Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: optimatum

Your search found 58 occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 2-13:


2. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 15 | Paragraph | SubSect | Section]

Boemorum Vuladislauo, Alberti fratre germano, uiro magna moderati regis fama, mentio fuisset facta. Plerumque enim ignauia modestiae faciem, quoniam utraque quieti dedita est, assumit. In quem sane, uiuente adhuc Matthia, tanquam in regni successorem quorundam Hungarorum optimatum oculi semper fuerunt coniecti. Igitur Alberthus literis Stephani accęptis rem primo ad magistrum epistolarum, Callimacum nomine ex gente Italica hominem, defert. Quem sane magno apud se in honore habebat, quod eo in literis praeceptore usus fuerat, tametsi homo flagitiosus esset,


3. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 21 | Paragraph | SubSect | Section]

Caeterum Matthiae filius clausa iam regia, aduersariisque ab eius aditu prohibitis, atque cum fautoribus suis, tum thesauro locisque, quae praesidiis obtinebat fretus, paternum ad se regnum deferri haud dissimulanter petere incipit, minaturque se illud, si non licuerit optimatum uoluntate, ui occupaturum, atque armis ius suum defensurum. Atque quo plures sibi ascisceret fautores, Petrum cognomento Insanum, Colociensium pontificem, Visegradensi educit custodia, in quam ob ferox maxime ac intractabile ingenium a rege Matthia alienae


4. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 31 | Paragraph | SubSect | Section]

quibus deditis pax certis conditionibus cum Coruino stabilitur; regina Vuladislauum ad thronum et thalamum inuitat; Thomas Herdonius cardinalis Vuladislauo familiaris Caeterum regina nihil actum esse rata, nondum Budensis urbis arce ac regia in potestatem optimatum redacta, quo sane Vuladislauus rex ubi accessisset, recipi posset, multum praeterea tum suae, tum regis maiestati adiectum iri, si diadema, quo Hungarorum reges insigniri mos est, sua potissimum opera e manibus hostium eriperetur, accersitos ad se optimates hortatur, uti


5. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 31 | Paragraph | SubSect | Section]

mittit oppugnatum, attributo hoc seorsum suo exercitui negotio. Iam reguli animum infregerant res aduersae. Itaque, tametsi Visegradum situ ac muro ingentis operis esset ferme inexpugnabile, tamen intra paucos dies castellum in potestatem optimatum iubente regulo his conditionibus custodes dedidere. Primum ut, quicquid regulo in praelio ad Scaruisium commisso esset ereptum, restitueretur, adiecta insuper Dalmatiae praefectura, cum omnibus rebus ei a patre relictis, atque ab se dudum possessis; deinde ut omnibus suae factionis


6. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 39 | Paragraph | SubSect | Section]

erat, quum factione adnitente, quae illum regem designarat, diadema, quo reges Hungarorum solere insigniri demonstrauimus, Albam Regiam delatum est. In hac enim urbe Hungarorum regibus fortunae suae decus auspicari mos est. Rex quoque, nulla interim matrimonii mentione habita, decreto optimatum eodem profectus est. Ibi inter sacrificandum, ut Christianis mos est, quum regibus sceptra tribuunt, eius capiti ab Hosualdo Zagabriensium praesule regia insignia imposita. Strigoniensis enim pontifex, quod propter aetatem sacris nondum erat initiatus, id


7. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 40 | Paragraph | SubSect | Section]

putaui. Ritus inaugurandi reges Hungariae in Vuladislauo cur intermissus? Igitur cum Hungarorum quispiam regum e uita decedit, nullo ex se genito relicto successore (alioqui filius patri superstes iniussu etiam optimatum nulliusque interposita auctoritate regnum inire solet), uniuersa nobilitas a principe senatus conuocata ad Rhacosium campum armata conuenit, quem esse in Pestano agro supra demonstrauimus. Ibi maioris partis consensu regem declaratum Albam Regiam


8. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 41 | Paragraph | SubSect | Section]

quę regnum ad Alberthum deferri cupiebat, interea quiescere, aut studium suum parum tutari, sed in sententia perseuerans eum propere accersit. Qui quidem et recenti nuntio et prius Stephani Batheris literis temere quidem missis adhortatus, quippe qui sua ipsius magis auctoritate quam optimatum decreto id egerat, cum haud mediocri armatorum manu e domo proficiscitur, atque intra paucos dies ad Danubium, qua is Pestum praeterfluit, accessit, castraque e regione fere Budae posuit, rege Vuladislauo ex arce Budensi, quam ab Alberthi castris Danubii latitudo


9. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 57 | Paragraph | SubSect | Section]

ac Alba Regia proditione captis nimium inflari atque efferri; acie non semel uincat Hungaros necesse est, si eis uelit imperare; nam uel si omnes Hungariae urbes in potestatem suam redegisset, nobilitas uero imperium aspernaretur, nihil prorsus ab eo actum esset; est enim optimatum iuris reges et constituere et imperio abdicare, ad quorum quidem grauitatem, fidem, et constantiam pertinet a sententia semel ab omnibus comprobata nullo fortunae impulsu dimoueri. Itaque, inquit, si Maximilianus rebus suis consultum uelit esse, dum licet, citra pugnae periculum


10. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 59 | Paragraph | SubSect | Section]

tum regis absentia ac regni tumultu, tum regione a Buda, in qua urbe regia sedes est, procul distante, quasi longe ab arbitris ac censoribus amotus, arma coepit mouere. Nam in finibus Pannoniae fere ultimis, qua ea regio Dalmatas attingit, bellum finitimis excitauerat. Id autem temporis optimatum potiores, qui per regis absentiam ius regiae potestatis habebant, Budae morabantur ita de publico soliciti statu, ut paruam admodum priuatae rei gererent curam, cum maxime uellent non modo proxima, sed etiam longe posita tueri. Itaque prior Varanensis regni perturbationem


11. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 70 | Paragraph | SubSect | Section]

ferunt) ita respondent, ut et Hungaris omnia integra relinquerentur, et Alemanus nihil sibi non concessum putaret. Se, postquam ad conuentum nobilitatis de his conditionibus relatum fuerit, daturos, inquiunt, operam, uti accipiantur, affirmantes ne regem quidem ipsum eas sine communi optimatum consensu posse accipere. Neque enim ille, quandoquidem iustissimus sit princeps, minus quam caeteri Hungari legibus ac more patrio tenetur, quum praesertim, quo die regnum iniit,


12. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 81 | Paragraph | SubSect | Section]

hoc, quod postremo loco positum est, legibus pacis adscriberetur, magis in odium Alberthi Poloni quam in gratiam Maximiliani factum est, tametsi id pro non adiecto foederi Hungari haberent, propterea quod iusiurandum pactioque praesentis senatus Hungarici insequentium quoque optimatum fidem in creando rege ― ut plerique Hungarorum, parum recte, ut arbitror, censent ― haud solet obstringere. Haec quidem mortuo Matthia Chugniade, quem Coruinum appellatum esse diximus, duobus annis ― tot enim ab eius morte


13. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 199 | Paragraph | SubSect | Section]

Fauentiam, Cesenam, Ariminium etc. in potestatem suam redigit; Ferrariae dux et Mantuae marchio sua recuperant; urbes Neapolitanae a Venetis ad Hispanos redeunt; Dalmatae defectionem minantur; Vladislaui regis ignauia; Veneti in Dalmatia plebem concitant, quae optimatum armis sopitur; Verona et Patauium imperatori, sed Germanis mox pulsis Patauium iterum cedit Venetis; pacis conditiones Maximilianus reicit; Patauium frustra obsessum deserit. Dum haec in Veneto agro geruntur, Iulii Secundi Romani pontificis


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.