Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: ubi

Your search found 6390 occurrences

More search results (batches of 100)
First 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60 61 62 63 64

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 4387-4460:


4387. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

Is ut erat natura ad satis faciendum omnibus compositus, id eis non abnuit nosque, ut praesto vesperi adessemus, humanissime postulavit. Fecimus id tanto libentius, quod primum post longum temporis futurum eum congressum cognovimus, quo nostrum nemo desideraretur. Ubi nullus afuit, promissis salutationum gratulationumque officiis eos primum, qui afuerant, de prioris congressus actibus fecimus certiores; qui postquam quid a me propugnatum sit accepissent, mirati sunt vehementer, mox iurarunt nihil se libentius atque eam dissertationem


4388. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

postquam quid a me propugnatum sit accepissent, mirati sunt vehementer, mox iurarunt nihil se libentius atque eam dissertationem lecturos. Statim puero, ut eam afferret, iussit Amadus intentisque et utraque, ut dici solet, aure verba excipientibus prolegit. Quod ubi factum est, nutavere et ipsi, Amadus autem eos confirmans: "Ne vos", inquit, "ista terreant; faciam enim ut libentius ea paulo postea contemnatis, quam antea suspexistis. Ante itaque quam quidquam aliud actum sit, ista, si sustinetis, reffellam." Cum ego: "A me


4389. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

tibi in quo deceptus sis abunde et ad victoriam. Recte tu quidem prudentiam actiones (ne multum circumeam) et publicas et privatas moderari disserueras, sed in eo vehementer es deceptus quod politicam in privatis tantum versari existimaveris rationibus, cum tamen ubi prudentia, ibi et illa locum semper habeat. Deum immortalem! quot actiones publicas politica confectas scimus, quot servatos exercitus, quot dissipatas perduelliones, quot urbes in fide servatas! Atqui haec publicae sunt actiones; nec de nomine tecum certare velim, politica


4390. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

vitia virtutibus praeferant alienis, id vero quis unquam approbarit? Cogor hic in laudes erumpere eius philosophi qui faciliorem de vitio ad vitium transitum quam ad virtutem dixit; nempe admodum vere, quod in iis, de quibus agimus, licet experiri: mutatis non nihil moribus ubi a prisca illa tenacitate descitum est, iam in omne novitatis genus erumpitur: quod tamen sua auctores invidia, quod adhuc sint exigui, constat. Ad alia nunc venio: quis ignorat Croatarum in litteras eruditosque homines odium? Exsecrandum morem! Cum vituperare quem


4391. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

consuluit ut, nisi ira numinum pridem Romanis rebus infensorum obstitisset, pristinum procul dubio reipublicae statum restituissent. Atque haec quidem ita iam tum evenere; nunc nihil dubii superest quin apertam illam vivendi rationem qui iniisset non apud nostrates tantum, ubi plurimum popularis invidia viget, sed ubique gentium seu regnantium odio seu aemulorum artibus dicto citius interiret. Qua de causa nos quoque eam vivendi normam, ut nobis prorsus incongruam et horum potissimum temporum rationi minime accommodatam, praetereamus;


4392. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

horum potissimum temporum rationi minime accommodatam, praetereamus; posteriorem, quae sua ad tempus consilia dirigit, persequamur. Cuius quidem similiter duplex est modus: nam vel ita vivendum est ut cuncta ceteroquin patria retineas, in congressibus tantum rarum et, ubi adfueris, severum te praestes; aut ita consilia sunt instituenda ut in omnibus omnino, quoad suscepta te vitae ratio permittit, sis popularis. Multae utriusque difficultates, medium coniectu difficile est; illud si praestes, erit quidem


4393. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

Itaque nos quoque eo decet collimare; quamquam difficillimum in re modum esse omnino intelligam, tempus tamen locusque nobis eum subministrabunt si intenti in id animo ipsorum colonorum mores et devinciendi eos opportunitatem diligenter observantes suum rigori quoque, ubi opus fuerit, locum relinquamus. Itaque de hoc quidquam in praesens statuere praetermitto quod res est quae nisi ad temporis locique opportunitatem decidi haudquaquam potest; id universim monuisse sufficiat strictissimam in exigendis operis ceterisque dominalibus (ut nostri


4394. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

ut matronas fere omnes pervaserit, tum proximum est ita illam formare ut se in his modestissimam aeque ac sapientissimam praebeat. Sit suus illi labor nec sua condicione indignus. Litteris se ut occuparet, optandum id quidem foret; at vereor ne amplius quidquam. Ubi enim eiusmodi feminam reperias quae id non respuat aut prava contra litteras opinione aut, quod frequentius est, desidia muliebri; ut taceam quod nihil uspiam sit quod popularem magis illi viroque suo infamiam possit procurare. Itaque in totum ne ego quidem id suaserim; in


4395. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

quae id non respuat aut prava contra litteras opinione aut, quod frequentius est, desidia muliebri; ut taceam quod nihil uspiam sit quod popularem magis illi viroque suo infamiam possit procurare. Itaque in totum ne ego quidem id suaserim; in parte non est quod impediat, nempe ubi per nimium otium licet librorum aliquid ipsam revolvere, quod tum praesertim facile potest evenire si, ut sunt apud nos nonnullae, Italicas litteras teneat. Cogor hic invitus licet in eam descendere quaestionem quae ut contrariis studiis maxime agitatur, ita


4396. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

rerum partem transeamus quam de possesione rebusque inanimis futuram diximus. De aedibus id ei primum, qui populariter velit vivere, est fugiendum ne ad exteram magnificentiam apparatae patrii moris contemptum praeferant. Atque id quidem hactenus prorsus oportuit; nunc, ubi peregrina iam apud complures ornamenta conspici coeptavere, vereor ne re in plures (ut fieri assolet) sensim diffusa non modo supervacuum, sed etiam subrusticum consilium istud evadat. Utcunque sit, nos mores hominum condicionemque temporis oportet aestimare, id autem


4397. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

detraxeris! At nimio plus res inoluit, nec nisi tardissimum acceptura remedium videtur. Nos tamen ne cessemus abolendae pravissimae consuetudinis saltem initium facere consueto remedio, nempe id ipsum aliis, quibus nostras probari monitiones intellexerimus, ingerendo; quae res ubi deinde in plures, ut fieri solet, exierit, dubitari non potest quin minor invidiae locus sit futurus ubi eius fomentum subtrahetur. Ceterum id inter praecipua utilissimaque vitae praecepta referri potest, nimirum ne unquam inveteratas popularium nostrorum


4398. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

abolendae pravissimae consuetudinis saltem initium facere consueto remedio, nempe id ipsum aliis, quibus nostras probari monitiones intellexerimus, ingerendo; quae res ubi deinde in plures, ut fieri solet, exierit, dubitari non potest quin minor invidiae locus sit futurus ubi eius fomentum subtrahetur. Ceterum id inter praecipua utilissimaque vitae praecepta referri potest, nimirum ne unquam inveteratas popularium nostrorum opiniones oppugnemus nisi coram iis quos aut ex integro instituendos accepimus, aut quibus nos oraculi loco


4399. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

est ut ea, quae taceri debent, tacere sciat; nihil enim est quod vitae eius tranquillitatem magis possit perturbare, quam si omnia, quae ab uno exceperit, alteri referre velit; haec enim est amplissima inimicitiarum materies quae, cum in omni vita, tum in collegiis potissimum, ubi eidem cum inimico (ut aiunt) foco est assidendum, sunt pergraves. Id quoque in vita communi confert si gravitatem quis semper praeferat nec unquam ad dissolutos illos confidentiae iocos se immittat. Porro in alioquin supponitur ut in perspicienda cuiusque indole non parum


4400. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

confert si gravitatem quis semper praeferat nec unquam ad dissolutos illos confidentiae iocos se immittat. Porro in alioquin supponitur ut in perspicienda cuiusque indole non parum laboret quo se secundum eam prudenter dirigere sciat. Haec in collegiis: unde ubi excesserit, id primum observare eum oportet ut, quasi nihil illi externi moris inhaessiset, eundem in loquendo modum, eandem in salutando humanitatem, quam ante tenuerat, ne tunc quidem omittat. Iam si parochiam tantum spectet, eam tractandis mulcendisque bonis artibus


4401. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

pervenerit, tum vero sua prudentia, non nostris artibus est dirigendus. Ad quod ea quoque, quae in parte dicta sunt, conferre possunt." "Immo", inquit Pretus, "haec quoque ad ea, quae a me dicta sunt, possunt accommodari." Quod fatus in horam quaesivit; quam ubi maturam discessui comperisset, surrexit, nosque omnes prosperam invicem noctem gratulati discessimus. Allocutio supremi comitis Comitatus


4402. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

magistratu, sublatis liberis comitatuum congregationibus, ruptuque omni, quo princeps cum regnicolis de legum systemate adeo belle nectitur, vinculo hac sede decedere coactus fui. Post longum adeo intervallum, post omnem iam ferme de meliori sorte spem consumptam, ubi patriae libertatem, me patriae, inclitae universitati legalem moderatorem, me vero eidem restitutum esse inopine intellexi, tum primum sensi humanum animum, sicut ad doloris gravitatem, ita ad insperati gaudii magnitudinem obstupescere posse. Attonitus ego scrutabar


4403. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1098 | Paragraph | SubSect | Section]

quae actu viget, producti alicujus manipulatione magistrum introducat, prouti id de cultura serici et apum factum fuit, Comitatus et Civitates idonea ad condiscendam ejusmodi artem Individua sumptibus Cassae domesticae submittere; haec, ubi artem sufficienter condidicerint, moderato stipendio providere; iis alia iterum Individua, quae hi edoceant adjungere; ac secus etiam omnem necessariam assistentiam iis praebere, sicque utilem ejusmodi culturam in gremio sui propagare tenentur.


4404. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1098 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

non ex natura instituti, sed e manipulationis defectibus, qui cum exordio singuli instituti plerumque irrepere solent promanasse, prouti id quoad objectum serici, jam provocato status actualis §-pho diserte ostendimus. Patet id vel inde quod e converso, ubi novae ejusmodi culturae debite invigilabatur, si modo clima producto ejusmodi conveniebat, eadem paratam semper attulerit utilitatem. Quod hic de serico exempli causa dicitur, id relate ad culturam plerorumque etiam aliorum productorum, utpote: Tabacae,


4405. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1098 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

tali objecto contributione relevetur, ac insuper pecuniariam recipiat remunerationem, satis favoris obtenturus esse videtur. Caeterum pecuniariam remunerationem Deputatio sub spe constituendi fundi publici, unde ea praestari possit, proponit, proponetque alias etiam, ubi identitas rationis idem exposcet. Ut autem recte decennalem immunitatem Deputatio proponat, illud eam permovit, quod terminus hic jam usu roboratus, atque adeo in exteris etiam Provinciis notus sit. Si diminuatur, posset id ipsum aliqua ejusmodi utilia individua a


4406. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1098 | Paragraph | SubSect | Section]

eo provexerit, ut ultra domesticam consumtionem aliquid etiam de eo exportare possit, libera eidem usque finem decenii eductio admittatur. Motivum. Per id proventui tricesimali parum decedet, quia casus hic raro se evolvet: ubi etiam se evolverit, id quod decedet, per subsequa, quae secus vix obtentura fuissent, portoria compensabitur; ad animandam itaque industriam nationalem exiguus hic favor tuto concedi posse videtur. §


4407. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1098 | Paragraph | SubSect | Section]

21. Ad detegenda, quae hactenus aut ignota sunt, aut quorum usus necdum constat, naturae producta, ac praesertim herbas tinctorias, evocentur sumtibus fundi literarii aliquot historiae naturalis apprime gnari viri, qui eadem per totum Regnum investigent; hi ubi talia detexerint, quae immediato usui deservire possunt, relationem Consilio statim praestent. Istud vero notitiam hanc cum inviatione circa modum praeparationis (si id natura articuli talis exegerit) continuo publicam reddat.


4408. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1098 | Paragraph | SubSect | Section]

cordo turbare non ausint, sub poena violentiae. E converso proprietarius talis in reliquorum compossessorum foenilibus, sub eadem violentiae poena, pascuum non audeat ultro exercere. Motivum. Cum complura jam in Regno loca sint, ubi aucta populatio foenilium possessoria adeo restrinxit, ut quaestiones hae frequenter emergere, et ob defectum legis scandalosas saepe turbas producere soleant, necessaria Deputationi videbatur haec provisio, si in indivisa per complures possessores ejusmodi


4409. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1122 | Paragraph | SubSect | Section]

et ideo justum non foret, ut unus compossessor et foenile suum aliorum pascuo subtrahere, et tamen jus animalia sua in eorum foenilibus pascendi retinere possit. § 24. Imo si in tali plaga, ubi ad retinendum diutius pascuum foenilia tarde claudi, aut vero defalcato foeno animalia ad pascuum continuo immitti solent, major compossessorum pars in claudendis citius foenilibus educandoque cordo consenserit, reliqui a locali magistratu per dictandas in via juris


4410. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1122 | Paragraph | SubSect | Section]

quae constricta terrena habent, ratio; cum enim hae lanionibus, ut hi publicum providere possint, pascuum procurare debeant, in his ratio publici pascuorum constrictioni quandoque obstare potest. Verum in casu ejusmodi hanc tota communitas certe non flagitabit: ubi vero latifundia adsunt, et tota communitas id postulat, nulla ratio subversatur, cur ejus desiderio deferri non debeat. Possessores enim civilium foenilium sunt perinde proprietarii, sicut alii ignobiles, qui foenilia sua condam a dominiis emerunt, nunc vero eadem


4411. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1122 | Paragraph | SubSect | Section]

ante biennium hoc in merito localis commissionis, quod complures fundatas reflexiones continet; totum tamen objectum non exhaurit, quod tamen, ut propositus finis obtineatur, prorsus necessum est, neque potest objectum hoc per solam administrationem publicam superari, ubi enim de stabiliendis, ad praecavendam adulterationem cautelis actum fuerit, talia se impedimenta evolvent, quae nonnisi lege publica removeri possunt. Quodsi vel de aequali vasculorum mensura, observanda, vel de stigmate aliquo stabiliendo actum fuerit, jam ad id


4412. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1122 | Paragraph | SubSect | Section]

definietur. Et cum salices in locis siccis non proficiant, Deputatio ipsam earum implantationem ad loca idonea seu humida restringendam arbitrabatur. § 29. Usum etiam tectorum habanorum, ubi necessaria ad id materialia praesto sint, inducere et propagare adlaborent. Motivum. Tecta habana incendio resistunt, adeoque ad diminuendam lignorum aedilium consumtionem non parum conferunt. Qui comitatus necessariis ad


4413. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1122 | Paragraph | SubSect | Section]

via Consilii determinari. Articulus XV. De capris ubique non exstirpandis. § 42. Caprae in iis tantum locis, ubi silvarum succrescentiam impediunt, exstirpentur. Motivum. Causam ferendae huic legi praebet illa Augusti condam Josephi II. ordinatio, qua illas indiscriminatim jusserat exstirpari. Jam vero ostensum est, in


4414. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1122 | Paragraph | SubSect | Section]

status actualis §-pho 37. cutes caprarum, ad elaborandas pelles Sattyan dictas necessarias esse, pro quibus notabilis adhuc, ut ejusdem Elaborati §-pho 48. remonstratum est, pecuniae vis quotannis in Turciam effertur, sicut itaque, ubi silvis nocent, exstirpari, ita ubi innoxiae sunt, eas conservari interest. Articulus XVI. Quoad objectum opificiorum et


4415. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1122 | Paragraph | SubSect | Section]

cutes caprarum, ad elaborandas pelles Sattyan dictas necessarias esse, pro quibus notabilis adhuc, ut ejusdem Elaborati §-pho 48. remonstratum est, pecuniae vis quotannis in Turciam effertur, sicut itaque, ubi silvis nocent, exstirpari, ita ubi innoxiae sunt, eas conservari interest. Articulus XVI. Quoad objectum opificiorum et manufacturarum. De provehendis opificiis et


4416. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1146 | Paragraph | SubSect | Section]

Motivum. His modis Caehae ad efficiendum ex instituto suo monopolium tendebant, sed haec etiam via politica jam abrogata sunt. § 54. Magistratus civitatum, ubi abusus iste viget, determinent certam mulctae quantitatem hancque toties quoties irremisse exigant a tali magistro qui tyronem suum ad rurales labores adplicuerit. Ut autem ad hujus notitiam pervenire possint, commissario caeharum peculiariter imponant, ut eatenus


4417. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1146 | Paragraph | SubSect | Section]

per praecedentium duorum §-rum dispositionem satis praecaveri possit, censebat Deputatio in casu ejusmodi limitationem in forma poenae constituendam esse. Cur autem eam non comitatuum sed civitatum magistratibus deferendam esse existimaverit, §-pho 142 , ubi de limitatione victualium agetur, rationem reddet. Articulus XVIII. De stabilienda quoad fabricas politia. § 58.


4418. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1146 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

communicari coeptae, omnesque Consilii in hoc objecto partes eo restrictae fuerint, ut emanatas, seu in merito vectigalis, seu in re tricesimali benignas resolutiones, quas Camera per tricesimalia officia publicabat, Consilium comitatibus et civitatibus intimaverit. Ubi tamen, ut Consilium directionem commercii fundate manipulare possit, et annuas tricesimales tabellas habere debet, et quales tricesimatoribus etiam peculiares instructiones extradentur, et an portorium alicujus mercis elevari, vel deprimi expediat, ignorare non


4419. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1146 | Paragraph | SubSect | Section]

est, occupare deberet, id quod dubium reddit, an sub generali Exoticarum Provinciarum rubrica, quae in tabella separatim occurit, etiam Polonia contineatur. Adhuc portus Tergestinus et Fluminensis sub eadem portuum maritimorum rubrica conjunguntur; ubi tamen dirigentis dicasterii multum interest nosse, quid per unum, quid per alium portum seu intret seu exeat. Adhuc cupri, quod e Regno effertur, totum pretium in tabellam ita inducitur, tamquam illud in paratam influxisset: cujus tamen contrarium in Elaborato


4420. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1174 | Paragraph | SubSect | Section]

Proinde cum ad perferendam in Hungaria legem principis assensu opus sit, sustinetur ab adverso, quod hujus non intersit, ut talibus legibus, quae favorabilia pro vectigali Hungarico principia continerent, assentiatur. Ac id quidem quod in casu illo, ubi Monarchia e duobus distinctis, et ab invicem independentibus membris constat, vectigal ad justum inter haec duo membra commercii aequilibrium conservandum dirigi debeat, nemo inficiari potest. Verum id vicissim ipsa aequilibrii


4421. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1174 | Paragraph | SubSect | Section]

commercii subordinatione, sed in reciprocis quoad certos uni aut alteri membro magis proficuos articulos vectigalis favoribus consistere debeat; aequilibrium enim, et totalis commercii subordinatio sibi ad invicem repugnant; ubi illud viget, hoc locum habere non potest, et vicissim. Ut itaque modernum vectigalis systema (quod ad commercium Hungaricum Germanicis Provinciis ex integro subordinandum dirigi, in Elaborato Status actualis a §-pho 54. usque 60. abunde


4422. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1174 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

naturae producta constituant, id quidem cum fundamento sustineri non potest, cum palam notum sit, quod plane a contrario Hungariae incolae vix alium praeter naturae producta publicorum onerum fundum habeant; in Germanicis vero Provinciis, ubi fabricae jam admodum effloruerunt, artefacta longe notabiliorem fundum efficiant. Nihil itaque obstat quin legislatio Hungarica hoc quamquam exiguum a proportione reciprocum constituere possit.


4423. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1214 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

per Germanicas Provincias in Hungariam intrant articulorum copia, quam vicissim. Per Hungariam enim in Germanicas Provincias nonnisi gosypium, lana macedonica, et pauciores minoris considerationis Turcici Articuli inferuntur. Ubi e contra omnes septemtrionales et occidentales merces nonnisi per Germanicas Provincias in Hungariam adferuntur, adeoque deperditae proventus tricesimalis Hungarici ne per reciprocum quidem hoc satis compensabuntur.


4424. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1214 | Paragraph | SubSect | Section]

quidem hoc satis compensabuntur. § 88. Quaestori Hungaro liberum sit portorium consumtionale etiam ab exoticis mercibus seu in limitanea, seu in mediterranea, ubi ejus interest, tricesimali statione deponere. Motiva. Libertate hac quoad haereditarias merces quaestores hactenus etiam gaudebant, quoad exoticos articulos etiam Germani quaestores per


4425. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1214 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

has ac praesertim rubrarum illarum bolletarum usum sufferri enixe exorarunt. Quod stationum Capitalium et Depositorialium sublationem attinet, hae cum praecedenti § ita nexae sunt ut concessa deponendi, ubi libuerit, portorii libertate illae suapte cessare debeant. Quoad restrictum vero 12. illorum exoticorum articulorum commercium usumque rubrarum bolletarum id certe libertati commercii admodum adversatur, constituitque aliquam pro


4426. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1240 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

telonia etiamsi privilegio provisa numerosis jam legibus abrogata sunt, quia collatio proventus telonialis non est pure lucrosum privilegium, sed est partim etiam onerosum, idest reparandi alicujus pontis aut viae onere affectum. Proinde ubi nullus oneri ejusmodi locus est, ibi meritum telonii cessat, adeoque nec proventus telonii exigi potest. Per mutationes autem fluviorum evenit frequenter ut ubi olim ponte opus fuit, nunc is necessarius non sit; privilegia itaque ejusmodi, tamquam


4427. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1240 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

etiam onerosum, idest reparandi alicujus pontis aut viae onere affectum. Proinde ubi nullus oneri ejusmodi locus est, ibi meritum telonii cessat, adeoque nec proventus telonii exigi potest. Per mutationes autem fluviorum evenit frequenter ut ubi olim ponte opus fuit, nunc is necessarius non sit; privilegia itaque ejusmodi, tamquam merito destituta, suapte evanescere debent. Caeterum privilegium telonii plerumque loco affixum est, adeoque si meritum telonii in


4428. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1244 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

pro conservandis adminus capitalibus commercialibus viis fundum praebeant, uti id in aliis Regnis evenire constat. In hunc casum utique ad partes Consilii Locumtenentialis pertineret, combinatis omnium comitatuum relationibus planum efformare, ubi et cum quali tariffa telonia publica defigi deberent, ad id, ut propositi duo fines obtineantur. Ut autem institutum hoc fixam accipiat basim, deberet utique sanctionem legis in proximis comitiis obtinere. Sed etiamsi non omnes fortasse possessores


4429. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1244 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

esse Deputatio existimavit. Quaestiones enim hae tantis circumstantiis implicari possunt ut praetensiones ejusmodi civile potius, quam mercantile objectum constituere videantur. Caeterum tota haec provisio ad eos tantum commerciales ductus pertinere potest, ubi vecturae ad longiores distantias conduci solent, v.gr. Pestino Canisam, inde vero Pettovium. Viae Carolinae distincta est hoc in genere ratio; in hac enim vecturae de statione ad stationem plerumque conducuntur, adeoque quaestiones etiam


4430. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1244 | Paragraph | SubSect | Section]

domestici mercatores duas hujus rei causas assignant. Primum quod Pettovio usque Tergestum res vecturaria ita regulata sit, ut nullo mercatoris seu fatigio, seu periculo merces ad destinatum tempus certo transponantur. Ubi e converso Canisa usque Flumen et vectores reperire admodum molestum, et merces iis concredere periculosum est. Deinde quod defixis Pettovii jam pluribus intermediis mercatoribus quaestor Pestiensis non debeat a primo plane


4431. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1268 | Paragraph | SubSect | Section]

planum stabilitum fuerit, per capitales hos navigationis fluvialis canales alvei a truncis repurgentur, et ne novae in eos arbores, aut radices incidere possint, ripae in designanda per artis peritos distantia exstirpentur; semitae attractoriae, ubi necdum efformatae sunt, instaurentur; ubi vero jam praeexstantes collapsae sunt, reficiantur; obstantia denique attractioni navium aedificia aut molae removeantur. Motiva. Praeter expositos hoc §-pho labores, ut facilis per


4432. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1268 | Paragraph | SubSect | Section]

capitales hos navigationis fluvialis canales alvei a truncis repurgentur, et ne novae in eos arbores, aut radices incidere possint, ripae in designanda per artis peritos distantia exstirpentur; semitae attractoriae, ubi necdum efformatae sunt, instaurentur; ubi vero jam praeexstantes collapsae sunt, reficiantur; obstantia denique attractioni navium aedificia aut molae removeantur. Motiva. Praeter expositos hoc §-pho labores, ut facilis per hos fluvios navigatio efficiatur,


4433. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1268 | Paragraph | SubSect | Section]

§ 118. Ut labores hi ordinate perfici et jurisdictiones adaequatas circa ejusmodi objecta relationes Consilio praestare, istud vero fundatas superinde opiniones Suae Majestati submittere possit, jurisdictiones quidem, ubi labores ejusmodi occurrunt, idoneo, et non tantum geometriae et geodesiae, sed et hydraulicae principiis sufficienter instructo individuo, si eodem adhuc destituuntur, erga stipulandum per mutuam conventionem ejus salarium se


4434. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1268 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

labores occurrunt, sufficiunt talia individua, quae labores pontium et viarum dirigere et emergentes circa dimensiones urbariales quaestiones dirimere possint, adeoque geometriae tantum et geodesiae principiis instructa sunt. In aliis, ubi hydraulici labores frequentes sunt, ut individuum ejusmodi hydraulicam etiam scientiam calleat, prorsus necessum est. Debent itaque hi majori prae illis stipendio provideri; debet stipendium laborum frequentiae, et capacitati individui admensurari, id


4435. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1268 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

superest tantum ut diserta lege constituatur, ne ullus, nisi necessariis de utroque hoc objecto testimonialibus provisus, per jurisdictiones ad officium geometrae assumi possit. Pro Hydraulico Departamento hactenus director cum duobus adjunctis suffecit; ubi labores increverint, posteriorum numerus iis admensurari debebit, subalternis individuis eo paucioribus opus erit, quo plures practicantes Hydraulica Schola suppeditabit. Caeterum haec quoque instituta jam hactenus etiam subsistebant. Ad majorem tamen


4436. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1268 | Paragraph | SubSect | Section]

habebunt) sibi referri faciet: super his primum respectivos circuli geometras, tum ipsum etiam Departamentum Hydraulicum audiet, sicque demissam superinde opinionem suam Suae Majestati repraesentabit, emanandae vero erga hanc benignae resolutionis effectum procurabit; ubi tamen generale aliquod planum, quod nonnisi Departamento Hydraulico concredi potest, elaborandum veniet, illud semper alicui ejus adjuncto committatur, et super hujus demum elaborato director suam depromat opinionem. Motiva.


4437. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1268 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

e Fundo Publico praestari debent. Censebat autem Deputatio omnes ejusmodi sumtus ad Fundum Salis ideo relegandos esse, quia hic e primaeva sui institutione ad hydraulicos ejusmodi labores destinatus est. Caeterum possunt casus evenire, ubi aliqua laboris alicujus magis perita extragremialia individua accersiri expediet, veluti si rupes infra aquam disrumpere opus sit. Haec utique parata solvi debebunt. Intererit etiam aliquando ut pro accelerando labore directuro opus geometrae


4438. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1268 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

experiri. Quod molas attinet: de his, si navigationi obstent, tollendis exstat alioquin Articuli 14. 1751. dispositio: rarus tamen est casus ut harum erectio etiam in navigabilibus fluviis debeat impediri. Idoneus tantum situs exquiri debet, ubi citra periculum navigationis consistere possint. Verum frustra neo-erigendis molis idoneus situs assignabitur, frustra jam exstantes ad situm ejusmodi transferentur, nisi locales jurisdictiones per annuas, ea, quae in Marusio jam stabilita est, norma


4439. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1268 | Paragraph | SubSect | Section]

stagno jam hic, jam alibi aqua, per partes tantum agebatur. Et ideo frequenter evenit ut aut suscepti labores nullum ideo successum habuerint, quia alter, qui hunc praecedere debuisset, intermissus est, aut si quis etiam labor successit, ut ille loco quidem tali, ubi peractus est, aliqud emolumenti, aliis vero longe majus detrimentum attulerit. Tempus itaque esse Deputatio existimavit ut de generali plano, quod omnes necessarios hydraulicos labores systematice exhauriat, cura suscipiatur. Huic autem quod libellatio ad eandem


4440. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1296 | Paragraph | SubSect | Section]

Danubius, Tibiscus, Savus et Colapis constituant, ante omnia determinari debet qualiter horum regulatio perficienda sit; ad hoc, ut navigatio per eos et brevior et magis expedita reddatur; idest determinari debet ubi transsectiones faciendae? qui superflui rami occludendi? an obstantia alicubi saxa disrumpere? vel vero per ducendum oblique novum canalem illa evitare expediat? quam procul singulum hoc flumen adversam navigationem recipiat, adeoque quam procul semitae


4441. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | SubSect | Section]

Temessiensia, Tibiscana, aliaque vasta stagna ideo praeprimis efformare intersit, ut hac ratione eodem labore et communicatio aperiatur, et ingentes, quae modo vix alicui usui sunt, plagae in fructifera terrena convertantur? si ita, ubi? et qualiter? canales hi fodi debeant? Si vero omnibus his praestitis adhuc notabilem aliquam Regni plagam beneficio communicationis cum aliquo navigabili fluvio destitui eveniat, an? ubi? et qualiter ejusmodi communicationis canalem per


4442. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | SubSect | Section]

usui sunt, plagae in fructifera terrena convertantur? si ita, ubi? et qualiter? canales hi fodi debeant? Si vero omnibus his praestitis adhuc notabilem aliquam Regni plagam beneficio communicationis cum aliquo navigabili fluvio destitui eveniat, an? ubi? et qualiter ejusmodi communicationis canalem per siccum effodere expediat? Denique cum hac etiam ratione aliqua emporialia loca extra canales ejusmodi casura sint, determinari debet ad quas navigationis stationes ex emporialibus ejusmodi locis


4443. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | SubSect | Section]

nunquam opus e defectu fundi adhaerebit, quia defixo semel laborum ordine quantuscunque demum fundus adfuerit, is nonnisi in eum, qui in sua serie maxime necessarius fuerit, laborem quotannis impendetur, sicque totum planum, etsi tardius, aliquando tamen perficietur. Ubi e contra, si sine plano porro quoque agatur, etsi iidem sumtus impendantur, facilis tamen et per totum Regnum diffusa navigatio, quodque ejus consectaneum est, florens commercium, nunquam obtinebitur. Caeterum id res ipsa exigit, ut in hoc plano


4444. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

eosdem limites semper non retinet, sed cum populationis incremento assurgit. Fit itaque per ejusmodi numeri mercatorum restrictionem ut beneficium, e quo plures cives honeste subsistere potuissent, paucorum cupiditati in forma monopolii tradatur. Ubi e converso si plena commercio libertas concedatur, ipse naturalis commercii cursus justum inter numerum mercatorum et necessitates peripheriae alicujus aequilibrium suapte producet; concurrentia mercatorum justa mercium pretia inducet; et


4445. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

) et proletarios, nempe sclavos rusticos, et Gottscheenses dirigitur. Nimirum ut his sensim sublatis pauci tantum majores mercatores supersint, qui deinde publicum pro arbitrio tractare possint. Ubi tamen si res practice consideretur, majores mercatores suapte et absque ullo legis praesidio illis praevalere possunt. Certum enim est quod quaestor, qui magnam alicujus articuli quantitatem habet, illum ipsa hac de causa leviori dare possit, quam alter, cui


4446. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | SubSect | Section]

pro abrogato habeatur, adeoque quod in casibus cridae jus mercaturae aut opificii creditoribus pro fundo assignari non possit. Motiva. Ut unus mercator ab alio totam cum mercibus officinam emat, id in iis etiam provinciis, ubi plena commercii libertas viget, usu venire solet. Verum ut emtor praeter mercium pretium insuper ipsum jus quaestum exercendi persolvere debeat, id ibi tantum locum habere potest, ubi mercatores ad certum numerum restricti sunt. Quis enim est qui pro


4447. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | SubSect | Section]

ab alio totam cum mercibus officinam emat, id in iis etiam provinciis, ubi plena commercii libertas viget, usu venire solet. Verum ut emtor praeter mercium pretium insuper ipsum jus quaestum exercendi persolvere debeat, id ibi tantum locum habere potest, ubi mercatores ad certum numerum restricti sunt. Quis enim est qui pro jure quaestum exercendi aliquid deponere velit, si hunc exercendi facultas cuique alioquin libera est. E converso si mercatorum numerus restringatur, a primis, qui systematicum hunc numerum


4448. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | SubSect | Section]

fulciatur. Imo si res ad vivum resecetur, facile apparebit quod emtor, qui exclusivum ejusmodi quaestum vel uno aliove anno exercuit, depositam pro jure summam sibi jam compensaverit. In locis enim illis, ubi ejusmodi monopolium viget, quaestus adeo lucrosus esse solet, ut deposita pro jure summa intra exiguum tempus resarciatur, sicque emtores nequidem de damno vitando, sed tantum de lucro captando agere apparet; ut autem hoc obtineant,


4449. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | SubSect | Section]

merum arbitrium rationem reddere poterit. Apparet denique, quod hoc non obstante status mercantilis Pestiensis non postulet, ut abusus jus quaestum vendendi aboleatur, sed tantum ut certa quoad illum principia defigantur. Ubi e contra alii abolitionem abusus hujus Deputationi diserte proposuerunt. Nimirum erunt e Pestiensibus complures, qui jus quaestus ipsi emerunt, adeoque nollent lucello illo privari, quod e venditione ejus, si circumstantiae eorum id postulent, sibi promittunt; alii


4450. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | SubSect | Section]

justum est ut in tali casu ab utroque beneficio contribuat. Cum tamen mercatores Pestienses opificibus jam id pro quaestu imputent, si necessaria pro opificio suo materialia de casu in casum ex eorum officinis non accipiant, sed de his sibi in nundinis, aut alibi, ubi ea leviori habere possunt, provisionem faciant, et si hanc totam consumere forte non possit, remanentiam divendat, videbatur id diserte clarificari debere. Opponent quidem mercatores quod sub titulo remanentiae opifices formalem cum materialibus


4451. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

etiam omne inter ordinarias et pecuarias nundinas suffertur. Motiva. Ostendimus in Elaborato status actualis §-pho 79. quod in iis Regnis commercium maxime floreat, ubi nullus est nundinarum usus; merces cujusvis speciei ubique et quotidie venui prostant: magna autem negotia per contractus, qui nec loco nec diei alicui affixi sunt, concluduntur. In Hungaria legislatio nec illam adhuc quaestionem decidit, an advicinantium


4452. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

quod consequens est, pecuniae circulatio. Jam vero Legislatio, ut ad scopum hunc tendat, eandem hebdomadalibus quam annuis admittere debet libertatem. Hoc enim stabilito singulus articulus per naturalem commercii cursum eo sponte inclinabit, ubi celeriorem distractionem reperiet. Quis enim nescit quod aliquarum civitatum, quibus felix relate ad commercium situatio obtigit, hebdomadales nundinae actu etiam solenniores sint, quam aliarum annuae. Quis ignorat quod aliquarum


4453. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

annuae nundinae nunc miserae langueant, et vicissim. Omnia haec naturalis commercii cursus regit, qui nisi eidem impedimenta per Legislationem aut irrepentes sensim abusus ponantur, eo semper sponte inclinat, ubi cum maxima utilitate exerceri potest. Quod pecuarias nundinas in particulari attinet: viguit quidem hactenus usus ille quod pecora nonnnisi in talium locorum hebdomadalibus nundinis distrahi potuerint, quae peculiari superinde privilegio provisa


4454. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1332 | Paragraph | SubSect | Section]

limites elevatum fuerit, ita eidem remedium de casu ad casum adferatur. Et primum quidem tententur omnes alii, per quos pretium ejusmodi restringi possit, politici modi; si nullum jam aliud medium supersit, tum demum ad limitationem descendatur. Hanc ubi casus fert, singula jurisdictio in gremio sui peragat; magistratus tamen civitatum ad actum hunc et Electam Communitatem, et possessionatam nobilitatem convocare, et rem hanc secundum pluralitatem votorum determinare debent. Motiva.


4455. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1332 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

numero notabilior jam venditorum concurrentia enata est, et tunc sicut non ubique, et omnium primae necessitatis articulorum, sed jam hic, jam ibi, jam unius, jam alterius articuli pretia exorbitare solent: ita administratio etiam publica in illis tantum locis, ubi casus enascitur, et illius tantum, cujus pretium nimium assurgit, articuli partialem tantum limitationem suscipere debet. Tertia demum epocha est, dum commercium jam ita effloruit ut sola venditorum concurrentia sufficiens cupiditati frenum injiciat; et tunc


4456. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1332 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

potest. Quod enim jus colono lex tribuit, hoc eum dominus, qui ipse legibus obedire debet, privare non potest. Quod autem lex liberam de fructibus suis disponendi facultatem colonis tribuat, vel inde patet, quia hanc in unico illo casu restringit, ubi domino terrestri pro propria necessitate jus praeemtionis concedit juxta tritum autem illud: exceptio firmat regulam in casibus non exceptis. Jam vero si dominus colonis suis imperare posset, ut his, vel illis articulis nonnisi ab


4457. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1332 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

quam et intrinsecis commercii impedimentis, superest ut legislatio ea etiam, quae in potestate habet, commercii adminicula stabiliat. Haec ad concedendos Statui Mercantili favores, et ad pecuniarium, ubi interest, succursum referuntur. Quod favores attinet: scopum quidem commercii universim utilitas efficit, haec sola satis excitat ad planum illud, nullis aut paucis admodum difficultatibus expositum


4458. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

actionem pretii salis pro aliquo tempore jam incameraverat. Exemplum proinde hoc cautelam istam necessariam effecisse videtur. Et hae sunt leges, quas Deputatio Legislationi pro modernis commercii Hungarici circumstantiis proponendas existimavit. Ubi opificia, artes et commercium jam effloruerint, complures ex iis forte supervacaneae evadent; verum commercii distincta est hac in parte ab omnibus aliis Legislationis objectis ratio. In aliis enim objectis Legislatio futura prospicere, et leges non


4459. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | SubSect | Section]

septem quartae decimas proventuum suorum nobiles ad fundum publicum conferant, et tunc prodiret purum quottae hujus gratuitum oblatum. Mutuum in privatis tantum negotiis v.gr. emtionibus bonorum, et mercantilibus speculationibus, ubi industria longe majorem, quam sit interusurium, proventum procurare potest, notabile quandoque lucrum infert; cassa publica nulli commerciali manipulationi implicari potest, secus Legislatio ipsa se mercatorem efficeret. Quodsi autem ad siccas


4460. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | SubSect | Section]

capitali illo interusurii, et hae cum interusurio 4 millionum, currente salis fundo, et propositis per Deputationem fundis, annuum prope 700 000 fl. proventum efficient, cum qua summa notabiles certe commerciales necessitates pro uno anno expleri possunt. Ubi excusae primo anno schedae consumtae fuerint, excudentur aliae, iterum tantum ad vires 200 000 florenorum, donec observatum fuerit difficiliorem jam evadere earum erogationem; tunc enim ab ulteriori earum excusione statim desistetur. Quodsi vero schedae hae facilem


Bibliographia locorum inventorum

Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1749], Operum omnium tomus I, versio electronica (), Verborum 68552, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [skrl1].


More search results (batches of 100)
First 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60 61 62 63 64

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.