Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: vitam

Your search found 1238 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 87-98:


87. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page bii_v | Paragraph | Section]

sed potius quotidie vna cum aetate augescens maiora capit incrementa, aethernum manet, vt ipse animus, aethernus et incorruptus habetur. Constat grauissimos philosophos, quo magis viribus destituebantur, eo vehementius in amorem sapientiae exardescere consueuisse, atque in iis studiis vitam finiuisse, quae profecto credibile est consequi animas hinc tanquam e carcere euolaturas, vnaque cum ipsis immortalitate perfrui in luce illa dei purissima, atque sempiterna: quo neque tenebrae neque tempestates aspirare queant. Quid autem iucundius inueniri potest vita mortalium possessione


88. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page biii | Paragraph | Section]

bonum, hoc est ad deum opificem accedimus, eique tanquam in vite palmites inserimur? difficile quidem dictu est quanta delectatione animus eorum perfruatur, qui huiusmodi sacris initiati sunt: cunctis enimuero vacui perturbationibus veri custodes alumnique pietatis et iusticiae tum iucundissimam vitam agunt, tum diem fatalem securi expectant, cum exploraturum habent, se ad meliora profecturos: Alieni autem ab his studiis, cum deiecerint animum ad appetitiones corporeas, volutenturque in sordibus, nec erigere sese ad honesta velint, etiam ad nomen mortis contremiscunt, quam sciunt omnia


89. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page biii_v | Paragraph | Section]

si inquam huic contigit, nescire minimam particulam musicae, que aurium dumtaxat oblectamento est, quod in ea se non exercuisset, quid dicam de his, qui inferiores sunt ingenio, alienique a studio literarum? an diuinam illam virtutem, quae sola certam et compendiariam viam nobis ad beatam vitam ostendit quam plaerique mortales summis adiuti opibus ingenii diuturnisque lucubrationibus aegre tandem assequi potuerunt, inertes illi homines abutentes otio atque desidia, non adhibitis doctoribus, tanquam virgula diuina suppeditari sibi gloriabuntur? quae esset aequitas,


90. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page b4 | Paragraph | Section]

habet: nam in arduo sita est, ac vallatur vndique locis asperis et praecipitibus: plurimum sane sudandum est, priusquam eo quispiam pertingat, quamuis radices amaras habeat: fert tamen fructus suauissimos: ergo inquit superuacua sunt munera legesque parentis naturae ad vitam sancte honesteque degendam, mortalium animis ab orbe condito infixe? Minime inquam, atque ego existimo facinus inexpiabile committi in accusanda naturae prouidentia: bene nobiscum ageretur, si diuinum eius consilium in creandis rebus singulis disponendisque et


91. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page cii_v | Paragraph | Section]

et quo pacto reuocetur animus ad tranquillitatem. Porro longe falluntur, qui existimant hoc sibi vel torporem, vel molliciem, ociumue sedentarium esse praestaturum, quasi per desidiam atque socordiam prohiberentur aditu perturbationes, quo minus in animum inuaderent, nec anxietates sequi possent vitam fugientem actiones honestas, marcescentemque pigritia, atque sepultam: quod plane molestum ocium tantumque ad mulieres pertinens aeque animo atque corpori noxium pestiferumque medicamentum est: Vt aquae segnes immotaeque facile computrescunt: ita corpus ommissis exercitamentis, quae bonam


92. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page c4 | Paragraph | Section]

prosternuntur: cupiditatibus vero coercendis nihil efficiacus temperantia: quae rerum omnium excessus defectusque ad mediocritatem adducit. Hanc igitur, vt vides, ex philosophia consequimur vtilitatem, vt eius adiumentis roborato animo, securam plane, tranquillam, ac prorsus diuinam agere vitam in humano corpore videamur. Neque sapientiae vis praestantissima domicilio tantum animi contenta tam angustis finibus clauditur. Sed (quod multo praeclarius est) longe lateque extenditur, gentium ac populorum saluti et commoditati consulens. An existimas a Minoe, Licurgo,


93. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page c4v | Paragraph | Section]

Postquam ab his discessum est, agitati domesticis discordiis ac priuatis commodis intenti, iustitiam in libidinem vertentes, qua praesente cuiusque ciuitatis status consistit, absente disoluitur, imperium et libertatem amiserunt. Quis autem melius instruet ad cultum pietatis philosopho, qui vitam et omnia, quae possidemus, refert accepta Deo? quis grauius hortabitur homines ad pericula, mortemque pro aris, focis, liberis, parentibus, patria subeundam, quam is, qui honestatem vtili anteponit? Hic et fortunae insultus atque varietatem, et iniurias hominum ac temporum, omnes denique


94. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page dii_v | Paragraph | Section]

vt actu insit in eo vis sentiendi, sed eam tempore procaedente recipi: Cuius rei veritas aliquot manifestis signis colligitur; sed erimus contenti vnum exposuisse. Tradunt quidem cum infans in utero mouetur, minime autem sentit, atque etiam, quod multo est admirabilius, non viuit animalem vitam. Quonam inquit istud argumento? Quemadmodum animal ex attractione aeris et respiratione viuit, hausto subinde ac reddito spiritu, ita si illi adimas potestatem spirandi, non erit vnde viuat. Quod plane necesse est accidere infanti concluso in matrice vndique obsaepta, quo aer penetrare non


95. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page d4 | Paragraph | Section]

rationalem caelestibus influentiis esse subiectam ac ex planetarum aspectu coniunctionibusque varios subinde motus animorum et ingeniorum existere, nullo pacto cum veritate consentit. Nam si vera esset astrologorum affirmatio, nonne stellarum influxus eosdem vel etiam maiores effectus aederent in vitam reliquorum animalium, eorumque sensus in diuersa distraherent, cum ille vt haec, ex materia compactae sunt, ratio quidem et intellectus corporis omnino expertes? Quo fit vt cum anima multo praestet nobilitate stellis, regaturque a semetipsa. Siquidem anima, vt tradit Pythagoras, numerus est


96. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page eiii | Paragraph | Section]

innoxio, praeda, iniuria, caedibus oppletos, contra pium et aequum, proculcatis diuinis et humanis legibus, parem esse cum innocentibus remunerationem recaepturos, qui totam aetatem contriuerunt in liberalibus disciplinis exercendo ingenia, vt exculto animo virtutibus partim quietam et laudabilem vitam agerent, partim ad exemplar sui alios docendo, hortando, consulendo, ad mutuam charitatem et iustitiam, vnica vitae humanae precia atque ornamenta prouocarent: alios vero deterrerent a scelere atque iniuria. Et reges quidem sapientes, et respublicae bene institutae, et leges diuinae


97. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page f | Paragraph | Section]

recepturas: necesse enim est vt virtus aliquando praemium reportet. Est autem palam omnibus, non fieri iudicium de recte improbeque factis, tantisper dum corpori sumus alligati: nihil igitur restat, nisi vt credamus rationem ab vnoquoque reposci post mortem, ac iustos quidem manere vitam deorum beatam, iniustos vero supplicia aetherna. Fuerat nobis propositum loqui de philosophia, sed coactus sum respondere ad tuas interrogationes, tametsi nihil decaessimus ab instituta disputatione. Immo quasi consentientes circa bonum philosophiae in arcana et intima philosophia versati


98. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page f_v | Paragraph | Section]

diuinarum rerum contemplatione totos occupari. Vnde vita per innocentiam et virtutem acta, a corruptione transibimus in inocorruptionem, ac ex mortalibus in Deos mutabimur. Has nobis mutationes afferet diuina philosophia: Quam si sequemur ducem, ipsa nos (aspirante Deo) recta ad beatam vitam adducet. Haec quum dixissem, surrexit inquiens, bene collocauimus has horas pomeridianas: Sed multa orationis et animi contentione video te fatigatum: et aloqui valetudini consulas opportet: iam recaeptui canamus, quod restabat inquam ad explicandum, alio die


Bibliographia locorum inventorum

Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1544], Dialogus philosophandumne sit, versio electronica. (), Verborum 8149, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfphilos].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.