Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: ubi

Your search found 6390 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 937-947:


937. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | Section]

est, qui nihil certi affirmant. Contraria uero sentire gentilium fuit, non unum deum sed plurimos confitentium atque colentium. Solus itaque recti uiam tenet qui ueritati, quae Christus est, credit. In Christum credendo ad caelestem Hierosolymam, quo ille ascendit, peruenitur. Ubi sum ego , inquit ille, et minister meus erit. Quomodo autem minister eius est qui uel dubitat uel non credit? Talis profecto infidelitatis minister est, non Christi. DE ILLO QVI DE FIDE DVBITAT Parabola


938. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

sibi inflicto expertus fuerat. Lupus hereticus est, qui se ouem mentitur, dum nobiscum sentire simulat. Caudam autem caelare non potest, quia sermonis eius finis, cum semper falsum concludat, quantum ipse a ueritate deuiet, ostendit. Denique ubi cum aliquo erudito ecclesiae praeside disputatione contendens uictus discesserit, ueretur iterum congredi, ne, dum ab eodem euidentioribus adhuc repercutitur argumentis, coram multis confusus cogatur erubescere. Porro oues, quae illius preda fuere, simplices erant,


939. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

post se euocare pecus coepit. Hinc ex ouibus quaedam ad eum festinantes nec scrupeae semite asperitate nec dumis pungentibus deterritae, quomodo poterant, pastoris sui uocem uestigiaque sequebantur. Quaedam uero difficultatibus offense substitere, ibi potius perire praeoptantes, ubi primum consederant, quam per tribulos et uastas rupes pastorem insequendo ad locum salubriorem fertilioremque transire. Parabola ista corpus respicit Ecclesiae, cuius caput est Christus. Hic miseratus humanum genus primorum parentum culpa disperire, pastor aeternus ad


940. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

adiit. Inter aulicos receptus cum bene laudabiliterque suo fungeretur officio, breui charissimus regi eiusque beneficiis omnium opulentissimus euasit. Caeterum ad illa, quae reliquerat, mentem reflectere et eadem iam felicioris fortunae oblitus concupiscere eoque redire uelle, ubi natum et educatum se recordabatur, coepit. Cunque indies cresceret sibi ad suos reuertendi cupiditas, domum tandem repetiit et pristinae uitae statu diu usus, cum postremo uidisset inter municipes suos multo sibi minus et rei et honoris esse, quam apud regem fuerat, grauiter


941. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

nostrae ingerunt et ad illicita prouocant. Si assenserimus, malarum cupidinum morsu dilacerati peribimus. Sin uero fortiter constanterque repugnauerimus rationis freno carnis appetitum compescentes, innocentiae atque uirtutis conseruatae merito uerae pacis patriam ingrediemur, ubi perennis uiget concordia, indissolubilis charitas, indeficiens laeticia, incomparabile bonum felicitasque sempiterna. Hic luctandum est, ut illic requiescamus, hic uincendum, ut illic coronemur. Quaeratur ergo bello pax, quae non nisi bellando inuenitur. Semper tamen Dei


942. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

si attenderent, quid seruo illi in Euangelio contigit, qui sibi creditum talentum nihil lucratus domino suo restituerat, nullam fortasse corporis inquietudinem declinarent, nullo labore lassarentur. Quid enim infelicius illo, qui manibus pedibusque uinctis mitti iussus est in tenebras exteriores, ubi fletus erit et dentium stridor? Tale ergo meretur praemium, qui tempus ad bene agendum datum nihil agendo consumit. Declina a malo, Spiritus Sanctus inquit, et quia hoc non fuit satis, necessario subiunxit: et fac bonitatem! DE


943. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

spargi, non expectato belli euentu primus tergum uertit. Deinde milites quoque duce destitutos fudit hostis. Qui periculum elapsi fuerant, adito rege ducis ignauiam multis accusantes postremo in lingua illi fortitudinem fuisse dixerunt, in pedibus metum; ideo uictoriam aduersariis reliquisse. Rex, ubi accepit ducis culpa rem male gestam, urbe electum exilio mulctauit. Haec parabola illos respicit praedicatores, qui, quod uerbis aedificant, exemplo destruunt, et quod alios exposcunt, ipsi minime praestant. Aliis onera grauia imponunt, ipsi ne digito quidem ea tangere uolunt. Longe


944. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

longe lateque diffunditur, semper lugentium, plangentium atque lamentantium personat clamoribus. Quacunque te uerteris, nihil non triste occurrit. Deest omnis aeris temperies omnisque tranquillitas. Assidui uentorum turbines tempestatumque procellae saeuiunt. Et cum nusquam pedibus insisti possit, ubi poena non sit, grando quoque igni mixta de altissima fornice praecipiti impetu in terram ruens nudos miserorum uertices et uerbere perfringit et flammigero ustulat ardore. Quid moror in singulis? Omnia illic mala sunt, quaecunque ubique sunt, boni nihil. Quis ergo ea uel fando explicet uel


945. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

et inferorum mentionem facientes. In his quoque discimus ea, quae modo a me dicta sunt, impiis prophanisque hominibus iam ab initio praeparata, et quidem multo acerbiora atque formidabiliora quam dici queat. Quod enim locus ille teter et obscurus sit, inde habemus, ubi in Euangelio domini iussu seruus nequam in tenebras mittitur exteriores. Quod autem ignis in malorum supplicium diro semper ardeat incendio, terribilis illa Iudicis sententia ostendit dicentis: Discedite a me maledicti in ignem aeternum! Quod ibi fumus etiam tedio sit, ex Apocalypsi


946. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

procellas psalmista indicat, dum ait: Pluet super peccatores laqueos; ignis et sulphur, et spiritus procellarum, pars calicis eorum. Porro, quod plurimi ad inferna descendant nec inde exire possint quodque prae magnitudine cruciatus mortem optent et mori nequeant, partim ab Esaia discimus, ubi ait: Congregabuntur congregatione unius fascis in lacum et claudentur ibi in carcere, partim a Ioanne in Apocalypsi dicente: Quaerent mortem, et non inuenient eam; et desyderabunt mori, et fugiet mors ab eis. Quod postremo ibi serpentes bestiaeque habitent, id est infensi humano


947. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

diximus, parabola est. Eadem profecto ratione, quicquid nunc de paradiso, hoc est caelesti regno, dicturus sum, erit parabola. Quia nunquam tanta de illo dici queunt, ut multo maiora non supersint. Igitur, cum inferni loca et poenas lugubri quodam atramento descripserimus, econtrario paradisum, ubi perfecta felicitas est, candidiore omni cerusa colore Domino adiuuante depingemus. Paradisus igitur amplissima amoenissimaque planicies est, caelo sublimior, sole luculentior, astris nobilior, omnibus thesauris preciosior, omni decore ornatior, omni rerum miraculo mirabilior, omnium plena


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1510], Quinquaginta parabolae, versio electronica (), Verborum 13330, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - parabola] [word count] [marulmarquinqu].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.