Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: ubi

Your search found 6390 occurrences

More search results (batches of 100)
First 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 3829-3842:


3829. Ritter Vitezović,... . Croatia rediviva, versio... [Paragraph | Section]

accepit. Animadvertit in hac Porphirogeniti sententia Ioannes Lucius /De Regno Dalmatiae et Croatiae libro 1. capite 11./ Chrobatos Graece Hrovatos exprimi, qui Slave Hrvati indigetantur: ubi Graeci more solito asperitatem pronunciationis vitaturi o interiecere, atque b illorum per v nostrum effertur ut cum Slavorum Hrvati propria prolatione conveniat. Idem quoque Albos Chrobatos ex Beli


3830. Ritter Vitezović,... . Croatia rediviva, versio... [Paragraph | Section]

quae amplissima est regio, recte verbum veli slavum Graece appropriando, terras multas possidere Chrobatos Sarmatas intelligendum tradit: atque ideo /Capite 30./ praemittit; Chrobati vero tunc habitabant ultra Bagibarias, ubi nunc sunt Belochrobati. Bagibariae vocabulum slavum est, Graece detortum: quod Babje Gore, quasi vetulae Montes, quos Carpatios appellant, innuit. Fortasse autem iidem Hrvati Heruli sive Hrli sunt, etiam gens Slava, qui Anastasii Imperatoris


3831. Ritter Vitezović,... . Croatia rediviva, versio... [Paragraph | Section]

ait) non videatur impossibile, Slavos aliis nominibus dictos ab antiquo, sicut ultra Istrum, ita etiam citra habitasse. Antiquius Crovatorum nomen facit Thomas Archidiaconus Spalatensis, qui anno Christi 1200. natus, sexaginta et octo supervixit: ubi /Capite 2. et 7./ Salonae urbium Illyricarum Reginae, captivitatem et destructionem, a Totila Gothorum Duce factam, describens ait: Venerant de Partibus Poloniae, qui Lingones appellabantur, cum Totila septem vel octo Tribus Nobilium. Hi


3832. Ritter Vitezović,... . Croatia rediviva, versio... [Paragraph | Section]

ad Timavum et Alpes usque extensum fuisse in tractatu sequenti de Liburnia, docebimus; Patriorum scriptorum, omnium merito antiquissimus Thomas Spalatensis Archidiaconus /Capite 13./ haec Regni Croatiae adscribit fuisse Confinia, Ab Oriente Delmia, ubi Civitas Delmis, in qua est quaedam Ecclesia, quam Beatus Germanus Capuanus Episcopus consecravit, sicut scriptum reperitur in ea. Ab Occidente Carinthia, versus mare usque ad oppidum Stridonis, quod nunc est confinium Dalmatiae, et Istriae, ab Aquilone vero ripa Danubii usque ad mare


3833. Ritter Vitezović,... . Croatia rediviva, versio... [Paragraph | Section]

Sed et Lindevitus Pannoniae Saviae Dux, Carnioliam (inquit Schönleben /Annalium Carnioliae parte 3. ab Anno 820. ad 823./) et Carinthiam, pervasit suaeque adiecit ditioni. Quod ipsum Adelmus /Ad Annum 820./ innuit, ubi de tribus, contra Lindevitum Imperatoris exercitibus de Italia in Pannoniam missis, ennarat; quod unus in Alpium Noricarum transitu, hostium manu resistente, prohibebatur; et alter, medius, qui per Carantanos intrabat, in tribus locis hostes sibi resistentes


3834. Ritter Vitezović,... . Croatia rediviva, versio... [Paragraph | Section]

et Slovinos nuncupabant. Unde apud nonnullos tota Croatia Slavoniae nomine tenetur; apud nationales etiam Macedonia. Hinc Rogerius, Belam IV. Regem Ungariae a Tattaris pulsum in Slavonia moratum fuisse narrat; quae Croatia nostra Mediterranea (ubi Modrusam et Bihigon oppida muro texit) ac Maritima, in qua ad profligationem Barbarorum se conservavit, intelligenda est. Hornius item in Slavonica Illyrica Dalmatiam, Bulgariam, Croatiam, Albaniam, recenset: ac Pater Micalia tam titulum,


3835. Ritter Vitezović,... . Croatia rediviva, versio... [Paragraph | Section]

Dalmatia, ae. Macedonia, ae. etc. Non mirari non possum hic, meris coniecturis impensum, Ioannem Lucium nostrum; nisi et ipsius Opera, suggestis novis editionibus, depravata, auctoris sensum posthomo fato immutarint; Ubi Diocleatis et Maruli de Regibus Croatiae Commentaria, ex antiquissimis codicibus, lingua vernacula conscriptis, in Latinam translata, non nihil carpat, et quaedam in dubium fidem vocet; Quod Narentanos, eandem cum Croatis nationem fuisse, ambigat. Et Tragurium,


3836. Ritter Vitezović,... . Croatia rediviva, versio... [Paragraph | Section]

ipsum ex pluribus anterioribus aliquem subintelligit. Quod vero Dircislavum primum titulum Regium ab Imperatore Constantinopolitano consecutum, argui posse, ex Archidiaconi verbis, asserat: illius verba ad proprium, non autoris sensum interpretatur. ubi namque Archidiaconus /Capite 13./ dicit; ab isto Dircislavo caeteri Reges Dalmatiae et Croatiae appellati sunt; id est Croatiae, et Dalmatiae Romanae uti Provinciae titulo assumpto, fors coepit Dircislavus; cum anteriores eo Reges solo Croatiae vel


3837. Ritter Vitezović,... . Croatia rediviva, versio... [Paragraph | Section]

Maris sita Episcopalis olim Civitas, initio labentis saeculi, saecundo nempe lustro, Senonsibus Croatis tributaria fuit: Imperio Turcico subiecta; ut in Patriae Manuscriptis legitur, recensque hominum memoria vidit. Hinc non satis capio sensum eiusdem Ioannis Lucii, ubi /Operis citati libro 2. capite 5. ad finem/ ait; Cuius generis census fuerit, quem Croati, et Narentani a navigantibus extorquebant, ex relatis Danduli verbis distingui non potest: ita ex iis, quae suo loco dicentur de Almisanis, qui loca Narentanorum tenuerunt, et Segniensium


3838. Ritter Vitezović,... . Croatia rediviva, versio... [Paragraph | Section]

Dalmatiae adimit, Slavoniae approprians: ita magis Spalatum et Iadram (Tetraguria minus curata) Slavonicae earum Croatiae iure bono reliquisse debuisset, non ignarus suarum in utroque opere /De Regno Dalmatiae et Croatiae et Memorie di Trau/ traditionum, ubi revolutis Dalmatiae Civitatum Archivis, inter tot divorum Croatiae et Ungariae Regum privilegia nec unum reperitur a Graeco aut Franconico quopiam Imperatore illis concessum. quin Privilegia Regum Croatorum Cathedrali Ecclesiae


3839. Ritter Vitezović,... . Croatia rediviva, versio... [Paragraph | Section]

Banis, ac ipsorum substitutis Vicebanis anterioribus temporibus parebant: quam etiam ex Croatica Nobilitate proprios sibi Comites et Protectores semper eligebant. ut apparet in praeliminari eiusdem operae, Memorie Historiche di Tragurio intitulatae: ubi Comitum et Protectorum Civitatis Traguriensis deducta serie, ab Anno Christi 1000, usque ad Annum 1420 et ulterius, meri Croatiae, Regiique Comites illi praefuere. quam totam seriem 36. tantum annis (id est a 1322, ad 1358) Veneti


3840. Ritter Vitezović,... . Croatia rediviva, versio... [Paragraph | Section]

condignos modulata Iadrensis honores,
Et circum iusto regna Liburna modo;
Sincerum genium gentis novere Croatae. etc. Sed magis affatim Vincentius Zambonus, ad eundem Poetam /Pagina 263./ ubi Ragusinam, Spalatensem, Pharensem, Nonensem, Traguriensem et Sibenicensem Slavonicas Musas, sive ab illarum Civibus eatenus edita in lucem poëmata, cum Jadrensi Barakovitii Musa, ih huius excellentiam comparat; qui omnes, Romanis Dalmatae, sui opera Croatica


3841. Ritter Vitezović,... . Croatia rediviva, versio... [Paragraph | Section]

nam, ut in Prima nullius Dalmatiae meminit, in Secunda, recentiorem a Titio ad Neronem et in Tertia ad Drinum educit: ita Quartae titulum apposuit; Dalmatia post Imperii declinationem in Croatiam, Serviam et Dalmatiam ipsam distincta: ubi (cum priores tres Illyrico nomine recte inscripserit, nec in ipsa Tertia Dalmatiam per Liburnos extenderit) Illyricum, non Dalmatia, in Croatiam, Serviam et Dalmatiam distinctum asscripturus erat. Tandem in Quinta,


3842. Ritter Vitezović,... . Croatia rediviva, versio... [Paragraph | Section]

inter Adriae Insulas, a patrio solo exulaturum, relegat. Admiratione demum haud dignum est; rerum antiquitus in Croatia gestarum memoriam, tenuibus membranis aut corruptibilibus tabellis inscriptam, ad nupera Lucii tempora copiosam non supermansisse: ubi, quod lapis supra lapidem manserit, mirum! postquam tot infestis, Romanorum primum, diversorum deinde Barbarorum incursionibus fatigata, postremum tribus iam continuis saeculis Turcorum iugo maxima sui parte oppressa igne ferroque evertebatur Croatia! cuius valida


Bibliographia locorum inventorum

Ritter Vitezović, Pavao (1652–1713) [1700], Croatia rediviva, versio electronica (, Zagreb), 68 versus, verborum 7054, Ed. Zrinka Blažević [genre: prosa oratio - historia; poesis - elegia] [word count] [vitezovritterpcroatia].


More search results (batches of 100)
First 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.