte irruunt, terga dare cogunt, fundunt fugantque ac in Colapim uastis gurgitibus absorbendos impellunt. Multi Turcarum ibi caesi, pauci ex condicto uiui capti, pars magna flumine absumta. Szerdar ubi tam inopinatam, ac funestam suorum cladem anxius prospicit, timore non minimo et ipse correptus, ne similem aut certe maiorem, cum his, qui adhuc supererant acciperet stragem, nihil moratus, non solum soluendae obsidionis, uerum etiam turpis fugae cogitur inire rationem. Quamobrem


3514. Stepanić... . Historia obsidionis Petriniae et... [Paragraph | Section]

certas se abdit latebras eo animo, ut si nostri eum insequerentur, manus cum eis conserere posset. Nostri autem parta, Deo propitio celebri uictoria et reportato de tam potenti ac superbo hoste haud obscuro triumpho, fugae et secessus Szerdarii ignari, ouantes institutum prosequuntur iter. Atque ubi Scisciam, quo fortuna eos auocabat peruenere, curatis corporibus Colapim traiiciunt, acies quasi cum hoste pugnaturi instruunt, pedites leuum, equites dextrum cornu tenere iubent, alacresque milites alius alium ut adderet gradum memor ad


Bibliographia locorum inventorum

Stepanić Selnički, Nikola; Stjepan Medak (1553-1602; c. 1596.) [1596], Historia obsidionis Petriniae et cladis Szerdarianae, versio electronica (), Verborum 3031, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [stepnobsid].


More search results (batches of 100)
First 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.