Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: ubi

Your search found 6390 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 376-389:


376. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Othomanum Chalcidem expugnasse, qui tanquam latro ex insidiis inopinantes atque imparatos aggressus erat, breuique se effecturum ut Othomanus ad sua tutanda potius quam ad aliena rapienda uires atque animum intendat. Ubi satis confirmatos omnium animos perspexit, nauigationem Euboiam uersus dirigit. Iamque fretum quod Euboiam a continenti diuidit intrauerat quom offendit Nicolaum Canalem imperatorem collecto undique magno numero nauium


377. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

aggredi atque oppugnare uelle. Statuerat enim fortunam experiri si quo pacto amissam urbem recuperare posset. Nicolaus conspecta naue Mocenici (ex signis aduertit successorem aduenire) e uestigioque naui desiliens scapham ascendit et ad Mocenicum uenit. Ubi complexi atque consalutati inuicem sunt, Nicolaus: Vides- inquit- optime imperator, uides magnitudinem classis, quam accitis undique nauibus comparaui, omnibusque ad oppugnandam urbem necessariis instruxi. Praeterea distributis partibus praefectis ac turmarum


378. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Mittuntur ergo duo legati, Nicolaus Coccus et Franciscus Capellus, qui conscensa naui primum ad dispotae filiam, quae in quodam uico Macedoniae a priuigno ei dato tunc manebat, inde, allocuti mulierem, terrestri itinere Bizantium se conferunt, ubi, salutato ex more gentis Turcorum principe, reliqua per internuntios agunt. Et cum de condicionibus non conuenirent, legati per litteras quas pacis condiciones Turcus offerret Senatum certiorem reddunt. Veneti reiectis conditionibus ex


379. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

necessariaque ad bellum parare studet, Venetiis designantur duo legati, uiri ob res gestas domi forisque clarissimi, Stephanus Malipetrus et Victor Soprantius, qui sumpto magistratu naues conscendunt, ad imperatoremque se mature conferunt. Ubi, habito simul colloquio, communi consensu statuunt praeter nauales copias decem equites in singulas naues accipere. Per omnes enim urbes Peloponnesi quae Venetorum sociae ac subditae sunt, habent Veneti mercenarios equites natione


380. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

uenduntur, pecuniaque redacta ex consuetudine diuiditur. Quibus peractis imperator, quoniam commeatus classi defecerant, ad Peloponnesi urbes diuertit. Inter nauigandum uero, ad Maleum promontorium Rechaiensius, regiae classis dux, cum decem septem triremibus ei occurrit. Ubi, nauticorum more celeumate ac signis inuicem consalutati, simul Methonam ueniunt. Ibi imperator accepit Cardinalem quoque, legatum Pontificis Romani, cum classe aduenire. Deinde, acceptis cibariis, simul cum regio duce ad insulas Asiae


381. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Cadit itaque ubique magnus numerus ferarum; tota classis uenatione repletur. Aguntur festi dies; gregalis turba epulis ac uino indulget, praecipue Illyrici, quorum inter nauales copias maximus numerus est. Pateris uina propinant, canticis ad bibendum socios inuitantes. Ubi ad satietatem repleti sunt, actorum memores, unusquisque operam suam iactando magnifice extollit. Solent enim rebus bene gestis etiam ignaui gloriari. Interim principes congregati, quid


382. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

summouet. Interim a parte continentis Stephanus Malipetrus urbem corona cinxerat, atque ad muros militem admouerat. Erat urbs ab ea parte duplici muro ac fossa munita. Nostri autem admotis scalis interfectis defensoribus strenue primos muros capiunt. Ubi ad secundos uentum est, scalae non dimidiam murorum altitudinem aequare potuerant: tunc, desperata scalis expugnatione, trabes undique muro apponunt, cratibus desuper iactis contegunt. Quibus paratis, nostri crates subeunt ac muros suffodiunt. Ad portas etiam urbis, quae occidentem spectant,


383. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

domum illam cum tota classe crematurum, modo necessaria ad rem peragendam sibi tribuantur. Opus sibi esse piscatoria naui cum sex comitibus, qua simulato mercatorio negotio castella Hellesponti, quae Dardanellos uocant, penetrare possit. Nam Othomanus, ubi maxime Hellespontus coit, duo munitissima castella ex utraque parte inuicem opposita aedificauit, ad quae multas bombardas mirae magnitudinis constituit, praefectisque castellorum mandauit, si qua nauis illis inuitis transire uellet, bombardis fractam submergerent. Igitur imperator


384. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

paterno regno spoliauerat, Ciliciae maritima oppida obsidere (audierat etiam maiorem fratrem ex Caramanis inter raros amicos Usunasi esse), regi placere cupiens, fratribus regnum Ciliciae recuperare statuit. Itaque omissis caeteris, ubi forsitan res melius geri potuisset Venetisque magis conduceret, uerno iam tempore refectis nauibus et instructa classe, equitibus quoque assumptis, Ciliciam uersus nauigat, ac Rhodum ueniens a Rhodiis duas naues accepit. Inde soluens,


385. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

ad regem amicum ac foederatum, diuertit. Rex quoque Cyprius quattuor triremes cum duce Zamperio imperatori dedit. Imperator cum tota classe Cypro soluit, deinde ad Ciliciae litora, Seleuciae proxima, uenit, ubi tunc Caramanus, obsidendae Seleuciae gratia, castra habebat, in portumque Sancti Theodori nunc appellatum cum sua classe se contulit. In hoc loco olim Veneris oppidum fuit, propter opportunitatem loci frequens piratarum habitatio; nunc etiam


386. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

uiribus et rerum usu strenuo fortiorem esse, qui potius clementiam quam uires imperatoris nostri experiri maluerunt. Quorum exemplo tu quoque oppidum ad quos haereditario et proprio iure spectat restituere debes, quod nisi nunc feceris, dum res in integro sunt, ubi imperator bombardas et caetera tormenta ad oppidum admouerit, cunctaque oppugnationi necessaria parauerit, nulla spes consequendae ueniae ab eo tibi relinquetur . Tum Hesibegus uiros fortes


387. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Et oppidani, nostros circunquaque et praecipue machinarum operi instantes, missilibus omnium generum deturbare ac ferire non cessant. Interim Aiasbegus, subassa illius regionis, collecta haud parua manu equitum, ad oppidum, subsidii ferendi gratia, tendit. Tum nostri equites, ubi acceperunt hostem aduentare, mature arma capiunt, equos frenant ac conscendunt, composito ac quadrato agmine hosti occursuri progrediuntur. Et cum iam ad conspectum uenissent, hinc inde subditis calcaribus citato cursu concurrunt. Nostri primo congressu multos hostium equis deiciunt.


388. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

monebat, ne hoc anno ultra regem expectaret (nam instante hieme in hiberna exercitum rex ducturus erat), Cilicia soluens Cyprum concessit, de filio nato reginae gratulaturus, quem antea enixam audiuerat, simulque si qua ad tutandum regnum necessaria forent prospecturus. Ubi ad reginam uenit, post gratulationem regina uolente puer ab imperatore et legatis ad sacrum fontem suscipitur, pueroque paternum nomen inditum est. Baptizato puero, a regina digreditur. Erat Cypri Andreas Cornarius, reginae patruus, uir mansueti animi atque benigni


389. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Erat in oppido Scodrae praetor et totius Albaniae legatus Antonius Laoredanus, clarissima familia ortus, uir maximi animi indefessique ingenii, et omnia extrema pro patria subire paratus, qui, praesenti animo omnia circumspiciens, ubi muros lapsuros aduertebat, palos defigebat, quos transuersis trabibus firmabat, deinde, interiectis cratibus ex terra et stercore equino, cuius in oppido magna copia erat,


Bibliographia locorum inventorum

Cipiko, Koriolan (1425-1493) [1477], Petri Mocenici imperatoris gestorum libri tres, versio electronica (), Verborum 16317, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio – historia] [word count] [cipikokpetri].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.