Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: autem

Your search found 9849 occurrences

More search results (batches of 100)
First 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1307-1321:


1307. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 2r | Paragraph | Section]

est. Quid enim nobis aut illi crucis patibulum uel utilitatis afferre potuit uel commodi? Postremo multa sunt (ut affirmant) ex quibus coniectare licet aut nullum esse deum et falsa homines credulitate moueri, aut, si quisquam sit, eum res humanas non curare. Quod autem nullus est, ex eo uel maxime apparet quod bonos uiros aduersa fotuna opprimi, malos secunda extolli frequenter uidemus. Quod uero sit et humana non curet, ea ratio ostendit quia, cum affectibus careat, cura humanarum rerum, que sine affectu non constat, eum attingere non potest.


1308. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 2v | Paragraph | Section]

qui summa est iustitia, summa bonitas, improbi displicent, conuenit certe ut puniantur. Neque est quod mihi aliquis dicat displicentiam hanc ex affectu prouenire, quo deum ipsum, qui stabilis, firmus, inconcussus est, commoueri non decet. Mouetur nanque summus ille rerum opifex, non autem affectibus (hi enim deum attingere non possunt) sed effectibus duntaxat. Et sicut ad coercendam malitiam opprimendaque scelera insurgit, ita ad probitatem et innocentiam conseruandam presto ubique est: quorum utrunque ad iustitiam et bonitatem, que in deo summa et precipua sunt, pertinet,


1309. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 2v | Paragraph | Section]

sacri appellant) et sua quadam diuina et peculiari ratione, quam humana assequi mente uel difficile, uel impossibile sit: et quemadmodum probos homines et cum uirtute uiuentes diligit, ita malos ira et odio prosequitur: alioqui inter uitia et studiosas actiones nil interesset. Cur autem boni uiri malis innumerabilibus plerunque in hac uita uexentur, improbi item commodis omnibus affluant, dicam paulo post: nunc, quoniam deo cure res nostras esse ostendi, prosequar cetera, que se continenter offerunt, ne instituti sermonis cursus intercidatur. Prospicit ergo, ut


1310. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 2v | Paragraph | Section]

offerunt, ne instituti sermonis cursus intercidatur. Prospicit ergo, ut docui, summa illa et ineffabilis maiestas rebus humanis eisdemque pro sua diuina benignitate et prouidentia moderatur. Quod si moderatur, certe prodest. Si uero prodest, conuenit ut eas etiam diligat. Si autem diligit, quis mirari debet illam saluti hominum uoluisse consulere orbique huic nocte et tenebris offuso lumen celitus demittere? Errabant enim miseri mortales studioque sapientie inquirende, quam sine deo assequi non poterant, mirum in modum torquebantur, iacebatque ipsa ueritas (ut


1311. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 2v | Paragraph | Section]

expers, oculis humanis peruideri non potest); at uero si tales aliquas suscepisset formas, unde illi ex igne humana uox, aut unde uerba ex nube suppetere potuissent? Sed esto, do etiam uocem, concedo uerba, cum et Moysi hoc ferme modo locutum fuisse dominum acceperimus. Quid autem est? Nonne melius fuit (ut omittam quod perfectissima sunt omnia diuina opera, etsi uidetur nobis interdum pro nostra imbecillitate ita non esse), nonne, inquam, melius fuit deum ea forma ad homines descendisse quam illis gratissimam fore non ignorabat, quandoquidem natura


1312. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 3r | Paragraph | Section]

premia cumulamus, non illi referimus, et in eo ipso, quod deo seruimus, quod cum uirtute uiuimus, quod a Christi mandatis non discedimus, non ipsius utilitati, qui hominum opera non indiget, sed nostre consulimus saluti. Quod autem boni plerunque in hoc seculo uexentur: mali item in delitiis sine ullo incommodo quiescant: hec plane est ratio: Quia cum ardua et maxime angusta sit (ut sepius dixi) uia illa uirtutis: quam Philosophi impedimentis omnibus refertissimam esse ostenderunt: et cum omnia eius officia in


1313. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 3v | Paragraph | Section]

ictibus concussum aspexerit credatque iustitie et bonitatis sue coronam in celo esse repositam. Nam deus ipse immortalis (ut Seneca inquit) homines pro liberis habet: sed corruptos ac uitiosos luxuriose ac delicate patitur uiuere: quia non putat emendatione sua dignos. Bonos autem quos diligit castigat sepius et assiduis laboribus ad usum uirtutis exercet: nec eos caducis ac mortalibus bonis corrumpi ac deprauari sinit. Quod ipsum et a medicis quotidie fieri uidemus qui egrotis hominibus de quorum salute nulla spes reliqua est sine delectu


1314. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 5r | Paragraph | Section]

pugnis atque alapis eum cedere. plerosque diro latratu acerbissimisque uocibus partim irridere. partim maledicere. quosdam capillum et barbam (o intollerandum dedecus) impurissimis manibus expilare. nonnullos in eum quasi in maleficum quempiam ore scelestissimo conspuere. Pilatus autem cum illum post multas et pene infinitas uexationes adduxissent ad se cognita eius innocentia instare admodum cepit uti a morte absolueretur optioneque plebi proposita de eo: deque Barraba nescio quo improbo et seditioso homine qui forte tunc in publica custiodia asseruabatur


1315. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 6r | Paragraph | Section]

et non erat in tribubus tuis infirmus; qui te umbra nubis per diem desuper tegebat; qui tibi aquarum fluuios de petra, qui auium multitudinem de celo emisit? quid dicam bella orationibus gesta? quid hostium mortes per femine manus factas? quid uictorias sola dei inuocatione quesitas? Illud autem quomodo narrabo quod Egyptum aqua pro uobis pugnante, rana, cyniphe, musca, peste, ulcere, grandine, locusta, nocte, primogenitorumque interitu strauistis, quod muros Hierico in uoce tubarum psalmorumque deiecistis. Hic ille est, popule stulte et insipiens, cuius tu uirtute, cuius


1316. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 7r | Paragraph | Section]

a maioribus suis predictum fuisse. Vbi es sancte uates Hieremias? quid dicis? quid clamas? Preuaricatio inquit est in medio domus Juda ait dominus: negauerunt me et dixerunt non est ipse. Et que sit preuaricatio et que domus Juda et quem negauerunt neque ambiguum neque obscurum est. Quid tu autem Isaias? Audite celi et auribus percipe terra quia dominus locutus est: filios enutriui et exaltaui: ipsi autem spreuerunt me: Cognouit bos possessorem suum: et asinus presepe domini: Israel autem me non cognouit: et populus meus non me intellexit. Et postea addit: Auditionem audietis et


1317. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 7r | Paragraph | Section]

est in medio domus Juda ait dominus: negauerunt me et dixerunt non est ipse. Et que sit preuaricatio et que domus Juda et quem negauerunt neque ambiguum neque obscurum est. Quid tu autem Isaias? Audite celi et auribus percipe terra quia dominus locutus est: filios enutriui et exaltaui: ipsi autem spreuerunt me: Cognouit bos possessorem suum: et asinus presepe domini: Israel autem me non cognouit: et populus meus non me intellexit. Et postea addit: Auditionem audietis et non intelligetis: et cernetis uidebitis et non scietis: incrassatum est enim cor populi huius. Item Ezechiel


1318. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 7r | Paragraph | Section]

sit preuaricatio et que domus Juda et quem negauerunt neque ambiguum neque obscurum est. Quid tu autem Isaias? Audite celi et auribus percipe terra quia dominus locutus est: filios enutriui et exaltaui: ipsi autem spreuerunt me: Cognouit bos possessorem suum: et asinus presepe domini: Israel autem me non cognouit: et populus meus non me intellexit. Et postea addit: Auditionem audietis et non intelligetis: et cernetis uidebitis et non scietis: incrassatum est enim cor populi huius. Item Ezechiel dum captiuus prophetaret in Caldea sic ait: factus est sermo domini ad me dicens: fili


1319. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 7v | Paragraph | Section]

uespertinum. De cuius supplicii atrocitate quid ego multa dicam? cum omnes sciant quantus sit dolor eas corporis partes ferro transfigi: que plurimis sunt contexte neruorum coeuntium fibris: ubi pene omnis uiuacitas sedes suas: et quasi arcem quandam retinere uidetur. Ecce autem paulo post horrenda adesse prodigia: et subita rerum insensibilium mutatio: que opifici et parenti suo quibus poterant indiciis commiserari undique uidebantur: talesque et tantas Summi atque Optimi dei penas pro sua queque conditione deplorare: ut plane tunc diceres pietatem: que


1320. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 8r | Paragraph | Section]

in qua omnis pena et omnia supplicia cessant: in qua inimicorum odia concidunt. hostium furor sedatur. ferarum impetus conquiescit. Non fertur inimicus in cadauer inimici. non hostis in euersa menia concitatur. non item fera quantumlibet ferox in mortua sui generis animalia deseuit. Quid autem fecerunt furiosissime bestie. crudelissima portenta scelerum et flagitiorum omnium nequissimi latrones? Sed quid fecere? corpus illud sanctissimiiam a communi luce: a libero spiritu seiunctum inusitata quadam rabie ferro transfigi permittunt. Sed quid ego scelus extenuo minusque apud


1321. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 8r | Paragraph | Section]

flagitium pio aliquo affectu prosequatur. Quid facitis patres? quid intuemini? quid taciti expectatis? Nos inquam nos tanto redimimur precio. nos tanto curamur impendio. Venite adoremus et procidamus ante deum: ploremus coram domino qui fecit nos: quia ipse est dominus deus noster nos autem populus eius et oues pascue eius. Lugeamus uitam nostram mortuam idest Christum Saluatorem nostrum et pro eo uel lachrymas emittamus qui sanguinem suum pro nobis non dubitauit effunder. Tu uero miserrime peccator quid heres? quid dubitas? quid cunctaris? Ecce nunc tempus acceptabile:


Bibliographia locorum inventorum

Nimira Rabljanin, Martin (floruit 1494) [1494], Sermo de passione Domini, versio electronica (), Verborum 7331, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - sermo] [word count] [nimiramsermo].


More search results (batches of 100)
First 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.