Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: postremus

Your search found 39 occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 24-28:


24. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 271 | Paragraph | Section]

rigidus purum Boreas reclusit Olympum,
6.170  Suspiciens coelo saturum miraris in alto.
6.171  Caeruleo vultum assimilis subit ilicet alter
6.172  Pone sequens; tellus olli dedit Indica nomen.
6.173  Postremus, violae qui tristia lumina nigrae,
6.174  Lumina sordentesque artus confundit et inde
6.175  Nomen habet: fusco sordescit turbidus ore
6.176  Ille quidem noctemque refert tenebrasque nigrantes


25. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

quam quae requiritur ad eclipsim. Sunt autem singulis annis saltem duodecim novilunia; adeoque saltem duo erunt ecliptica. Quod si paullo post anni initium habeatur novilunium eclipticum, habebitur et alterum post sex lunares menses, tum et tertium post alios sex, quorum postremus finietur ante finem anni, cum singulis annis habeantur Lunares menses 12 et praeterea circiter 11 dies. Adeoque habebuntur tum tres eclipses solares in anno. Quod quidem potest accidere etiam ex eo, quod in binis noviluniis se immediate consequentibus habeatur eclipsis, cum nimirum


26. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

ingenia, explicationem primus omnium invenit Newtonus ac lib. III Principiorum evolvit. Eam theoriam mirum in modum promoverunt Mac-Laurinus, Eulerus, Bernoullius in iis dissertationibus, quae habentur inter praemio donatas ab academia Parisiensi anno 1740. Et quidem hic postremus ipsas etiam diurnas anticipationes et posticipationes felicissime sane eruit e theoria gravitatis, exhibita elegantissima analytica solutione problematis, quo quaeritur locus Terrae intermedius inter loca subjecta Soli et Lunae, in quo ex utriusque actione conjuncta debet consequi


27. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

quo etiam confundi solet, quemadmodum et flavus cum aureo, ut idcirco aliquando illa septem genera colorum primitivorum reducantur ad quinque. Violaceus est ita languidus et nigricans, ut accedat plurimum ad nigrum, qui est defectus totius luminis, et umbram, in quam is color desinit, qui est postremus. Quoniam is maxime omnium refringitur, habebit omnino celeritatem omnium minimam, si etiam a celeritate diversa pendet diversa refrangibilitas. Idcirco autem etiam obscurus is erit, quia, si celeritas luminis esset prorsus nulla, nulla itidem haberetur impressio in oculum, quod


28. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

solum in iis lateribus rectilineis, quae circulos omnes contingunt. Sed ibi tenuissimum est lumen et sensum effugit, cum eo adveniant singula tantummodo fila pertinentia ad punctum extremum hinc et inde solaris disci. In ipsis extremis frontibus erunt itidem purissimi, hinc primus rubeus et inde postremus violaceus. Sed ob eandem rationem ibi etiam tenuissimum erit lumen. In medio lumen erit vividius ob superpositionem plurium circulorum, sed ob eandem erunt commixti colores proximi et multo magis diversi gradus coloris ejusdem.


Bibliographia locorum inventorum

Bošković, Ruđer (1711-1787) [1761], De solis ac lunae defectibus, versio electronica (), 5828 versus, 91294 verborum, Ed. Branimir Glavičić [genre: poesis - epica; poesis - epistula; paratextus prosaici - commenta] [word count] [boskovicrdsld].


Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.