Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: alia

Your search found 2502 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 202-205:


202. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 1v | Paragraph | Section]

queso diligenter attendite. Superuacuam fuisse mortalibus Christi passionem plerique asseruerunt quod nihil uel ad gloriam suam uel ad salutem nostram pertinere uideatur: quorum hec ferme est sententia. Potuisse, inquiunt, deum, cum omnia possit, alia quadam ratione orbem hunc nostrum ingredi et se conferre ad homines, non pauperem, non abiectum ac sordidum, quod a tanta maiestate uehementer abhorret, sed decorum, illustrem, suaque illa diuina uirtute ac potentia communitum. Preterea quid eum mulieris utero insinuari oportebat


203. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 2v | Paragraph | Section]

asserant ex sanguinis circa cor accensione causari, et deus omnino tam corde, quam sanguine careat? Neque enim nunc de Christo, qui et ipse uerissimus est deus ex humana carne et diuina essentia constans, disputamus. Aliter enim de eo loquendum esset et alia ratione incedendum. Sed nobis nunc de diuina essentia sermo est, non de natura humana. Mouetur itaque deus (ut dicebam) non hominum affectibus aut his, qui nobis sunt cum reliquis animantibus communes, quod utique absurdissimum esset: sed mouetur ille quidem effectibus (sic enim eos


204. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 2v | Paragraph | Section]

conceptus spiritu, de uirgine matre genitus, diuque cum hominibus uiuens iter immortalitatis nullius adhuc tentatum uestigio illis aperuit. Sed cur homo potius uenit quam deus? Cur mole carnis huius nostre circundatus et non purus, non simplex, non expeditus? Quia nullum aliud animal, nulla alia substantia nec commodius nec rectius docere hominem potest quam homo. Sed fingamus sane disputationis gratia: si Christus Saluator noster olim, cum in terram uenturus erat, ignis alicuius speciem aut nubis aut aliam quamlibet huiusmodi effigiem assumpsisset (nam deus ipse, cum


205. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 6r | Paragraph | Section]

quod Egyptum aqua pro uobis pugnante, rana, cyniphe, musca, peste, ulcere, grandine, locusta, nocte, primogenitorumque interitu strauistis, quod muros Hierico in uoce tubarum psalmorumque deiecistis. Hic ille est, popule stulte et insipiens, cuius tu uirtute, cuius auspicio hec omnia et alia multo plura peregisti. Sed quid ego hec commemoro sceleratissime genti, si tamen gens appellanda est et non ferarum teterrima multitudo? Aures habent et non audiunt: oculos habent et non uident: pedes habent et non ambulant. Vos ergo, patres, quibus dei optimi munere ueritas reuelata et


Bibliographia locorum inventorum

Nimira Rabljanin, Martin (floruit 1494) [1494], Sermo de passione Domini, versio electronica (), Verborum 7331, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - sermo] [word count] [nimiramsermo].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.