Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: alia

Your search found 2502 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 581-589:


581. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

hisdem pollebant dotibus atque eodem situ, sed similem fortunam sortitae, ut aliae, solo sunt aequatae. Hinc oppidum Kamoncz attigimus, frequens olim habitatoribus et sacerdotibus, et litterariis ludis celebratum, unumque inter alia, quae in Syrmio habuerunt existimationem non postremam, sive opes et ubertatem loci respicias sive oppidanorum nitorem et industriam. Centumquinquaginta domos lapideas extructas et decenti ordine positas, ne luteas easque numerosas


582. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

eaque pars, quae petit mediterranea in sinistram regionem, vocatur albus, pars altera, quae a Danubii ripis non recedit, sortita est plura nomina, ut sunt locorum, quibus imminet. Hincque est Karon hegye, id est: Karontis mons et id genus alia. Karontem sequitur Zalonkemen et Titulium, arces cum oppidis ex opposito invicem Danubio utramque interfluente alveo latissimo sitae, eaque erat ditionis regiae, haec habebat praepositum, tantoque Titulium Zalonkemeno integrius et


583. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

in qua campana tenebatur, qua quum in hostes procurrendum fuit, signum dabatur militi ad arma rapienda. Sed praeter hanc civitatem, quam in jugo sitam et cum arce copulatam esse diximus, alia civitas adjacet a jugo ipso ad Danubium usque fusa, sicque inclusa moenibus in rotunditatem aliquot angulorum, prout ripae ejus conditio exposcebat circularis, ab ipsa summa civitate et arce ductis, ut in duobus ejus extremis angulis


584. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

III. STR. CoS.
PO. I. O. M. FVL.
ET IVN. REG
ET DEOLIAE.
ET HILA REG.
G. IVL. SERVAN
DVS. VET. ET
FL. NVMISIVS. Plures et inscriptiones ejusmodi et alia scitu digna monimenta vetustatis hujus urbis invenire potuissemus, si diutius in eadem nobis manendi et liberius lustrandi facultas fuisset data. Nam passim et fundamenta veterum murorum e terra prominentium ostendit, et oppidanorum


585. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

attigimus. Porro ortus Ciabrus in Orbello ad radices meridiem spectantes, in orientem primum labitur, mox in septentrionem versus, Orbellum ipsum ab Haemo dividit, et in Zophianos campos erumpens sub ipsa civitate currit, praebetque non alia illi commoda, quam piscium, idque citra magnam copiam. Post paulo infra Alutae ostium e Transalpina ab Transsylvania venientis Danubium ingreditur. Izcarem autem Ciabrum esse non difficili conjectura assequutus sum. Primum quod


586. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

quae in acuto colle condita, qui ab ima valle duorum montium altissime a lateribus viae impendentium medius assurgit, manifeste apparet,tutelae cujusdam causa castellum ibidem factum fuisse, quum et angustiae illae natura fortes sint, et alia in parte nulla commodius via deduci potuit vel veterum judicio, qui si alibi quopiam loco mitiora juga repperissent, non est dubium, quin studuissent commodis viatorum. Sed in Vetren quoque pago simili in jugo hisdem montibus


587. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

viatorum. Sed in Vetren quoque pago simili in jugo hisdem montibus interjecto, quadratae arcis extant ruinae supra etiam terram evectae. Cujus longitudo XL. passibus, totidem latitudo protendebatur. Muri crassitudo trium fuit. Nec alia aedificiorum vestigia vidimus, nisi per pagorum loca, quae late circum ruderibus erant constrata. Et credibile est, Haemi hic fuisse claustra, quae ad repellendos hostium transgressus fuere communita, quemadmodum de Thermopylis, de


588. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

municipium Pantalia. fuisse arbitror, quantumque ex Ptolomaeo positione possum colligere, affirmare etiam audeo. Aliorum tamen sit judicium, qui propius rei cognitionem accesserunt, nosque pergamus ad alia. Dum haec lustramus in hoc jugo loca, cernebamus a dextra nobis Haemi latissimos vertices ingentibus circa ubique aliis montibus adjacentibus, et tantam altitudinem perinde atque humeris


589. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

Ptolomaei et in aliis legeram geographis, perspexi multa vera esse, quae de illo scripserunt veteres. Non praetermittam tamen, quin et ipse aliquid de eo mittam in litteras, idque non propter ipsum montem potissimum, sed et propter alia, quae ad hanc descriptionem attinent nostri itineris. Igitur ubi hoc jugum Knissavae superatur, atque ad Vethrem pagum appellitur, qui locus ultimus est hujus transitus, ex eoque brevi lenique clivo in Philippicos


Bibliographia locorum inventorum

Vrančić, Antun (1504-1573) [1553], Iter Buda Hadrianopolim, versio electronica (), Verborum 10368, Ed. László Szalay [genre: prosa oratio - itinerarium; prosa oratio - diarium] [word count] [vrancicaiter].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.