Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: alia

Your search found 2502 occurrences

More search results (batches of 100)
First 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1478-1486:


1478. Levaković, Rafael. Ad Benedictum Uinkouich episcopum... [Paragraph | Section]

De eo quod scribit circa litteras ad sedem Apostolicam a nostris maleuolis missas quasque Dominus Ursinus reseruarat, iam scripsi, nunc itidem repeto, memoratum Dominum Ursinum, qui de illis me certiorem fecerat, e uiuis excessisse antequam ego huc regressus sum. Scripta autem illius et alia mobilia quaecumque fuisse a parentibus distracta, ita ut nullum super iis indicium habere potui, licet instanter postulassem, non sine fundamento, cum scirent dicti eiusdem affines et consanguinei necesitudinem mihi cum illo haud uulgarem exstitisse, atque aliquot opuscula mea inter libros


1479. Levaković, Rafael. Ad Benedictum Uinkouich episcopum... [Paragraph | Section]

Reuerendos Dominos Mixam et Missich atque Dominum Pernar, uarias sententias examinando, ac demum meam stabiliendo, quae est: Antiquos scilicet Illiricos: Dalmatas, Istros, Liburnos, Paeones, siue Pannones, Scordiscos &c. eadem lingua usos fuisse, qua hodie utuntur, siue Slauonica ea, siue alia denominatione apelletur. Proindeque reiicio somnium illud Blondi, et qui ex Blondo accepit Fausti Uerantii, linguam nimirum hanc, qua hodie Dalmatae, Bosnenses et nos Croatae utimur, allatam fuisse in istas regiones post diui Hieronymi tempora, aeuo uidelicet Iustiniani Principis, in aduentu


1480. Levaković, Rafael. Ad Benedictum Uinkouich episcopum... [Paragraph | Section]

Hochiu, ako Bogh da, nadopuniti u drugom meƷtu. Memoriam habeo Diplomatis, et suo tempore habebo. BoymƷe da hochie stogod doyti na Capitulum i na GoƷpodu Canonike, eo quod Breue Apostolicum publicatum sit circa Breuiarium et alia Romanum, a ne executioni demandatum; nitÿe verhu toga Papae supplicatum. Quia autem tanto tempore neglecta sententia in Brevi praescripta, nec non poena ibidem expressa spreta, chudno owde zato sepchiu, i day Boshe, daƷe ne pride


1481. Levaković, Rafael. Ad Benedictum Uinkouich episcopum... [Paragraph | Section]

de qua scripsi. Ego enim totus in eo fui, ut per uiam secretam expediretur sicuti antea, caeterum Decretum factum de expeditione Ecclesiarum quae non sunt in partibus, obstabat, neque illud Cardinales infringere uoluerunt aut uolunt. Cumque urgerem Dominationem Uestram Reuerendissimam non posse alia uia expedire propter plurimas alias rationes, demumque propter defectum pecuniarum, cum non haberet, dicebam, nisi centum aureos, quos hinc inde collegerat et mutuo acceperat, utpote, cum a centum annis totidem semper Confirmatio habita fuit. Tandem sacrum Collegium assensit, ut, cum


1482. Levaković, Rafael. Ad Benedictum Uinkouich episcopum... [Paragraph | Section]

Sacramenta ministrauerint et alias functiones militibus illius Propugnaculi, id tamen minime conuincit iliam Ecclesiam ad illos pertinere. Uerum omnia prudenti iudicio Dominationis Uestrae Reuerendissimae committo, cui me ac mea simul quaeque humiliter commendo. Ubi primum Datarium uicero, curabo alia commissa. Nunc totus in eo sum, ut non excedatur summa 100 aureorum iam persoluta. Nimirum ne alii Episcopi Ungariae conqueri possint, neue in exemplum his pecuniarum helluonibus casus noster transire. Ut dixi, Dominus Cardinalis


1483. Levaković, Rafael. Ad Benedictum Uinkouich episcopum... [Paragraph | Section]

sed unicum sedi Apostolicae pro suffraganeo porrexisse porriisse. Ubi ego non modicam notam conditionis et aestimationis accipiam, si alius a Caesare eidem sufficietur. Iam enim et litterae datae, et Decretum habitum, neque ulla alia causa ulteriorem progressum distulit, nisi expeditio Dominationis Uestrae Reuerendissimae, quae omnino praecedere debuit quamque, pro uirili, omni studio et labore curaui. Petiit hic me, ni fallor, unicum pro suffraganeo. Apud Caesarem tres proposuit pro Ualachorum Episcopo, atque ut


1484. Levaković, Rafael. Ad Benedictum Uinkouich episcopum... [Paragraph | Section]

eundem 2. Septembris anno eodem perceptae. Reuerendissime Domine Pater, Salutem ac meam humilem Commendationem!" De negotio Episcopatus Ualachorum non est cur scribam aut alia addam, quam quae praeteritis meis abundantissime exposui. Ex litteris attamen Dominationis Uestrae Reuerendissimae sub 15. et 27. Iulii ad me datis atque 14.


1485. Levaković, Rafael. Ad Benedictum Uinkouich episcopum... [Paragraph | Section]

examinare. Caeterum, quod Synodum publicauerit, optime fecit. Nam legitime fecit tamquam legitimus et confirmatus Ecclesiae Zagrabiensis Pastor. Bullas mittam uel per postam, uel per Dominum Krisanich, qui se breui itineri accingit. Quarum expeditionem post alia hoc quoque protraxit, quod formula excipiendi Iuramenti mutari debebat, secundum quod Dominatio Uestra Reuerendissima mihi commiserat uerbo et litteris, atque propterea Pontifici supplicatum fuit, dignaretur alicui ex nominatis de Reuerendis Dominis Canonicis eiusdem exceptionem committere.


1486. Levaković, Rafael. Ad Benedictum Uinkouich episcopum... [Paragraph | Section]

opus esset gratias eidem agendo de fauore exhibito in confirmationis expeditione, deinde ab eodem etiam petendo de Suffraganeatus celeri expeditione, simul et Casum Ualachorum et meam habilitatem intrudendo. Nam Cardinalis Barberinus ualde amat eiusmodi officia, multoque propensiorem se reddit ad alia, cum pro exactis gratiae sibi actae fuerunt. Interea ego Dialogum meum eidem obtuli, quem magna auiditate lectitauit, et adhuc detinet. Iussitque mihi Tractatum de Patria Sancti Hieronymi in meliorem formam redigere, nimirum in Capita distribuere. Nam


Bibliographia locorum inventorum

Levaković, Rafael (o. 1597 - o. 1650) [1639], Ad Benedictum Uinkouich episcopum epistulae XI, versio electronica (), Verborum 6550, Ed. Šime Demo [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [levakovrepist].


More search results (batches of 100)
First 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.