Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: signis

Your search found 254 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 67-81:


67. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 6 | Paragraph | SubSect | Section]

quum populo moribus suis consentaneus princeps contigerit. Matthiae regis uirtutes et uitia; Hungari, rebus dispositis, regium corpus Albam deferunt, mox comitia regi creando indicunt. Itaque rex Matthias, dum signis fidit coelestibus, auxit fere fatum, neque, quo maxime animum intenderat, filium regni successorem improuisa pręuentus morte reliquit, utpote Wladislauo, Andreae Casimiri filio, in locum eius ab Hungaris suffecto, quem Matthias, siue diuinans,


68. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 38 | Paragraph | SubSect | Section]

Porro hic Vuladislauus natus est ex nepte Sigismundi regis, quae quidem fuit filia Alberthi, quem superiore libro generum ipsius Sigismundi fuisse docuimus. Hoc autem hac causa commemoraui, ut ostenderem, quod et alio loco feci, non modo Dei arbitratu reges constitui, sed etiam signis quibusdam interdum denuntiari. Tametsi quidam uehementer mirari soleant Hungaris, genti religiosissimę, bellique gloria ualde insigni, atque undique hostibus circunuentae, regem strenuum minime contigisse, praesertim quo tempore, ac si


69. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 49 | Paragraph | SubSect | Section]

et saepius fuissem lacessitus. Verum me tunc in Morinis agente, maximisque, ut scitis, negotiis implicito, ubi scilicet bellum cum rege Francorum gerebam, pater meus aetate iam confectus, dum magis religionem ac ocium quam arma sectatur, literisque potius quam collatis signis cum hoste pugnat, regis Matthiae Chugniadis auxit uires, animumque ad bellum erexit, et tandem Austriae uictorem non sine Alemanici nominis dedecore fecit. Nunc autem, quando Deo placuit


70. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 62 | Paragraph | SubSect | Section]

cupido iram uehementer accenderat, Moesos ab illa gente, ueluti sibi bello impares, contemptui haberi. Permissu regis equum sumptis armis conscendit, atque in medium prouectus ex Tatharis potiorem, quorum circiter quingentos Alberthus secum habebat, ad pugnam prouocat, hostiumque signis identidem obequitans, conspicatus quendam inter Tatharos cultu insignem, ratus, ut erat, ducem esse: Quin otius , inquit, diiudicetur nostro duorum euentu, utra gens bello sit anteferenda? Est autem gens Tatharorum Scythica, quos quidam


71. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 83 | Paragraph | Section]

euocataque ingenti agrestium multitudine, sed magna ex parte inermi ― nam pauci gladiis, plerique messoriis ac lunariis falcibus erant armati Boemos in agro Colociensi secure agentes adoriuntur. Qui quidem ubi Hungaros cum infestis signis in se ire animaduertunt, noua re haudquaquam perculsi, utpote ueterani et uariis bellorum euentis assueti, celeriter arma expediunt, atque conscensis equis in Hungaros impetum faciunt eosque primo congressu in fugam coniciunt, utpote magna ex parte rusticos bellandique


72. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 114 | Paragraph | SubSect | Section]

adiacet, urbemque nobilem eodem nomine uocitatam habet. Eam sacerdotes, qui et equites Rhodii dicuntur, imperio obtinent. Diuum Ioannem, eum quem nostri Baptistam nuncupant, patronum habent, ac tanquam tutelarem Deum colunt, cuius et imaginem in uexillis et signis militaribus depictam gerunt. Fundos, ex quibus magna percipiunt commoda, per omnes Christianae ditionis regiones possident. Nemo fere in eorum collegium admittitur, nisi illustribus ortus sit parentibus. Atque quum quis eorum sacris initiatur, sacramento adigitur ne duobus armatis


73. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 124 | Paragraph | SubSect | Section]

rex mea sententia et bello et pace clarissimus. Hic totam Thraciam praeter Constantinopolim imperio suo adiunxit, Dardanos, Triballos, Moesos, Macedoniam cum tota fere Graecia, excepta Peloponeso, subegit. Decies cum Christianis manum collatis signis conseruit. Nam cum deuictis Moesis usque ad Danubium et Pannonios peruenisset, Hungaros in se concitauit, adeoque acrem hunc hostem habuit, ut iam non pro alieno solo, sed pro suis sedibus inter Aemum et Rhodopen coactus sit cum his decertare. Eo enim usque Hungari duce


74. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 166 | Paragraph | Section]

arbitror: neque enim Veneti suo duntaxat aerario totas Hungarorum uires, quas id bellum postulabat, conducere poterant, nec rursus Hungari centum millium aureorum precio Turcarum arma in se auertere seque pro alienis uastandis obicere censebant. Turcae enim sicut ad pugnam collatis signis ineundam statarii militis inopia parum idonei sunt, ita depopulandis hostium agris eximia equorum pernicitate aptissimi. Baiazetes quoque ad pacem firmandam mittit, sed


75. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 238 | Paragraph | SubSect | Section]

manu in Thibiscensi agro ad uicum Nadlacum agens, haud procul aberat ab agrestium castris, opperiebaturque, quid illi in tanto motu animi haberent consiliique capturi essent, non nisi lacessitus pugnam initurus. Itaque ubi animaduertit Scytham sublatis signis in se progredi, uix tentato certamine, utpote uiribus impar, in oppidum Thibiscense sese recepit, paucis ex suis amissis, confestimque metu obsidionis ad Ioannem Sepusiensem, Transyluanum praefectum nuntium misit, qui illi indicaret, ut in oppidum Thibiscense ab agrestibus esset compulsus,


76. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 244 | Paragraph | SubSect | Section]

uictus corrumpis. Vnde non immerito te omnes sacerdotem magis quam exercitus imperatorem existimant, qui sane conspectum hostium sustinere nequeas. Quare si quid tibi animi generosi atque uirium est, elige locum, in quo cum Selyne congressurus es, quique, ubi aequo campo collatis signis dimicare coeperitis, facile decreturus sit, Turca, an Armenius bello sit praestantior. Alioqui si in pugnam prodire non audes, induc in animum meliori parere ac stipendium pendere. Ad haec Sophenus subridens respondit se


77. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 245 | Paragraph | SubSect | Section]

seminudis, peritos militiae cum imbellibus, ac imperitissimis. Turcae enim nullis militaribus institutis student, nihil fere ordinatae disciplinae habent: turba est incondita, rudis, temeraria, neque se unquam, neque equos suos bellicis meditationibus exercent. Omnis illorum uis non in signis conferendis, sed in praeda conuectanda consistit. Itaque simul ac in illos impetum feceritis, foedam stragem ac fugam conspicietis. Hec uultu interrito et bonae spei plenus elocutus, tubas et cornua canere, atque tympana pulsari clamoremque tolli, simulque hostem inuadere


78. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 263 | Paragraph | SubSect | Section]

mortem obiit, nulli maiorum suorum ui animi et gloria rerum gestarum secundus extitit. Mehmethem auum, Magnum cognomento, qui multum terrarum Turcaico imperio adiunxit, audacia pugnandi longe superauit, uictoriis prope aequauit, nec Omurathi proaui gloriae cedit. Ille pluries collatis signis cum hoste dimicauit, hic pluribus prouinciis subactis rem Turcaicam auxit. Coeterum nec morienti Selyni cura in posteros defuit: nam ne mors eius tumultum in regno excitaret, aliquot ante quam interiret diebus, sentiens se iam deficere, filium Salamonem ex Caria, quam sane


79. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 283 | Paragraph | SubSect | Section]

recentes in pugnam submittentibus. Et quum omnes Turcarum conatus eo magis frustra essent, quia Salomon equites et honestioris fortunae uiros ab oppugnatione arcebat, eo consilio, ut si cum rege Hungaro collatis signis esset decertandum ― credebat enim Hungarum suis auxilio uenturum quod roboris erat in eius exercitu, nulla ex parte imminutum hosti opponeret, multique Turcarum in oppugnatione uariis hostium telis percussi


80. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 286 | Paragraph | SubSect | Section]

cuncti, quo iussi fuerint, conuenirent, omnibus rebus ad expeditionem ineundam instructi. Nec immerito Turca tanto gaudio exultabat atque sese efferebat, propterea quod ei solo Othomanorum contigit urbe potiri, quam Omurathus abauus, regum clarissimus, qui alias quadragesies cum hoste signis collatis manum conseruit, nequicquam aggressus est, a qua Mechmethes proauus, cui ex rebus gestis Magno cognomen fuit, quum eam cum ingentibus copiis oppugnatum uenisset, non sine clade atque ignominia Iani Chugniadis ductu repulsus est, utpote relictis, ne fugam impedirent,


81. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 287 | Paragraph | SubSect | Section]

Machomethani omnes, cupidi sunt quidem uoluptatum, sed eos, utpote gloriae cupidiores, nunquam ulla uoluptas a rebus gerendis remoratur. Sed nec his, quominus militiam more suo exerceant, corporis mollities obest, quandoquidem, quod apud caeteras gentes turpissimum est, dum sui collatis signis cum hoste depugnant, reges e castris in aciem non prodeunt, sed in praetorio sedentes euentum expectant, cura bellicae rei ducibus delegata. Quin etiam quo tempore ardor certaminis maxime excitatur, equo regio in compedes coniecto regem castra excedere non sinunt, censentes


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
1 2 3

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.