Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: ubi

Your search found 6390 occurrences

More search results (batches of 100)
First 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60 61 62 63 64

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 5158-5168:


5158. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xviii | Paragraph | Section]

opibus, summo ingenio, summa in re poëtica intelligentia; qui me tua sponte post versa Anthologica, tibique dicata, ut eodem modo Iliadem verterem humanissimis, gravissimisque verbis es cohortatus; qui semel impulsum urgere ad extremum, et currentem, quod ajunt, incitare non destitisti; qui opus ubi esset confectum, tua id impensa in lucem edere liberalissime, munificentissimeque jussisti, non multa exemplaria, quibus amicos munerares, tibi reservare, cetera omnia magno numero mihi habere, tuae in me, quam ego omnibus muneribus antepono, benevolentiae monumentum. Hujusmodi patronus cui


5159. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xviii | Paragraph | Section]

antepono, benevolentiae monumentum. Hujusmodi patronus cui obtigerit, non est credibile me in scribendo minus quam potuerim contendisse, ac non potius dedisse operam diligenter, ut te talem virum tui de me judicii, tuaeque in me liberalitatis minime poeniteret. Quamobrem si quid peccavi, imo vero ubi aliquid peccavi; multa enim in opere tam longo, ac tam difficili peccasse minime dubito; nolo me quisquam defendat hoc modo: Potuit melius, verum hunc locum neglexit. quidni, quod Homero concessum est, ut interdum dormitaret, id Homerico etiam interpreti concedatur? Homero enim suo arbitratu


5160. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xix | Paragraph | Section]

habuisse; dicat carmina, quae ab Ovidio non nisi animo sereno deducta provenire dicuntur, scripsisse temporibus turbulentis, animo anxio, atque sollicito; dicat postremo, quidquid libuerit, modo hoc firmum, fixumque maneat, me non oscitanter meo munere functum esse, atque ibi etiam, ubi quod agebam parum successit, tamen sedulo fecisse, quod potuerim. Satis, opinor, intelligis ex his, quae dixi, me adhuc non tam de versibus, quam de moribus meis tibi probandis esse sollicitum, nec tam laborare, ut bonus interpres, quam ut bonus vir esse existimer. Boni enim viri officium


5161. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxvi | Paragraph | Section]

modo aliquid sapiunt; sed illud potius: quae Latine scripta sunt, Graecisne sint leviora, an vero pari, ut ita dicam, momento, et iis, quarum in oratoria dictione ratio habetur, virtutibus aeque ponderosa. Atque hoc quidem de numero verborum ab iis velim diligenter animadverti, qui, ubi aliquid serviliter, sive, ut ipsi ajunt, fideliter verterint, quasi magnum aliquid fecerint, gloriantur totidem se illa versibus, aut etiam, si superis placet, totidem verbis transtulisse. Apage istas ineptias. Hostem qui feriet, mihi erit Carthaginiensis, Quisquis erit, ait


5162. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxvii | Paragraph | Section]

ut multa in illis praetermiserit, multa addiderit, multa mutaverit, ut proprietates alterius linguae suis proprietatibus explicaret. Haec igitur sit nobis veluti norma, qua oratoriam interpretationem dirigamus; hanc eandem sine ullo erroris metu ad poeticam interpretationem, ubi opus fuerit, transferamus. Est enim finitimus, ut ait idem Tullius, oratori poëta; in quo etiam venustiorem orationis cultum, et ornamenta floridiora, et numeros accuratiores esse decet. Quarum rerum caussa quum oratori concedatur illa, quam dixi, libertas in verbis suo more deligendis, atque


5163. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxxi | Paragraph | Section]

carminis praesidem, in Odyssea vocat musam, heic in Iliade deam, quo nomine honor magis significatur. mihi has voces inter se commutari, ac musam in Iliadem sine ulla caussa interpretis arbitratu transferri non placet. Furorem . Initio carminis, ubi rem proponimus, verbis maxime propriis utendum est, atque omnis ambiguitas fugienda. nihil enim antecessit, ex quo possit id quod est anceps dignosci, atque id quod est obscurum illustrari. Jam si furor hoc loco proprie dicitur, quid aliud possumus intelligere, quam


5164. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxxiii | Paragraph | Section]

si ejus carmina cum eorum, quos interpretatus est, carminibus comparabunt: qui autem Graece nesciunt, idem tamen assequentur, si ea conferent cum interpretamentis, quae suo illo more, verbum verbo exprimentes, ac nullam literam, aut apicem negligentes, grammatici elaboraverunt. Id porro ubi fecerint, genus Tullianum, vel priscum potius; eo enim sunt usi omnes, qui aliquid sunt interpretati, prisci illi aurei saeculi scriptores, atque, ut me illos, eorum singularem eloquentiam, atque acerrimum in his


5165. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxxiv | Paragraph | Section]


nati melioribus annis,
Cum nondum ingenium miseris mortalibus, acre
Judicium nondum abstulerat,sensumque decori
Jupiter, offundens noctem caliginis atrae. hoc inquam, genus, ubi Latina cum Graecis contulerint, quale sit, certius judicabunt; mihique erunt, quemadmodum spero, multo aequiores, quum viderint, quorum vestigia presserim, quae mihi exempla proposita duxerim ad imitandum. Horum ego exemplorum, ne sim longior, cetera quidem, Balthassar eruditissime, tibi, atque


5166. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxxiv | Paragraph | Section]

erunt, quemadmodum spero, multo aequiores, quum viderint, quorum vestigia presserim, quae mihi exempla proposita duxerim ad imitandum. Horum ego exemplorum, ne sim longior, cetera quidem, Balthassar eruditissime, tibi, atque aliis, si qui erunt tui similes, qui laborem minime fugiant, quaerenda, ubi sunt, et contemplanda relinquo. unum esse video, quod ab Homerico interprete, de optima, et usitata veteribus interpretandi ratione agente, sine flagitio, certe sine legentium querela, dissimulari, ac praetermitti non possit. Is est Homeri locus, ubi (Iliad. lib. 2. v. 208.)


5167. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxxiv | Paragraph | Section]

similes, qui laborem minime fugiant, quaerenda, ubi sunt, et contemplanda relinquo. unum esse video, quod ab Homerico interprete, de optima, et usitata veteribus interpretandi ratione agente, sine flagitio, certe sine legentium querela, dissimulari, ac praetermitti non possit. Is est Homeri locus, ubi (Iliad. lib. 2. v. 208.) Ulyssem inducit, ostentum decem passerum, a serpente devoratorum, et Calchantis ea de re vaticinationem, commemorantem. quem locum noster se conversum exhibuit in libro secundo de divinatione. Hunc nos contueamur sane diligenter, atque in eo quantum opus


5168. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxxvii | Paragraph | Section]


Qui platani in ramo foliorum tegmine septos
Corripuit pullos: quos cum consumeret octo,
Nona super tremulo genitrix clangore volabat. 15
Cui ferus immani laniavit viscera morsu.
Hunc, ubi jam teneros volucres, matremque peremit,
Qui luci ediderat, genitor Saturnius idem
Abdidit, et duro firmavit tegmine saxi.
Nos autem timidi stantes mirabile monstrum 20
Vidimus in mediis divūm versarier


Bibliographia locorum inventorum

Kunić, Rajmund (1719-1794) [1776], Оperis ratio (Ilias Latinis versibus expressa), versio electronica (), 218 versus, verborum 7485, Ed. Petra Šoštarić [genre: prosa - epistula; prosa - praefatio; prosa - dedicatio; paratextus] [word count] [kunicriliasoperis].


More search results (batches of 100)
First 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60 61 62 63 64

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.