Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: alia

Your search found 2502 occurrences

More search results (batches of 100)
First 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1398-1404:


1398. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | Section]

Magna equidem haec sunt tua facta, quibus de fide Catholica es meritus optime. Quid vero, si vel paria, vel etiam maiora in fidem sacrosanctam beneficia conferre queas in perpetuum, non voles? Absit a tua pietate tanta impietas. Ratione hominum genus ducitur magis quam re alia ulla. Cum enim omnes homines, rationales se esse credant, rationi adhaerent eamque sectantur et adamant. Et si veram falsa, aut apparente, discernere nesciant, etiam falsa trahuntur, et apparenti. Ratio autem, philosophia studiis, maxime, et acuitur, et instruitur. Inter philosophiae


1399. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | Section]

cum diluvio ad Xerxen anni cadant MDCCXXV. A quibus si detrahas CCC. illos, remanent anni CMXCIX. Error est etiam apud Suidam, qui scribit, a Zoroastre ad Troiam eversam intercidisse annos tantum Quingentos, cum sint millesimo uno minus. Sed Magorum princeps iste Zoroaster, Persane fuerit, an alia e gente, in dubium videtur verti posse. Plinius namque, et Laertius, Persam eum faciunt, Pletho, et eum secuti Ficinus, Steuchus, et alii recentes authores Chaldaeum existimant. Chaldaeos autem, a Magis, quorum caput fuit Zoroaster, Porphyrius tum apud Proclum, tum in vita Pythagorae


1400. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | Section]

edoctos fuisse asseruit. Scripta autem Zoroastris, Suidas sic enumerat, ut ""De natura" sint. libri IV, "De Preciosis Lapidibus" liber I., "Astrorum contemplationis effecta" libri V. Scripsit etiam "De agricultura" de quibus Plinius aliquid citat. Scripsit etiam "Oracula", ut ex Pico apparuit, et alia multa, quae Hermippus collegit ad vicies centum millia versuum: et indicibus positis uti Plinius refert, eius volumina explanavit. Cuius Hermippi Laertius librum quoque "De magis" adducit, et ab Arnobio testis est productus. Puto autem Hermippum hunc illum Smyrneum, qui dictus est


1401. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | Section]

philosophus, pater eius Iuliani, qui vocatus est Theurgus, scripsit: De daemonibus libro IIII. Sunt autem ad custodiam cuiusque hominum membri. Qualia sunt Chaldaica sacrificia. Deinde Iulianus praedicti filius sub M. Antonino Caesare scripsit, et ipse Theurgica Logia carminibus et alia quaecumque talis scientiae arcana sunt. In quibus verbis, nominatim sunt Logia ab eo carminibus Graece scripta, seu potius e Chaldaeo conversa. Quae quamvis non videantur, integro carmine conscripta: id evenit, quia mendosa sunt, uti Picus ait, et mutila. Quod etiam Sibillynis


1402. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | Section]

ab eo scripta Aristotelis cum Platone: Equidem maximam fecit haec Chaldaica Theologia, in iactura XL librorum Amelii. In quibus rationi valde consonum est, quo facilius Zostriam librum falsitatis coargueret, eum saepe vera Zoroastri dogmata, et oracula protulisse. Non minor forte iactura alia fuit, quatuor Porphyrii librorum quos, ut refert Suidas, scripserat in historiam Iuliani Chaldaei philosophi, eius nimirum qui ea oracula in Graecum sermonem verterat. Sed ingens profecto naufragium passa est philosophica Respublica in amissione commentariorum eius auditoris


1403. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | Section]

vera plene, uti postea fuit a Christo revelata, attamen proxime omnium ad eam accedit. Ut mirandum maxime ac merito videatur quo nam modo tantum se potuerit suis viribus mens humana attollere et haec profecto est, quam Plinius sub religionis nomine ridet, ridendus ipse maxime et execrandus. Alia magiae pars est cognitio coelestium motuum atque virium exacta. Per quam, et influctus coelorum in haec inferiora percipiuntur et ad humanae usum vitae, in seminationibus, plantationibus et in universum in omni agricolendi ratione fructus capiuntur. Quod in Cassio Uticense maxime


1404. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | SubSect | Section]

ideis gratiosus. Quarum unus fons Ex quo strident dispertitae aliae. Immensae, perrumpentes mundi circa corpora. Quae per sinus immensos, examinibus similes. 110 Feruntur conversae. circumque alibi alia Conceptiones mentales, fonte a paterno, Multum decerpentes ignis florem, Insomnis temporis. Vigor principigeniae ideae Prima e patre missa est, cuius per se florens fons. 115 Intellectae Iynges a patre, intelligunt et


Bibliographia locorum inventorum

Petrić, Frane (1529-1597) [1591], Zoroaster et eius CCCXX oracula Chaldaica Latine reddita, versio electronica (, Ferrara), Verborum 7671, Ed. Erna Banić-Pajnić [genre: prosa oratio - tractatus; prosa oratio - versio] [word count] [petricfzoroaster].


More search results (batches of 100)
First 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.