Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: alia

Your search found 2502 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 563-569:


563. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | SubSect | Section]

tibi auferunt, quicunque illi sunt, et quocunque animo hoc faciunt, pessime uidentur de Christiana religione mereri. Intra septingentos plus minus annos Turcica arma inualuerunt, hactenus a nemine retusa, quia nemo tibi par opibus, fortuna, et uoluntate fuit. Nunc te unicum sanctissimis bellis per alia bella eripi, et dolendum maxime, et detestandum uehementissime. Ego igitur tibi istum libellum de Christianorum miserijs dedicandum censui, quem orbis agnoscit unum prae omnibus esse, qui huic calamitati remedium uelit apponere, et appositurum breui speramus. Diu sit incolumis tua Caesarea


564. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

moliendas: ubi illis securae possessio Hungariae fuerit, haud dubie e uita tolletur, nam Turcae in ea re nec generis, nec soceris, imo ne fratribus quidem parcunt. Clericos si non occidunt, omni fortuna et dignitate nudatos ad ludibrium et mendicitatem relinquunt. Campanas omnes et organa, et alia instrumenta Musica templis adimunt, imo ipsa templa prophanata suo Mehemmeto consecrant. Misera et humillima sacella Christianis relinquunt, ubi sacra non publice sed dissimulanter et silentiose faciant, quae ubi uel terraemotu corruerint, uel


565. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

atque uelocem. Postea continuato trium dierum conuiuio, circuncisus ducitur in balneum, cum maxima pompa. Cum redit domum, ducitur per conuiuas, qui parata illi munera offerunt: Alij uestes sericeas, alij ciphos argenteos, alij pecunias, uel etiam equos. Mulieres quoque indusia, sudariola, et alia huiuscemodi. Iuxta uoluntatem et opes unusquisque conuiuarum donat. Foeminae non patiuntur circuncisionem, sed tantummodo (iam dicta uerba) confitentes MVSLVMAN efficiuntur. Si autem ex Christianis quispiam sua sponte confesso Mehemmeto circuncidi se patiatur, quod saepe


566. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

passas quasdam ita medicantur, ut semper et uisu, et gustu recentes appareant, has VZVM TVRSSI uocant. De fructibus in magna copia habent. Ibi peponum, melonum, cucumerum, suo tempore horti et agri repleti. Ibi nuces, poma, pyra, poma granata, nuces, castaneae, ficus, cerasa, poma narranca, et alia id genus uili pretio, sed non in omni regno. Sunt etiam loca ut passim in Capadocia et Armenia minori, ubi nihil horum (propter ualidum frigus) possunt habere. DE DIVERSITATE animalium. HAbent opiliones TSOBANLAR


567. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

maxime solennis est, puls ex orysa, ita addensata, ut partes inde manibus decerpantur. Piscium mira abstinentia. Carnibus omnibus utuntur, praeter porcinis. Nullae ibi tabernae hospitijs designatae, aut publica diuersoria, quemadmodum apud nostrates, tamen in plateis diuersa uenduntur cibaria, et alia huiusmodi ad uictum necessaria. DE POTV ILLORVM. TRiplex illis potus: Primus ex sucaro, ab illis SECHER uocato, aut melle diluto aqua, TSERBTH appellatur is potus. Secundus ex uuis passis detractis racinis in aqua


568. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

cibum sumant oratio praemittitur. Raptim comedunt, et magno silentio, interim omnes uxores in abdito tenent: serui uero post duodecimum annum, non permittuntur domum (ubi mulieres sunt) ingredi, sed infra duodecimum annum pueri ingredientes, et egredientes deferunt maioribus necessaria, qui in alia domo segregati procul habitant. Captiuae uero non habent licentiam egrediendi foras, nisi cum mulieribus Turcarum cum uadunt in balnea lauatum, uel alio extra urbem recreationis causa in hortos et uineas (quod saepe facere solent) sed semper in domibus latitantes operantur, nec permittitur


569. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

secularib. quam fidei Mehemmeticae caeremonijs, prout legentes intellexistis de lotione et munditia eorum, in qua sola sperantes salutem suae ipsorum animae existimant se consequuturos, cum intus repleti omni spurcitia scelerum, Mehemmeto caeco duce, Deum irritant immortalem. Multa alia ex institutione Mehemmeti debent strictissime obseruare, quae studiose omittenda duxi, ne minutissima quaeque persequens, garrulitate stomachum lectori moueam. Nunc autem ad sequentia pergamus. DE


Bibliographia locorum inventorum

Đurđević, Bartul (c. 1506 - c. 1566) [1545], De Afflictione, Tam Captivorum Quam Etiam Sub Turcae tributo viventium Christianorum : cum figuris res clarè exprimentibus ; Similiter de Ritu, deque Caeremoniis domi, militiaeque ab ea gente usurpatis ; Additis nonnullis lectu dignis, linguarum Sclavonicae & Turcicae, cum interpretatione Latina, libellus (, Leuwen), Ed. Đurđević, Bartul [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - libellus; poesis - epigramma] [word count] [djurdjevicbafflictio].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.